Giovanni Della Casa carmina, 11

Reference basis text: M. Scorsone, 1995

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


11. de Margarita regis Gallorum sorore

Heu mos, ut atris saepe coloribus

Contaminatus purum animum inquinas

Vix eluendis sordibus per

Taedia solliciti laboris!

5

Me vitreis et fontibus, et coma

Silvae virentis laetum, et amabile

Ruris silentium sequentem

Aoniae puerum Camoenae

Mersere sacri gurgite fluminis,

10

Intacta ut essem candidior nive:

Immunda sed mox polluit me

Roma luto nimium tenaci,

Quod longa nec dum discutiat dies,

Sacri nec amnes hactenus abluant;

15

Quin horret et me, et ora caeno

Faeda nigro refugit Thalia.

Vulgus venenis vertere Colchicis

Plerasque mentes aptius, eripit

Sensus priores, atque mutat

20

Alba nigris, maculisque gaudet:

Impurus atra quem populus manu

Tractarit, ille et decolor et niger

Erit diu, obductamque faecem

Vix iterans removebit annus,

25

Notam relinquens: at mihi candidae

Mandanda virgo est regia paginae,

Farnesio iubente, bacca

Purius illa nitens Eoa,

Intaminato digna cani, Deae,

30

Est ore, Lucis Castaliis Deae

Quae vulgus arcetis profanum,

Et nitido prohibetis amne:

O tetra tandem consilia haec bonae

Oblivioni tradite turbidae;

35

Labemque nobis rore sacro

Abluite, illuviemque vulgi.