Giovanni Della Casa carmina, 31

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


31. ad genium Catulli

Dum Venus et Veneri positis Mars gratior armis

      Gramineo fessus dormit uterque solo;

Irrepsit tunicas divae formica labentes,

      Et teneras rigido vellicat ore nates.

5

Icta Venus clamat, somno Mars excitus arma

      Corripit, et nudo nescius ense micat.

Adspiciens caelo qui conspicit omnia Phoebus

      Est ratus in Venerem stringere tela deum.

Advocat auxilio Superos, descendit Olimpo

10

      Iuppiter armatus, Pallas et alma Ceres.

Territa securo formica reconditur ano,

      Atque iterans morsus spernit ab arce Deos.

Flet Venus, abducit morsu formica cruorem;

      Viscera purpureo sanguine tincta rubent.

15

Quid facient Superi? Sunt ignea tela Tonantis

      Irrita, gradivi nil opus ense Dei.

Ecce Priapus adest, solus tulit ipse salutem,

      Apta ministerio mentula tenta fuit,

Quam Deus hortorum Veneris confixit in anum,

20

      Et telo haerentem traxit ab arce feram!

Nigra cruore suum mutat formica colorem.

      Hinc rubet, et generi permanet ille color.

Candida quae fuerat, Veneris madefacta cruore

      Mentula purpuream servat in ore notam.

25

Hinc prius ignotam sedem tentasse Priapum

      Fertur et aversae grandia foeda Deae.

Antraque nunc edam tacitas formica latebras

      Intrat, et intactas non sinit esse nates.