Berardino Rota elegiae 1, 7

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


7. ad Nisam

Huc, Nisa, huc propera, sunt hic quoque lustra ferarum

      Si mage sunt curae retia, tela, canes;

Et si forte optas virides cum fontibus umbras,

      Hic umbrae, hic liquido fons pede prata rigat:

5

Tuta licet leporesque agites, saltusque pererres,

      Et lassa ardenti sidere membra leves.

Sed quid ego exoptem? Non est tua digna latebris

      Forma, vel aeternum vincere nata Iovem;

Non digna obscuris nitidissima lumina sylvis,

10

      Non est haec duris sentibus apta manus.

Nisa veni, mea Nisa veni, timor irritus omnis,

      Non ego sum qui te lustra per alta sequar:

In flammas, lacrymasque abii, penitusque reliquit

      Spiritus, et pro me verba ministrat Amor.

15

Verba ministrat Amor, quae possint flumina retro

      Vertere, et e medio vellere signa polo.

At si nulla meae tangit te cura querelae,

      Nec vis te patriis reddere litoribus,

Redde animam, rapuere tui quam nuper ocelli,

20

      Vt sit mi saltem fas modo posse mori;

Vt tu iure mea laetissima morte triumphes,

      Etsi nec credam parcere te cineri.

Tunc ego vulneribus vel saucia, te sequar umbra,

      Tum querar in tumulo de feritate tua.