Berardino Rota epigrammata, 148

Reference basis text: C. Zampese, 2007

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


148. in praeposteros mores

Est modo sancitum de muris busta revelli:

      Hoc asinum est per caudam et capere, et trahere.

O seriem rerum inversam! Via recta terenda est:

      Vellendi mores, non tabulae, aut lapides.