Berardino Rota epigrammata, 174

Reference basis text: C. Zampese, 2007

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


174. ad Hippolytum Capilupum, Fanensium pontificem

Dent aurum Capilupe alii, dent quicquid Eoo

      Ad nos Hesperius litore nauta refert.

Plus dederis, si dulce dabis pro carmine carmen:

      Ex animo tanti est quid dare, et accipere.