Berardino Rota epigrammata, 237

Reference basis text: C. Zampese, 2007

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


237. ad eandem

Quam mallem ipse meis oculis edicere legem,

      Ne tam saepe tuos inspicerent oculos;

Sed vereor legem esse nefas, quae non sinat almo

      Sole frui, atque bono, quod super omne bonum est.