Giovanni Della Casa carmina, 4

Reference basis text: M. Scorsone, 1995

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


4. in mulieres nuptas Hippolyti. Ex Euripide

Concinnum in auras luminis hominum malum

Cur protulisse dixerim te faeminas,

Iuppiter? etenim erat si serendum hominum genus,

Haudquaquam oriri debuit de faemina;

5

Sed emere liberorum oportuit sibi

Semina genus mortalium, ferens tua

In templa tantum aut aeris, aut auri gravis,

Ferrive, quanti unus foret quisque pretii,

Domosque habere faeminis sine liberas.

10

Nam nunc in aedes vehere cum malum parant,

Extemplo opes pro eo rependunt patrias.

Atque hoc liquet malum esse magnum faeminam;

Namque ad alienos pellit hanc ex aedibus

A se pater prognatam et eductam suis,

15

Additque dotem, ut liberet sese malo:

At ille contra, stirpem in aedes noxiam

Qui ad se recepit, laetus est cum pessimam

Pulcherrime ornat statuam, et auro et purpura

Certat, beatas sumptibus miser domos

20

Exhauriens, atque haeret: etenim splendidis

Affinibus gavisus uxorem asperam

Perfert; proba at si ea, sed propinqui futiles

Evenerint, bono miseriam comprimit.

Verumtamen commodius evenit, quibus

25

Nullius uxor sedet in aedibus preti,

Ac fatua: nam sapientem ego odi faeminam;

Meae nec intra venerit limen domus,

Quae, quam mulierem sapere par est, plus sapit.

Facilius etenim perspicaces edocet

30

Astutias, dolosque Cypris improba:

At fatua mulier ob stoliditatem sapit.

Penetrare nempe ad faeminas oportuit

Nulli licere familiarium, simul

Sed beluarum includere rabiem domi

35

Loqui insciam, sermonem ut inferre alteri

Ipsae nequirent, nec alii illas adloqui:

Nunc facinora, intus quae malae mala cogitant

Dominae, foras haec familiares efferunt.