Berardino Rota elegiae 3, 5

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


5. ad Vallem Rosciolanam

Siquid mi misero est animi, quod forte reliquit,

      Quae tulit ad tumulum secum animam, atque animum,

Omne id discedens Vallis tibi cara relinquo;

      Et si id non habeo, velle id habere sat est.

5

Vallis cara olim, vita mihi carior acta,

      Roscida, seu Rosea es nescio, cara tamen;

Fontibus irriguis laetissima, dulcibus umbris,

      Ridentem croceo picta nitore sinum,

Non tibi ros dederat nomen, non Roscius olim,

10

      Sed rosa Acidaliae dona relicta Deae.

Nanque in te latuit, fugeret cum Martis amores

      Cypria, posthabita te coluitque Papho;

Decedensque rosam dono dedit (ipse latebat

      Pectore flos blandi captus amore loci)

15

Atque ait: "Hospitii rosa sit tibi pignus amici,

      Deque rosa felix hospita nomen habe".