2.
Vt capta rediens Helene cum coniuge Troia,
Lento homine atque animi lenis nimiumque remissi
Incidit in caedem ipsam, et funus forte sororis,
Quam praeceps miseri virtus iugularat Orestis,
5
Succisam de more comam missura sepulto
Germanae cineri, fertur dempsisse capillo
Vix tandem e summo paulum, ne forte placeret
Tonsa minus metuens Spartanis improba moechis:
Haud aliter, Galatea, malis erroribus actus
10
Nuper ego, et Phrygios nautas, Paridemque secutus
Aufugi longe: atque idem, rediit tamen ut mens
Ad sese peregre nimium remorata, protervae
Ornamenta fugae sensim lenteque repono:
Parvi etenim refert Venerisne cupidine, ut illa,
15
Incensus, pulchra vel saucius ambitione,
Tramite declinem recto, violemque pudorem.
Debueram dudum crinem secuisse decorum;
Hoc est argentum, comites, et stragula, coenas,
Lususque, et Musas missas fecisse loquaces,
20
Intrepidus nuper curatae mentis, et acer
Corrector: sed enim pravus populi pudor obstat;
Hunc propter pavidi phaleris amicimur ineptis,
Nec sicci madidam audemus, veriti bene potum
Convivam vulgus, collo dempsisse coronam.
25
Dedecus ambitio pulchrum est, vitiumque faventis
Laudatum populi studio: I bone quo tua virtus
Te vocat; i pede fausto, et nomen laudibus auge.
Aequales aiunt comitesque piique propinqui:
Quod si natura, aut ratio virtutis habendos
30
Germanas, propriasque notas evincat honores,
Publice ut aes signant, extemplo ut noscere, nummus
Quanti quisque siet, possint; per turbida Ponti
Curramus rapidi maria, et gelidas properemus
Ipsa hieme in media tantum ad decus ire per Alpes,
35
Obliti podagrae nervos urentis et artus.
Nunc pravos inter tituli discrimen inanes,
Atque bonos nullum signant; saepe et toga pectus
Candidius multo, et maius pulla arctaque texit,
Quam laxi Tyrioque infecti murice amictus:
40
Nam si legitimum nobis virtutis inurant
Fasces et tituli signum, mercetur honores
Ipsa vel vita, informis ne prodeat, inque
Excusus, Priulusque bonus, simplexque Faernus,
Prudens et verae virtutis cultor uterque,
45
Vitrea quos numquam titillat gloria, febris
Purgatos huius. Nos quamvis cesserit horror,
Atque aestus, sani nondum tamen usque valemus;
Sicque animus positam reminiscitur ambitionem,
Vulnus ut obductum prurit tamen, haeret asello
50
Vt nudo clitellis nonnumquam ulcus in armo.
Vos agite, aureolum tondete a vertice crinem
Lascivo huic capiti, atque domi cohibete severi,
Non Menelaus uti, erronem me tu, Priulusque,
Vtroque et melior Polus (quod dicere vestra
55
Pace mihi liceat), nitidaque extrudite Roma
Restantem: ut duri mulam quandoque cerebri
Luctantem in trivio, atque equiti parere negantem,
Sibilo agunt primum et magnis clamoribus; inde
Prosiliunt longis armati fustibus: illa
60
Nixa diu, tandem plagis deterrita currit.