Giovanni Della Casa carmina, 22

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


22. de Quintia et Salio

Quintia Romanae mulier bene cognita plebi

      Haec, quam custodem fornicis esse ferunt,

In quam vicinis tentigine concita ab agris

      Exercet validum rustica turba latus:

5

Quamvis nec longum arguitur cessare per aevum,

      Sedulaque in lustris nunc quoque praestat anus:

Victa tamen Salio concedit; et ut videt una

      Tot nocte hunc cupidos emeruisse viros,

Hunc lectum, hanc (ait) exiguo cum lumine sellam,

10

      Arma meae melior, tu puer, artis habe.