Reference basis text: C. Zampese, 2007
Editing of the digital edition: Linda Spinazzè
122. Amoris servi tumulus apud Rotam Villam
Serve Amor, hortorum custos, dominique voluptas,
Hoc te sublimem constitui in tumulo:
Vt quae tanta fuit viventi, haec ipsa sepulto
Incustoditi sit tibi cura loci.