Giovanni Armonio Marso Stephanium

Testo base di riferimento: Graziella Gentilini, 1983

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


Argumentum

Senex hic avarus iam instigat filium

(Tempus foret) ut naviget in Africam.

Aegre fert gnatus huius meretriculae

Prae amore, quam forte ex Lesbo raptam aluit.

5

Huic fidem dat, postquam, ex utrimque syngraphis

Acceptis Lesbo, repperit avunculum.

Nimis sollicitus, senex in morbum incidit;

Interea Geta servus aurum abstulit,

Vbi rescivit verberat. Hinc venit avunculus,

10

Mox amicitia olim componit nuptias.

 

Prologus

Postquam auctor vidit nullam esse urbem Ausoniam,

Quae magis amplecteretur bona studia hominum

Et claras disciplinas, quam hanc urbem Venetam,

Id secum putare coepit potissimam

15

Rem fore prorsus et maxumum negotium,

Si tantae urbis posset placere genio.

Ad scribendum novam sese comoediam,

Vt vos delectaret, impulit animus

Idque faciundum incitarunt complusculi,

20

Cum numquam hocce sit editum spectaculum,

Quod edepol demirari non desinit,

Cum sit comoedia vitae imitatio,

Veri imago, consuetudinis speculum,

Qua affectus omnes tamquam picta tabula,

25

Qua quid evitandum, quid in vita utile,

Quod ita solum non iucundum reputat.

Hanc quondam docta celebravit antiquitas

Et fuit in pretio comoedia Eupolis,

Saepius et lecta Cratini et Aristophanis,

30

Etsi praecipuam insectandis vitiis

Libertatem sinceram secum asciverit.

Post hos in omnem vitae huius imaginem

Facundior egit Menander mitius

Et frequens pravis praelatus iudiciis

35

Non erubescens Philemon. Sic Latio

Primus Livius placuit Andronicus,

Post, qui replevere theatra, Caecilius,

Plautus, Naevius et qui adiutus Terentius

In re scribunda a miti Laeli comite.

40

Cur tamen hi, quaeris, placuere veteribus?

Dicam si mihi favebitis silentio.

Postquam proposuerint oblectamina

Simul utilia suis spectatoribus,

Existimarunt rem fore perutilem

45

Vitae humanae, si spectetur comoedia.

Proinde vobis hanc decrevit proponere

Comoediam, cui nomen est Stephanium,

Quam sane diebus hic noster pauculis

Composuit auctor, pro quo ne miremini,

50

Si haec vobis erit ipsa pauxillum brevior.

Vtilis tamen et delectabilis admodum.

Proinde vos oro nunc, patres optumi,

Vt silentium facite aequo animo

Atque rem totam, quid siet, cognoscite.

55

Haec mulier, quae nunc hisce aedibus habitat,

Ex Lesbo forte mortuis parentibus

Rapta cum simul Ampelisca ancillula,

Post venditae Megarensi Mnesilocho.

Hic cum forte intestatus Orcum petierit,

60

Ambae furtim huc Athenas propere veniunt.

Niceratus hic Hegionis filius

Visam quam primum hanc adamavit Stephanium,

Amando nutrit, fidem dat fore sibi unicam,

Cum forte repperit post haec avunculum,

65

Qui Lesbo erat civis, maxume divitem.

At pater, nota filii luxuria,

Avarus ad navigandum sollicitat.

Sed cum forte senex in morbum incidit,

Geta servus commoditate concitus

70

Abstrusum aurum senis domi surripuit,

Erili dat, ut morem animo gereret,

Coquos conducit ut parent hic prandium.

Senex convalescens accito medico,

Postquam aurum non repperit, servum verberat,

75

Domi devinctum detinet. Interea loci

Venit Athenas Methymnaeus Philodicus,

Qui sese huius praedicabat avunculum.

Recognito amico Hegione, nuptias

Componit Nicerato et dotem numerat.

80

Filius iam laetus patri aurum reddidit.

Geta revinctus laqueo prece filii

Accepit libertatis signo pilleum

Agite, nunc favete et rem pernoscite.

 

PRIMVS ACTVS

 

I,1 Niceratus, Geta servus

 

Niceratus

Pergin adhuc mecum ita tam perplexe loqui?

85

Cur me hisce dictis exanimatum tantopere facis,

Tot curas mihi congeris?

Modo mihi pater succensebit, modo

In Africam me missurus navigio,

Modo Lesbum suam repetitura Stephanium

90

Optat, decrevit, exspectat avunculum.

Hancene provinciam sumpsisti, ut miserum

Atque ut conficeres me calamitosum, Geta?

Geta

Ego utique, Nicerate, quod dixerim,

Non ut advorsum te quippiam iniurium

95

Aut insidias molirer, sed quod tua

Mens omnia, quae scissem, bono a servulo

Praesentiscat. Scis enim quantum mea opera

Rerum sategerit, ut iam me unicum cognoscas tibi

Fidelem tuaeque voluntatis obsequentem, bonum,

100

Vt decet, servum. Quam ob rem, si quid erit hic, Nicerate mi,

Ne quaque molestia afficiaris, cernamus equidem,

Consultemus, discutiamus, quid tibi,

Quid patri, quid denique rei huic conveniat.

Niceratus

Quid igitur faciam ita, ne pater decernit me miserum

105

Omnino mare subiturum, Geta,

Vendundi, emundi merces gratia?

Geta

Iam sententia atque perstat proposito.

Nam dum modo e culina ego progrederer,

Me senex aspexit aegre, tum, "heus", inquit, "tibi ego

110

Dico, Geta! Invenias Niceratum ut paret

Sese ad navim. Africam est petiturus bono

Atque optimo auspicio. Proinde expediat,

Hinc ad quatriduum navim conscendet, bono

Animo siet. Dabo operam ut rem gerat".

115

Obmutui, quid enim responderem? Sciebat Geta

Quantum tu huic meretriculae es addictus animo.

Niceratus

Egone hanc relinquam, Geta, quae tam pio

Me amore amavit amatque et nunc me fide,

Singulari pietate adeo benevolum

120

Me sibi astrinxit, ut quod nos dissolvier

Vllo pacto fieri putas? Hocine

Id humanum esset, hocine credibile erit, Geta?

Geta

Quidni? Moris est meretricii

Pecuniam, non homines amare, Nicerate mi!

125

Et quia te videt non ut prius ampla manu

Dinumerare mercedem, clamat, cruciat

Sese nectit fallaciam

Civem esse Lesbicam. Nam parvam huc Athenas Patre

Mortuo advectam furtim navi et nunc suos

130

Sese invenisse praedicat atque domum

Redire cupit interque consanguineos vivere.

Haec quidem, hercle, omnia Pecuniam venari puto,

Et, cum cenam te esse non obsonatum heri,

Nunc pedisequam mittit, nunc epistolium inscribit, ut

135

Tibi non solum ex medullis eruat sanguinem,

Sed rem omnem, quam avus, quam pater auxerat, corrodat lupa.

Niceratus

Tace, si vis, scelestissime! Quid enim me plus macerat?

Lege iterum, perlege!

Geta

                                          Iterum?

Niceratus

                                                             Iterum perlege, iterum.

Geta

Perlegam. Iam tibi legi vicies et nunc iam legam.

140

"Stephanium salutem Nicerato suo,

Dextro ocello, aureo pomo, animae suae.

Mitto ad te hunc collutum lacrimis syngraphum,

Nicerate meus, meum suavium,

Deliciae meae, mea voluptas atque suavior rosa,

145

Passercule amoenissime atque melle Hyblaeo suavior,

Vt noscites quot me nunc obrui calamitatibus.

Me miseram, te ad cenam exspectavi et hoc mane simul

Ad prandium. Iam diem unum abfuisti, excrucior.

Misera maceror nunc, Nicerate mi,

150

Quia navigare te oportet atque per

Mare undosum, fluctuosum, tempestuosum visere

Tot monstra natantia, et nunc ego dolore morior

Tuo abitu, quia hic habeo neminem,

Ni veniet ex Lesbo avunculus meus

155

Ad me. His diebus exspecto. Antequam abeam,

Antequam divellar, antequam moriar,

Ad me visas paulum, si placet, anime mi".

Niceratus

Viden, quot calamitatibus sim consitus?

Viden fidem huius et animum Stephanii?

160

Quo me vortam, quo fugiam, quem petam?

Adeon inhumanus siem, ut hinc abeam?

Nunc tua opera, astu, Geta, erit opus, si mea

Vmquam in te lenitas apparuit maxima.

Alio vertamus negotium, ut ne abeam.

Geta

165

Ere mi, quid possim homuncius ego, scis;

Verum enimvero, quo mihi praestari poterit, iube.

Bono animo sies, Nicerate, bono animo!

Multa dies adimunt, multa referunt.

Proinde tranquilla mente, ne te consumes, obsecro.

Niceratus

170

Ita faciam, ut fortuna volet.

Geta

Interea nunc ego ad portum properem,

Visam si quod ibi paretur navigium.

Hic me exspectato, mox paulo redeam.

Niceratus

Recte iam putas. Abi atque ad nos recursitato cito!

Geta

175

Eo.

Niceratus

          Atque audin: cave verbum ne tu patri

Dicas aut quicquam rei.

Geta

                                               Faciam, faciam.

 

I,2 Niceratus

 

Niceratus

Quid igitur faciam, Nicerate? Egone hinc abeam?

Pro deum atque hominum fidem, itane sic pater

Obstinate sollicitus, ut me adhuc expertem iuvenem

180

Mercatoria navi imponat? Quid, si ego

In morbos incidam? Quid, me si quis homo

Poenus Punica fide cultro transigat?

Quid, me si quis piscis, si qua Neptunia vis

Me truculenti maris absorbuerit?

185

Hocne inconsiderate pater meus agit?

Adde, si necessitas, si pauperies

Premeret, cogeret, nec molestia afficerer!

Tot armenta pascuntur patri, tot oves,

Ipse diem totum incumbit auro, invigilat,

190

Tamquam sexagenario sit obolus

Defuturus aut sibi pius vitae super

Fuerit quam rei. Haec me macerant satis,

Haec me discruciant. Nunc, quia tempus patitur

Aliqua frui voluptate, ipse mihi complaceo.

195

Dum aetas fert, dum ardor viget, en nunc pater

Tot me curis obruere vult, nunc negotia meis

Vmeris apportat. Cedo! Quando licet

Me esse curis expeditum? Quando licet

Me amare, nisi nunc, dum aetas, dum anni volunt?

200

Certum est omnia pati, quam hoc prius agam,

Certum est, quam meam Stephanium deseram.

Sed quid est? Increpuit domus ostium.

Atat pater est! Perii, hunc effugere nequeo.

Hic illi obviam fiam. Exspecto quid mihi

205

Dicat. Dii me adiuvent, dii mihi nunc faveant!

 

I,3 Hegio senex, Archylis anus, Niceratus

 

Hegio

Nunc quod ego e domo mea egredior, bene

Omnia curato, Archylis, et quae tibi

Dixi, para. Ego hic adero neque longius

Hinc exibo. Tu abi intro, omnia agas

210

Caute, ianuam occlude interiorem, simul

Intro spicito, iterum, per penetralia, iterum,

Ne quis illuc advolaverit fur malus,

Dum ianuam aperui. Clude nunc fores!

Atque intellextin? Nec quemquam intro miseris,

215

Dum ego abero, nam furum sunt plena omnia.

Archylis

Si quis pultaverit pedibus ostium?

Hegio

Si quid boni portaverit, tunc arripito,

At quamprimum occlude fores, ne flatus intro devolet.

Archylis

Si quis aurum tibi dono portaverit?

Hegio

220

Perii, haec de auro loquitur. Em, redibo iterum ego

Nunc intro atque revisam! Em, tibi dico, Archylis,

Exi atque huc abscede! Hic me mane, dum ego eo

Atque ad te revortar.

Archylis

                                         Exspectabo, eas.

Heu, quae miseriae quae infelicitas senis!

225

Totum diem torpescit domi. Nescio

Quid timet. Nunc intrat, nunc exit. Miror, quin vivat hodie.

Parum comedit nec mingit ut ne sitis

Veniat. Et quando aliquid defit, mures incursim fugat,

Quia pane corrodunt. Adeo timet.

Niceratus

230

Perii, Pater subiratus. Timeo

Ne quid male rei devenisse aedibus,

Et vereor hic ne mihi plus exasperet

Atque mihi plures congeret iniurias.

Sed ipse iterum exit, nunc video hilarem.

Hegio

235

Nunc factus certior. I nunc intro modo.

Omnia satis bene. I nunciam, clude fores!

Certum est omnia perpeti, ne mihi pecunia

Desit. Dicant quod velint. Miser is, qui nimis

Pecuniae parcit, atqui miserior

240

Qui non habet. Proinde, ne desit, vereor.

Nunc scio quid agam, nunc mihi in mentem venit!

Spero mihi fore futurum fructum, si omnia,

Quae mandavero, faciet, atque urbis mollitie

Ipsus quoque divellier. Sed video

245

Ad nos venientem ipsum recte in tempore.

 

I,4 Niceratus, Hegio senex

 

Niceratus

Salve, pater!

Hegio

                          Opportune offers te nunc mihi,

Opportune quidem, fili. Decrevi virum

Te omnino efficerem, ut me ipsum patrem decet.

Volo ut naviges atque ut Africam petes.

250

Illuc negotiatum navim mercatoriam

Hinc ad quatriduum conscendes. Quod bono

Numine tibi mihique siet. Dabo operam

Vt mercimoniis cumulatus eas.

Niceratus

Quod lubet, pater. Verum insolenti dabis

255

Atque experti negotium, pater. Tamen

Quod lubet, mi pater.

Hegio

                                          Disces tandem. Ita ego,

Dum eram iuvenis, factitavi, nunc tibi

Opus idem erit. Faxim ut rem nostram augeas,

Nam praeesse mercaturae est nunc rem quaerere.

Niceratus

260

Licet, mi pater, ne proloqui pauca?

Hegio

Licet. Age, fare, quid tu a me nunc velis!

Niceratus

Quia vita brevis, labores maxumi,

Quid ultra molimur, pater? Natura stat,

Quod sufficit, contenta. Nos dites satis.

Hegio

265

Em, nosne satis divites? Itan tibi

Persuades? Et ni adhibeamus modum aliquem

Parcissimum rebus nostris, Nicerate, fluent.

Satin? Miserum, excrucior, in mentem venit

Ex nostris ovibus una interiit scabie.

270

Estne hoc augere rem? Quin et quottidie

Nos pasci oportet. Heri lactucas satis

Proceras emi atque lentes Niliacas.

Quottidie ex pecunia aliquid interiit,

Proinde, Nicerate, te para ut rem omnem augeas

275

Atque iam nostram senectutem foveas.

Niceratus

Quod lubet, pater, verum saltem per dies

Aliquot liceat animum focillarier

Atque, quod libitum fuerit, agere, quam prius mari

Obruar, postquam tibi, pater mi, placet.

Hegio

280

Liceat nunc, fili. Esto iam bono animo!

Spero confore te virum ditem atque meam

Rem omnem aucturum. I nunc ad Castoris,

Nam te illi conciliascere cupio.

Praeest maritimis rebus, ita praedicant

285

Lacones, atque animo ibi sacrifica,

Donec ego foras ad te exeam.

Niceratus

Ibo, posteaquam meo patri lubet.

 

 

SECVNDVS ACTVS

 

II,1 Hegio

 

Hegio

Nunc pauxillum animo conquiesco meo,

Quia ita inanimavi filium ad lucrum.

290

Sed nescio quid me macerat nunc, puto

Illam esse ovem, quae interiit. Etiam doleo,

Quod upilio lanam abiecerit, quia

Spurce colluta scabie erat. Potuit acqua

Bene dilui atque servarier mihi.

295

Ita equidem faciundum, qui sua bona

Reponi vult atque sese opulescere.

Nam stultior est ille, qui rem negligit

Atque qui vorax bona omnia abligurit.

Quamobrem ipse mihi domi servo pecuniam

300

Et ne quid diminuatur abradaturque. Ego

Quandoque fame fractus atque ieiuniosior

Fio, ita ut guttur atque esuriales fauces mihi

Vix dehiscant, ita nummis parco meis.

Nam nummi sunt hodie, qui vivunt, qui regunt.

305

His honor, his omnes et reges serviunt.

Quamobrem plerique foro fiunt obviam mihi

Gratulantur, blandiuntur, non quod me ament,

Sed quia verentur opulentitatem meam.

Nunc autem agendum est ut rei plus conferam.

310

Sed eccum Getam video, unde hic venit scelus?

Quidnam hic garrit veterator scelus?

 

II,2 Geta servus, Hegio senex

 

Geta

Di vestram fidem, quantum laboris confecerim hodie

Quantamque solus adhibuerim sollertiam!

Factus lassus nunc ad portum Piraeeum,

315

Nunc ad navale cursitando, si quid hinc navigium

Mercatorium dissolvat atque sese ventis ferat.

Nullum prorsus abiturum est, quod gaudeo.

Proinde subito Niceratum conveniam,

Vt omnem, quo conficitur, metum adimam.

320

Nam si hic abiret, nemo me miserior.

Tam parvum et miserum facit sumptum Hegio,

Vt, ni filius, ego fame consumerer.

Hegio

Geta!

Geta

              Nunc satis satis habeo.

Geta

                                                          Geta!

Geta

Em senex! Dii perdant hunc capularem senem!

Hegio

325

Geta!

Geta

              Em, Hegio, ad te ibam.

Hegio

                                                           "Ad te ibam", em, satin probe?

Quid tu blacterabas?

Geta

                                         Nil prorsus, Hegio.

Hegio

Quin dic quid est?

Geta

                                     Dixeram nihil navium

Huc appulisse, quod Appulas lanas tulerit.

Proinde gaudebam, quia sciebam te domi

330

Multas lanas mucidas habere, ut carius

Eas venderes.

Hegio

                             Ita spero, nam me distrahunt

Tot nunc impensae, tot sumptus domestici,

Quos oppido devoramus atque conterimus, Geta.

Geta

Ita praedicant. Novi te semper liberalissimum,

335

Nisi quod his diebus, quod miratus sum, Hegio,

Quod iam per mensem vix tres aut quatuor emeras

Pisciculos minutulos, pauxillatimque quottidie

Adimis non nihil ex victu miseris.

Hegio

Em, ita tu haec curas, scelus? Quodque istoc mihi,

340

Desine.

Geta

                  Commovi.

Hegio

                                         Vorsum quo tendit hic furcifer?

Ita hodie postulant tempora, Geta,

Vt omnia, quae nummis aguntur, metiamur probe.

Ego, quid istoc siet, curabo satis.

Geta

Expetesso, quid velis, atque id patiar, quod voles,

345

Ere lenissime atque Atheniensium

Exemplar, decus et nostrum patrocinium.

Hegio

Tace modo! Nunc tristis sum, nunc male

Me habeo. Nescio quid me totum verberat.

Curram intro, ne quis mihi aurum refodicaverit.

 

II,3 Geta, Niceratus, Ampelisca ancilla

 

Geta

350

Quidnam hic sensit? Quidnam hunc tristem facit senem?

Ha, sentio. Nil miserum miserius

Misero avaro est. Vtinam omnes avari pisces fierent,

Vt Neptunum omnem intra ventriculum ebiberent.

Sed video Niceratum e Castoris exeuntem. Adibo prope.

355

Salve, Nicerate!

Niceratus

                                Em Geta, ita fractus sum miser,

Ita in pectore animus cruciatur meus,

Vt nihil sum. Si sum, non sum. Distrahor, maceror,

Morior, quia navigandum est mihi. Pater ita iubet.

Geta

Vah, quid tu tristis es? Nihil est. Dii te amant,

360

Nicerate.

Niceratus

                    Quidnam est?

Geta

                                                 Dicam tibi.

Properavi ad portum, ibi circumspicio.

Complusculae erant ibi naviculae.

Sciscitor, interrogo, flagito num quaepiam

Hinc civium solutura navis mercatoria.

365

Aiunt: nulla prorsus.

Niceratus

                                         Em, dii faxint, Geta!

Geta

Inde ad navale advolavi ut scirem omnia.

Ibi navicularium percontor lepide.

Ait subtristis nullas hinc naves nunc solvier,

Contineri portu oportere propter Cilices

370

Piratas. Redeo inde laetabundus, simul

Vt te convenirem, properabam. Patrem

Apud ostium offendi, qui mihi nihil

Huiusce rei profecto meminerit,

Verum nimia impensa sollicitarier. Et

375

Inde nescio quo dolore percitus

Intro accurrit meque tunc reliquit foris.

Non videntur navigatum haec tibi omnia

Induere, Nicerate. Proinde esto bono animo!

Niceratus

Resumpsi spiritum opera tua, Geta.

380

Vtinam dii faxint meque salvom velint!

Sed eccam Ampeliscam, perii! Vah, omnia

Resciverunt.

Geta

                          Iam habeo, illuc te revocat.

Ampelisca

Audivi, audivi, Stephanium, animule mi.

Tu te his cruciabilitatibus aufer modo

385

Atque pauxillum te refrigerato. Ego

Nequaquam abero nimium atque ducam tuum

Niceratum. Me miseram, ubinam inveniam?

Adibo tamen. Sed ego quem video?

Opportune eccum illum. Dii me nunc dirigunt.

390

Salve, Nicerate!

Niceratus

                                Em, Ampelisca, satin

Salva?

Ampelisca

392

Vt dii volunti. Ita se miseram macerat

Atque linteolo agglutinato cubat, lacrimat,

Quia timet ne deseratur. Eo te rogat

395

Vt ad sese venias, ut te viset antea.

Niceratus

Egone illam deseram? Quid mihi plus carius?

Egone meum animum occidam? Minime,

Ampelisca.

Ampelisca

                        Ita vult fides.

Sed eamus nunc, quia expectat te nimis.

Niceratus

400

Eamus, tuque, Geta, redeas domum

Atque observa quid pater curet. Etiam si aliquid

Ex domo poteris..., nostin? Ad nos fer, Geta!

Geta

Adibo atque, ut potero, faciam.

Quid hoc negotii est, quid tam confragosi oneris!

405

Ita ad hoc miser natus, ut nullum iam meo

Natali sidus affuisse crediderim.

Semper servio, et quibus servio, nihil

Servio: pater avarus, filius prodigus,

Nihil est medii. Ad haec mala me posuit

410

Fortuna. Quicquid hic delirat dominus,

Plector ego miser. Dii omnes perdant istos eros,

Vt quamprimum servi domini fierent.

Non sic seresceret venter nec pabulo fabacio

Quottidie pascerer. Equidem postquam hac domo

415

Sum, numquam satur fui, esurio in dies acrius.

Ibo intro, simul quantum quibo vetulae

Me insinuam, ut tantillum panis possim impetrarier.

 

 

TERTIVS ACTVS

 

III,1 Geta solus

 

Geta

Dii hominibus quandoque propitii

Sunt, quandoque infensiores; ita dii me peramant,

420

Vt opportune decidit. Namque senex

Dum loculos, in quibus omnes thesauros

Locaverat, attrectabat, vidi. Ego eram

In ligello abditus secumque mussitabat, nescio

Quid susurrabat. Postquam subtexuit omnia,

425

Sese oscitabundus recepit. Subito

Illico senem desideratio occupat,

Mox paulo tument pedes, vix sese protrahit

In lectum, inde clamitat "Archylem, Archylem!".

Haec accurrit, iubet ut properet

430

Ad pomi aurei tabernam aromatariam,

Vt Sosimenem medicum evocet.

Illa festinans per domus posticum abiit, ego

Domi furtim me recludo. Fecit me haec commoditas

Commodatarium, ut aliquid ego subriperem

435

Atque erili filio deportem. Bene,

Opportune! Sed eccam ipsam. Iam arripiam

Me hinc, ne anus haec me videat.

 

III,2 Archylis, Sosimenes medicus

 

Archylis

Heu, me miseram, quot incommoda simul!

Quanto magis hunc instigo veternosum virum,

440

Tanto magis torpescit. Vix ilia trahit.

Ille prae dolore moritur Hegio,

Exspectat atque desiderat maxume.

Me miseram, hic per omnes angiportus senex

Sese retinet atque angulatim vult meiere.

445

Heu, qui medicus! Adhuc moratur miser,

Sed tandem eccum. Dii, date facultatem pedibus!

Perge modo, perge, ne in mora sit atque dolore Hegio.

Sosimenes

Nunc vesicam defaecavi meam,

Vt prius adeo faeculentus eram,

450

Vt passim micturire necessum mi erat.

Eamus modo. Spero convalescat mea opera.

Archylis

Quin properemus, nunc clamitat miser Hegio.

Sosimenes

Papae, mature! Ohe, pauxillatim! Via

Brevis! Vt pol ne callescant pedes,

455

Ita factitabat Critobulus.

Archylis

                                                Me miseram,

Quanta mora. Consedet hic in pedibus.

Sosimenes

Ha, hu, quid?

Archylis

                             Hau, ne me, obsecro, aspicias!

Sosimenes

Hacne dormitavit nocte?

Hegio

                                                Ah!

Archylis

                                                           Quae facies,

Quae labra turgentia, qui milvini oculi,

460

Quae follicantes nares!

Sosimenes

                                            Lunam timeo,

Eclipsim. Magna discorditas inter Venerem

Et Saturnum.

Archylis

                            Em, satur? Nil comedit hodie!

Sosimenes

Nunc quiescendum paulum est, nam mi colei

Iam insudant.

Archylis

                             Mane, me miseram, mane etiam!

Sosimenes

465

Nimis dura es, adhuc malacissanda es, mulier.

Archylis

Pergin? Dii, me miseram!

Sosimenes

                                                   Eia, eamus modo.

Archylis

I prae, ne plus me fascines.

Sosimenes

Ibo. Sed hic esurit, bibitne, ha, he, quid?

Archylis

Excrucior misera. Iam perge, obsecro!

Sosimenes

470

Ibo intro. Dii faxint ut hic me particulonem legat!

Archylis

Deos iam oro ut tandem applicui. Sed quis est

Qui sese prorupit e foribus domus?

Vereor quid siet. Adibo intro etiam ego.

 

III,3 Geta, Ampelisca ancilla

 

Geta

Curre, Geta, curre! Hac, illac, quis homo?

475

Quis? Nullus? Eia? Nemo est, nemo me videt.

O ditem diem! Quisnam me felicior?

O lepidissimum aurum! Hae sunt guttae Iovis,

Hi sunt honores, hoc nectit amicitias,

Hoc facit ingenium, hoc tot bella gerit.

480

O sanctum aurum! Pro te labores homines

Mortales non recusant, tu me hodie felicitas.

Vix me contineo prae laetitia. Dii bene

Fecerunt, ut nostros deorsum spectasse oculos,

Vbi marsupium senex hic foderat.

485

Ego ex eo exfodicavi marsupium.

Et vulpes astu capiuntur et equi freno

Domantur. Nunc lecto clamitat senex.

Dii me salvom volunt. Spero hunc petiturum senem

Manes inferos atque Orco associarier Tantalo,

490

Vt omne gaudium et filio et mihi compleam.

Em, mi aurum, quantum hodie mortales facis!

At nunc ego per te incipio esse hominis,

Sed nescio quid plus curarum nunc mihi

Cumulatur cerebro, nunc trepidulus

495

Fio, nunc omnia timeo. Te aurum puto

Esse causam. Nam antequam te habuerim,

Nullius eram pensi. Nunc nescio quid metus

Inhaeret meo cordi. Timenda sunt omnia mihi,

Invidia magis, nam undique sunt invidi.

500

Scio complusculos rumpier invidia,

Sed illis maxume concedo, dum crepent,

Invideant quantumlibet. Nescio, si quis me audiat,

Nam etiam volantes muscae sunt pauxillum lividulae.

Invideant satis, dum tu mihi, aurum, complaceas,

505

Postquam tibi hance lucem restitui.

Sed iam conveniam Niceratum atque ipsum simul

Et me uno tempore ego beem faciamque mihi

Hodie stomachum plenum, donec reiectem prae nimia

Crapula. Coquos conducam ut incipiam abligurire bonum.

510

Sed quid cesso pultare nunc ego ostium?

Heus, aperite mihi fores!

Heus!

Ampelisca

512

Quis pultat tam fortiter ostium?

Quis est?

Geta

                     Sum Bona Fortuna. Aperito mihi!

Adhuc cessat. Iterum pultabo ostium.

Ampelisca

515

Ita tam audacter insolentior.

Geta

At dii deaeque omnes atque cacodaemones

Evertant omne genus meretricum,

Perdant, occisitent et fulminent

Atque penitus, funditus eradicent.

520

Parum abfuit quin tegula fregerit caput

Atque me interemerit. Dii vostram fidem,

Quid mihi nunc profuisset aurum, Geta?

Numquam tuta felicitas hominibus.

Em fortunam! Quid mihi mutilat gaudium?

525

Cessabo? Iterum frangam, me hercle, ianuam

Atque omnes, si opus, iam dissolvam cardines!

Ampelisca

Em, demens ita iam perterritus!

Geta

Itan? perterritus? Si feriat probe?

Si minus, rideam! Tace, alias

530

Hoc mercedem habebis. Merita es.

Inepta, simplicior, viden quanti nunc siem?

Ampelisca

Vnde habes, felix Geta? Em misera,

Quantum imprudens commiserim scelus.

Ignosce nunc mi, Geta, atque impartire, si lubet.

Geta

535

Meo ingenio. Sed abibo.

Ampelisca

                                               Cur, mi Geta?

Geta

Quia paulum abfuit quin fregisti caput.

Ampelisca

Me miseram, nihil ego sciebam. Mane!

Geta

Nil audio, sum Alexander rex Macedo.

Ampelisca

Mane, sic te Iuventa virens foveat!

Geta

540

Haha, nunc iuventa? Quia nummos habeo?

Ampelisca

Ita dii me ament, ut mihi iuvenis es.

Geta

Scio, ergo nummis repuerascunt senes.

Ampelisca

Em, quanti te faciet Niceratus, Geta!

Geta

Verum timeo nunc hic moram trahere.

545

Sane lubet, non ego solum natus mihi.

Ita hodie Niceratum atque Stephanium

Beabo, me teque simul,

Sed nunc tua industria erit opus,

Ampelisca. Nam senex Hegio

550

Aegrotat. Spero, intellextin?

Ampelisca

                                                      Dii hoc faciant,

Vt nos miserae salvae. Sed quid erit opus?

Geta

Hic me, Ampelisca, expectato, dum redeam.

Ibo intro atque Nicerato dabo marsupium.

Inde exeam mox per brevem posticulam,

555

Ibo obsonatum et coquos conducam, ut hodie,

Sic volo, indulgeamus gulae.

Ampelisca

                                                      Ita obsecro.

Geta

Nunc tibi hoc iniungo laboris. Iam face:

Observes si quis tumultus fiat domi

Nicerati aut si quis exeat aut planctum fieri,

560

Ne in mora simus, si iam fuerit opus,

Vt quaecumque arripiat heres Niceratus bona.

Atque itan intellextin?

Ampelisca

                                            Optume.

 

III,4 Ampelisca ancilla

 

Ampelisca

Ita pol me dii amant, ut bonus hic servus est Geta.

Numquam desistit, ut animo erilis domini

565

Morem gerat. Per ecastor, quantum nos beat!

Em Paupertas, em Fortuna, quantum tu sedes hominum

Rotas! Nos miserae, postquam e Lesbo abreptae fuimus.

Ille parvulas vendidit Mnesilocho

Megarae, diu nos servivimus. Ille miser

570

Postquam intestatus moritur, huc applicuimus

Solae furtim. Viximus ut potuimus.

Sed dii faxint ut Philodicus avunculus

Adventet iam, ut nobis, postquam nos hic esse miseras

Vivas intellexit, significavit. Sed qui homines?

575

Me miseram, quae turba! Hinc abeam.

 

III,5 Geta, Coquus

 

Geta

Ita volui hodie, ut mihi ipsi complaceam.

Quod petiistis do ut tantum coquinatum mihi

Accederetis. Nunc ut volo, vos vultis mihi.

Eia modo, ita ut ambulo,

580

Ita vos ambuletis atque spatio

Post me sesquipedali, ut videar

Vobis praeesse atque ductor coquorum militariter

Praecedam.

Coquus

                         Vtique ut iubes, lubenter, Geta.

Geta

Eia modo! Et quid vobis nunc ego videor?

Coquus

585

Ita Agesilaus, ita Agathocles Siculus.

Geta

Ohe, quiescitote modo! Nunc narra mihi:

Quid tu, quod sapiat et blandietur gulae?

Coquus

Honesta poscis. Ego non tu alii,

Qui vulgares popinarii faciunt,

590

Facio. Nam quod vituli pectus assatum volunt,

Ego magis elixum. Atque sic omnes avis amphibias,

Quibus piper et salviam addo, ut magis sapiant.

Cervorum anteriorem partem in iusculo laridario.

Lumbos asso, ex coxis pastillos et pulpamenta facio.

Geta

595

Hoc primum sapit. Perge, iam nunc titillat gula.

Coquus

Silvaticas gallinas asso atque ficedulas,

Pavonem quoque. Ita factitabat Hortensius

In opipara cena. Gallo gallinaceo

Abstineo; ita mihi incessit religio,

600

Quia olim locutus atque prolis seminatarius.

Geta

Probo, mehercle! Vt habeas quod semper coquas!

Coquus

Leucophagum ita paro, ut nil quid suavius.

Geta

Addis amygdalas?

Coquus

                                    Vt manducones aderunt.

Ita in gymnasio popinario didici,

605

Dum inceptabat barba pilare.

Geta

                                                         Laudo, sapis.

Edepol, numquam potui invenire meliorem coquum.

Sed eatis nunc intro, ne sit in mora

Id quod opto. Parate omnia quae obsonabimus.

Nunc res est in vado. Certum est hodie

610

Experiri, quod semper ille Assyrius

Rex Sardanapalus aut Philoxeni guttura.

Sed quis est qui exit? Ibo intro, antequam me videat.

 

III,6 Sosimenes medicus

 

Sosimenes

Curavi Probe. Lateris

Et summos pectoris dolores mea opera

615

Fugavi prudens. Verbascum cum ruta ex aqua dedimus.

Numquam difficiliorem senem, numquam magis querulum.

Bis aut ter mihi admodum iniurius fuit.

Ita fit hodie ut, cum nequeunt illico

Convalescere homines, quamprimum exclamant: "Medici

620

Medici!" Sunt in causa morborum omnium,

Ita hodie miserrimum genus hominum sumus.

Si quid pollicemur, id vertunt sidera;

Sin minus, perimus fame.

Quidnam est? Decipimur omnes! Mors deletilis

625

Omne secum affert pharmacum.

Interim omnino misere facimus,

Medicando mendicamus. Post haec multa dedit

Fabam fresam. Reluctabar accipere,

Ferebar Pythagoreus, ut aliquid aliud acciperem,

630

Sed cum id aliud, nihil, accepi. Melius

Id, mecum puto, quam deiici in puteum.

Dii melius quam hoc duint mihi!

Eia modo, eamus! Sedne titubes, Sosimenes?

Ne lapsu pedum exanimascas ut Asclepiades!

 

 

QVARTVS ACTVS

 

IV,1 Geta servus

 

Geta

635

Iam coqui omnes per transennam strictim abeunt.

Ipse omnem comedendi explevi libidinem

Satianter, hercle, dum illi mosicabant sese invicem

Miscellae columbinae. Quam prognariter

Collabellant oscula! Meretriculae,

640

Tamquam hamiotae piscem, amatorem implicant.

Dum melleis voculis studebat Amor,

Dum blandicellis verbis se ambo molliter

Vicissim, petebant ("da mihi basiolum", "da mihi

Suaviolum", "nunc tu", "modo tu", "mihi

645

Tu", "immo tu", "modo tu"), ego

Tunc quod potui ex esculentis, poculentis stomacho

Coniieci meo, atque vina compluscula

Chia atque Caesenatia,

Vt plures nunc resiliunt mihi fumi in caput

650

Quam ex Sabatinis aris. Ohe, sum iam satur,

Ohe, satur est venter, conceptaculum

Omnium foeditatum pessimum,

Cui reges, pauperes inserviunt sollicite.

Pungit ut creditor, me in die appellitat

655

Decies, vas est imperiosum nimis.

Ohe, satullus sum, adipatus sum nimis.

Iam omnia meo convolutantur cerebro,

Caput dolet, visus nescio si hebescit mihi meus.

Manum video, adhuc, etiam adhuc video,

660

Est manus prorsus, video ergo! Caelum etiam!

Non imaginarii sunt hi circuli,

Video omnes. En Saturnus! Solem vix video.

En cerno stellas ... et quae sunt ante pedes, non video!

Quo tendam, nescio, ita caput, ita pes faciunt,

665

Tamquam vesicariam devorarim hodie.

Heu, miserum, quid sentio? Concrepuit ostium.

Nescio quid mihi hic strepitus ariolatur mali.

Atat senex est! Revixit! Me miserum,

Hodie ego pereo! Intro hinc fugiam.

 

IV,2 Hegio senex

 

Hegio

670

Ita vult sors humana, ut hisce miseriis

Aerumnisque vitam fluctuatim vivamus miseri.

Vita Momentaria nos nostraque desideria

Efflictim dissolvit, perfringit, et, si qua est indulgitas

Voluptatum mortalibus, tunc illico

675

Defluit. Mox turbelae maxumae,

Noxitudo, morbus, dolor, innumera

Cruciamenta, denique mors improba

Serpit tamquam vulpinaris amasio ostio, ostium.

Pulsat domesticatim aeque mortalium.

680

Hoce mihi paene pervenit misero.

Ita me morbus maceravit improbus,

Vt omnia paene membra mihi luxata reddiderit.

Ita me miserum affecit macritudine,

Vt paene haesitet ossibus pellicula.

685

Salva res est. Dii necessitati quoque

Non repugnant. Sed id habeo gratias,

Quod me salvom voluerunt. Diis habeo

Gratias, tibi primum Apollo, tibi decus

Musarum. Salve Apollo, tu repertor medicinae,

690

Tu sapientiae pater. Ego, ne tibi

Ingratus videar, corollam hanc hisce foribus

Appono tuis. Erit hic tamquam ianitrix.

Face, Apollo, nunc rem mihi

Augeas duplam et me semper felicites,

695

Alteram tibi connectam! Apollo, face,

Obsecro, nunc rem curem meam, si sapio.

Vae mihi ipsi, ni essem egomet mihi!

Me miserum, haec insanitas perdidit plurimum.

Ideo nunc gravor, fabam nimiam dedi medico.

700

Quaerebat aliud blandidicus, sed ego prudentior.

Sed quid nunc sentio domi? Me miserum,

Qui strepitus! Curram. Serva me, Apollo! Compilor miser.

 

IV,3 Hegio senex, Geta servus

 

Hegio

Extrudam te, hercle, hinc. Exi, verbero, exi modo, scelus!

Existi tandem, nunc te contundam, ut mihi lubet.

Geta

705

Me miserum!

Hegio

                             Ita miserrimum faciam.

Geta

Quid commisi?

Hegio

                                Etiam, verbero?

Geta

                                                                 Mi Hegio!

Hegio

Verbero, quid erat illic nunc negotii tibi?

Quid illic volebas scalpere?

Geta

                                                    Nihil, Hegio.

Hegio

Nihil, em? Plecteris, hercle!

Geta

                                                     Me miserum,

710

Ita me nunc pinsis tamquam mola molendinaria.

Hegio

Quid blactis, nugacitas nugacissima?

Geta

Quia verberas?

Hegio

                               Verberabo, verberabilissime.

Quid tibi erat illic?

Geta

                                      Pavimentum verrere,

Postquam e foro redii.

Hegio

                                            Quid tu in foro feceras?

Geta

715

Ibi erat ex his, qui ad mercatum confluxerant,

Dum ante paradromidas ambularem,

Aiebat creditor portare se tibi pecuniam.

Hegio

At edepol, hoc primum est dissentaneum,

Numquam cuiquam obolum crediderim.

Geta

720

Forsitan Iuppiter mentem subripuit

Atque obliviosum reddiderit, ut rem auctaret tibi.

Hegio

Ita oporteret, ut iam paulum consolarer miser.

Sed quid hoc est, quidnam hic commentus furcifer?

Quid hic vult veterator, palpator, scelus?

725

Sic mendacium convallat, ita offendices implicat,

Vt si quis veritatem deperdi volet, huic deferat.

Geta

Me miserum, peribo, si quid de auro resciverit.

Hegio

Em, quid dixti? Quid illic mussitabas, furcifer?

Geta

Egone?

Hegio

729

Verbero, elumbabo te hodie

730

Atque excissam aures et oculos defodiam. Quid dixeras?

Geta

Quia maxima lis in foro

De monopoliis et vectigalibus ...

Hegio

Elinguabo te hodie, ut iam mihi amplius

Ne tinnimentum tale sies auribus

735

Nec mihi insidieris, periure, scelestissime.

Geta

Quid lubet?

Hegio

                         Hoc necessum.

Geta

                                                        Accipio quae imperia.

Hegio

Manliana! Eia, modo, abscede huc, etiam,

Etiam nunc! Ohe, illic esto, esto modo,

Plica bracchia!

Geta

                              Plico.

Hegio

                                            Adaequa pedes!

Geta

740

Adaequo.

Hegio

                     Deorsum inspice!

Geta

                                                         Inspicio.

Hegio

                                                                             Mane

Hoce adaeque mento!

Geta

                                           Maneo.

Hegio

                                                            Nec coniveas

Nec pauxillum quidem!

Geta

                                              Si me muscae puncti pupugerint?

Hegio

Etiam tamquam ranarum lignum.

Geta

                                                                 Vt lubet.

Hegio

                                                                                     Ita volo,

Ita recellas tamquam Melitaeus catulus.

Geta

745

Si pauxillum sinistrorsum aut dextrorsum excessero?

Hegio

Te iugulavero ut porcum depuberem.

Geta

Susque deque feram, postquam lubitum est, Hegio.

Hegio

Adhuc blacterat linguax. Si tantillum imminutum domi

Invenero, te tamquam agnam praecidaneam

750

Mactabo.

Geta

                    Dummodo sim propitionalis, Hegio!

Hegio

Senties iam quid sit insidiari ero.

Ibo intro. Esto tu illic, donec ego exeam!

 

IV,4 Geta servus

 

Geta

Nullus sum, Geta, nullus sum. Me miserum,

Quid agam, nescio, neque spei, neque consilii

755

Quicquam inest, ita verba illa senticosa senis

Ademerint omnem mihi sensiculum.

Ita me illa caperata fronte incilavit miserum,

Vt omnis mihi ebrietas timore deliquit.

Iam senex quaerens locos omnes thesaurarios,

760

Cum non invenerit marsupium, properatim veniet,

Hic hodie peribo. Dii illi impicent pedes,

Dii illum perdant senem, antequam huc redeat.

Pro deum, quid agam, Geta?

Arripiamne fugam an non? Vtcumque peribo miser!

765

At quis tam properus quidnam circumspicit homo?

Quid velit, exspecto. Est servus exoticus.

 

IV,5 Palaestrio servus, Geta servus

 

Palaestrio

Dis immortalibus iam gratias ago,

Quod nos huc Athenas applicuimus,

Bono auspicio, secundo vento, maris malacia.

770

Saniter profecto ita, quod volumus, indipisci sinant.

Erus Philodicus in portu est, donec ad se redeam.

Cunctanter exspectat, proinde properantia opus est.

Sciscitatus sum complusculos regionatim,

Qua haec Stephanium habitet (omnes conveniunt,

775

Vbi delubrum Apollinis, ubi Hegio,

Vbi templum stat Castoris),

Vt nuntiem advenisse avunculum.

Certe ego compluries hic fui.

Quarta domus ab Apolline erat,

780

Hoc mihi maxime coniectarium.

En Apollo! Hic domus Hegionis, hic Castoris,

Haec ipsa apparet.

Geta

                                     Atat, nunc intelligo,

Dabo huic magnum malum nebuloni, si hic ad me veniet.

Palaestrio

Sed vellem aliquem prius percontarier,

785

Antequam pultem ostium, ne temeriter

Id agam. Sed eccum unum, quem nunc video,

Adibo.

Geta

787

Vtinam nunc intercedat Hegio,

Vt omnem furti huic culpam transferat!

Reddam huic omnes pugnos quos habui.

Palaestrio

790

Metuo, nescio quid de pugnis loquitur.

Adibo tamen.

Geta

                            Ad scolam accedit, edepol!

Palaestrio

Quis hic loquitur?

Geta

                                    Em, quid huc?

Quid quaeritas, furcifer?

Palaestrio

                                                Domum Stephanii.

Geta

Quaenam haec Stephanium?

Palaestrio

                                                        Vt nuntiem venisse eius avunculum.

Geta

795

Vapulabis, obiter ad manticulandum venis.

Palaestrio

Quaenam haec turba?

Geta

                                           Vapula.

Palaestrio

                                                             Quo iure?

Geta

                                                                                   Quia

Lubet, quia fur es.

Palaestrio

                                     Itan tibi persuades?

Geta

Quin ni? Ita ultroneus in alienam regionem venis?

Palaestrio

Via communis est.

Geta

                                     Mentiris. Statio

800

Militaris est haec nec hospiti cuiquam licet

Huc accedere neque cuiquam est hic stabularius.

Hic tantum stationarii milites degunt,

Ego illis praesum ad urbis quietem atque populi,

Proinde te tamquam rapinatorem, appetonem cymbalissabo equidem.

Palaestrio

805

Sane iniurius es mihi hodie.

Geta

Egone?

Palaestrio

                 Tu quidem ...

Geta

                                             Exossabo te probe

Aut tamquam ligni recisamentum pedibus volvero.

Palaestrio

Tu certe sanus non es homo, verum ebrius.

Geta

At nunc associabo pugnos.

Palaestrio

                                                  Cur facis?

Geta

810

Quia lactescis pugnis.

Palaestrio

                                          Ita in peregrinos saevis miseros?

Geta

In te solum.

Palaestrio

                         Cur, obsecro?

Geta

                                                     Quia omnia

Vis hic convasare furto.

Palaestrio

                                             Quid sit, hoc nescio.

Geta

Disces pugnis.

Palaestrio

                              Mane iam, si vis.

Geta

                                                                Iterum

Congenerabo pugnos. Te tamquam crotalum

815

Retundam!

Palaestrio

                        At edepol contineas manus

Atque, quantum vis, minacias dicito.

Geta

Hoc parum quidem erit, sed reddam te hodie

Excissatum, decorticatum, deartuatum simul

Atque totum exossatum pugnis.

Palaestrio

                                                            Hoc quidem

820

Non placet.

Geta

                        Faciam te hodie pugillarem pilam.

Toties pugnis pulsabo pulsim, ut tu pugnis hodie

Celebrescas Athenis.

Palaestrio

                                         Haud, pol, tanti eris.

Geta

Deturbabo, hercle, hinc, si possum, atque hinc te praecipitem

Tolutim dabo, ni sapias, furcifer.

Palaestrio

825

Mane etiam, bone vir, si vis, mane etiam!

Geta

Vesperi vapulabis, non mane, helluo!

Incipiam, ut saltem hoc, quod soli est, metiaris pugnis probe

Atque te tamquam monoscelum faciam.

Palaestrio

Age verbis, abstineas pugnis, ni vis hodie

830

Alternatim pugnis agamus misere.

Geta

Pugnis agam tecum, nam vis hic omnia

Suppilare et involare, furax fugax!

Palaestrio

Sinas, obsecro, ut mandata mei eri prosequar,

Si apud vos milites aliquae preces valent.

Geta

835

Pugnos petis, obsorduit iam pietas.

Palaestrio

Dii immortales, ubi ego offendi hominem?

Quaenam huius calamitas, intemperies!

Geta

Fare, age, cuias es tu.

Palaestrio

                                          Mundanus sum.

Geta

                                                                           Iterum,

Cuias es, dic, dic iam, obsecro.

Palaestrio

                                                          At nunc verecunditer

840

Postulas. Sum ex regione Caecorum et Philodici

Servus, huius Stephanii, quam nunc quaero, avunculi,

Qui civis est Methymnaeus, ubi Arion

Citharoedus fuit.

Geta

                                  Hahaha! Narrat, edepol, itineraria.

Narra (volo videre, si fur es) qua arte pater

845

Atque tua mater vivebat. Nunc, edepol,

Cognoscam quinam sis.

Palaestrio

                                              Vah, quid hoc miseriae est?

Quaeris quo aere laverit pedes Sisyphus.

Pater plumbarius fuit, mater mea panifica.

Geta

Quod plumbarius, non placet, sed esto. Quid tu veneris?

Palaestrio

850

Erus me misit ut nuntiem eius adventum Stephanio,

Quae in hac regione habitat. Ipse moram

In portu agit, nam Lesbum adducere cupit,

Postquam ita repperit esse salvam.

Geta

                                                                  Hae perplexibilia.

Iterum praeparabo pugnos. Non hic habitat Stephanium.

Palaestrio

855

Ita praedicant: in foro Apollinis. Ego

Huc olim adduxi vinum Lesbicum.

Geta

Augificabo pugnos. Quid vini refers?

Mustulentus? Ita hac mente suscitabulum

Huc accesti.

Palaestrio

                         Ita eri praeceptis pareo.

Geta

860

Iam iterum manducabis pugnos. Vaniloquus es,

Lurcho, Cynocescema.

Palaestrio

                                           Ita tibi videor?

Geta

Certe nepotatu nobilis.

Palaestrio

                                             Abeam

Nunc, hercle! Discedam ex hac colluvione miser.

Dii vestram fidem, iam inceptat dissolvi societas

865

Humana, iam nemo tutus intrat alienam

Vrbem. Dii immortales, ubi ego offendi Cacodaemonem?

Fugiam hinc ego atque meo ero omnia referam.

[IV,6 Geta, Hegio, Doryphorus servus]

Geta

Adhuc nullus sum, postquam illum perterrui,

870

His ego perterritus sum. Nam cum cogito

De sene, sanguis totus congelascit meus

Atque ita cor sese conglutinavit misere,

Vt iam pectus pultat prae timore frequens.

Iam me sentio cinefactum fieri.

875

Em, Iuppiter, cur non alas iniungis mihi,

Vt hinc tamquam avis Diomedea devolem?

Sed quid nunc sentio? Eccum ipsum, me miserum!

Totus contremisco, em dolos!

Hegio

Vbinam hic est? Me miserum,

880

Depilatus sum. Vbinam? Tene iam, tene!

Me miserum, marsupium meum!

Vbinam hic est?

 

Geta

                                 Perii.

Hegio

                                               Ohe, bone

Vir, apage!

Geta

                        Mi Hegio!

Hegio

                                              Immo tuus funiculus.

Age, Doryphore, liga, quantum potes.

Doryphorus

885

Vt iubes.

Hegio

                    Siccine deturbas omnia,

Geta? Siccine Niceratum illectas dolis,

Vt pilleum acciperes? Tandem tendiculis

Obiectasti caput. Mene deludier?

Putas contentiosus non tantum virum?

Geta

890

Quid mali feci?

Hegio

                                Quid mali? Meum marsupium

Quis refodicavit?

Geta

                                   Minime ego, Hegio.

Hegio

Nemo te furacior. Novi te optume,

Vncinatum semper. Proinde te hodie

Suffocem laqueo atque te tamquam aulicocia

895

Canibus dedam assulatim.

Geta

                                                   Nimis astringis bracchia.

Hegio

Minimum sentis. Perge iam, perge, perge, perge, modo!

 

 

QVINTVS ACTVS

 

V,1 Philodicus senex, Palaestrio servus, Niceratus

 

Philodicus

Viden, Palaestrio, ne erremus? Hacne probe

An illac? Ne caecutientes per diverticula

Simplicitus vagemur, viden Palaestrio.

900

Estne, ut dixti? Quaenam huiusce offendicula

Blacteras? Hicne an alibi? Enoda, dum ostium

Stephanii meae pultavero.

Palaestrio

                                                   Verum, mi ere,

Narravi. Hic illum inveni iniquum hominem,

Praestrigiatorem pessimum. Ita me iracunditer

905

Invasit homo atque superbiter,

Vt, mihi quae mandaveras, nequivi perficere.

Adeo me perplexim commovit ambagibus,

Vt vix tum pugnis datatim abstinuimus.

Philodicus

Itan probe? Omnia quae tua, miracula.

910

Nonne dixi? Sal Agrigentinus es quidem!

Pauca edepol lana, magni rumusculi:

Si forte vides quampiam labeculam,

Elephantum clamitas.

Palaestrio

                                           Ere, quae de me volueris

Omnia fari licet. Vnum me, pol, non praeteriit:

915

Mea erga te famulitas fortunatim abiit,

Vt, si quid servis fidei,

Hocce ipsum expertus in me diutine.

Philodicus

Sed age modo, estne hoc Apollinis forum?

Palaestrio

Est, edepol, ere. Memini ego alias

920

Atque quartam ab Apolline domum Stephanii

Praedicabant, qui circa portam erant scoparii,

Ita cetarii atque crepidarii.

Philodicus

Haec, postquam id dicis, erit, Palaestrio.

Palaestrio

Optume.

Philodicus

                    Pultemus iccirco ostium.

925

Sed quinam est qui exit? Vereor, utinam probe...

Verum ipsum compellabo. Salve, iuvenis!

Niceratus

Tu quoque salve!

Philodicus

                                  Estne haec Stephanii domus?

Niceratus

Haec est.

Philodicus

                    Optume advenimus, Palaestrio.

Palaestrio

Bono auspicio.

Philodicus

                              Tune hic aliquam consuetudinem?

Niceratus

930

Egone? Ipsa mihi cordi est. Ex eo civis Attica

Facta.

Philodicus

930

Itan? Civis? O gratissimum factum mihi!

Putabam eam hic deplorabundam vitam degere.

Nunc diis habeo gratias quod hoc primum sentio.

Niceratus

Sed tu quid tandem huc adventasti?

Philodicus

                                                                    Egon?

Em, mea Stephanium neptis est. Postquam misera

935

Ex Lesbo rapta fuit, numquam ex ea intellexerim

Quicquam, nisi quod his modo diebus conscribellavit mihi

Idque quidam scripturarius asseruit.

Niceratus

Tune es illi Philodicus avunculus?

Philodicus

Ita dii voluerunt.

Niceratus

                                  Pol, mihi gratissimus,

940

At sane tui hodie meminimus simul:

Tuum oppido accessum exspectabat dubio procul.

Philodicus

At iccirco nos celeratim accessimus,

Ne iterum decidat fortunae pessimae.

Ipsa quo pacton?

Niceratus

                                  Sane castula.

945

Eximia castitudine vixit, edepol,

Nosque simul coagmentavit natura pares,

Mores, sanguis, aequa animi nobilitas.

Philodicus

Em sortem, ita ludis in humanis, ut tibi lubet.

Sed, inquam, quis es, obsecro?

 

Niceratus

                                                           Egon? Niceratus mihi

950

Nomen, ille Hegionis sum filius.

Philodicus

Tune Hegionis, qui Euclionem habuit patrem?

Niceratus

Ipsus est.

Philodicus

                     Em, ipse amicissimus mihi est.

Sed utinam, quod opto.

Niceratus

                                              Quidnam est?

Philodicus

                                                                           Ita per deos

Immortales, obsecro, iuvenis,

955

Postquam hanc consuetudo elegit tua,

Vt haec uxor tua sit. Dos non parva erit.

Niceratus

Mea est uxor. Nos diu ambos adiugavit fides,

Sed quia hoc adhuc patri incognitum, obsecro

Vt eum pauxillum concalefacias,

960

Postquam utrique alteros amicitia prosequimini.

Philodicus

O felicem diem ita nunc laetitia

Ignisco totus, ut vix apud me siem.

Ita spero futurum. Nescio quid

Mihi praesagit animus, sed interim visam Stephanium.

Niceratus

965

Bonis avibus, Philodice.

Philodicus

                                              Perge, Palaestrio,

Ita nos dii divitant, postquam absque excandescentia

Omnia componi volunt.

Palaestrio

                                              Vtinam ut fructificet

Noster hic adventus!

Philodicus

                                         Eamus intro modo,

Absque pulsatu, succedamus intro, Palaestrio.

 

V,2 Niceratus

 

Niceratus

970

Probe, mehercle, probe. Numquam hominem

Commodiorem vidi, ita opportune accessit hodie.

Spero, auxiliantibus diis, utrinque amicitia

Pristina, dotem pollicendo inducat hic animum

Patris ad id quod volo. Nunc revisam quid is agat.

975

Sed eccum, exit foras. Quaenam illac minaciae?

 

V,3 Hegio, Niceratus

 

Hegio

Faciam, hercle, faciam! Hodie dabit poenam admodum.

Hoce mihi dolo? Nulla satis iustitia

Fraudulento.

Niceratus

                           Perii, hoc me trepidulum facit.

Hegio

Nunc tristissimus sum omnium. Ita mihi ubertim incommoda

980

Scaturiunt, ut iam maceror, vortor, morior,

Quod bona dilabantur, quod me domumque collutilet

Filius totum meretricando diem.

Me miserum, ubinam hic est?

Niceratus

                                                          Nullius sum consilii.

Hegio

Vbinam hic est? Ohe, tune es hic, vir bone?

985

Hui, hisce iam rebus praescripsisti, Nicerate, animum,

Degulando bona, labectando honorem et mihi et tibi?

Niceratus

Mi pater!

Hegio

                     Quid "mi pater"? Hoc non iniuria patri?

Hoc non displicentia, Nicerate? Quid non te pudet?

Hiscene infectus sordibus accedes ad rem publicam?

990

Quid dicent patres? Hicne est Hegionis filius?

Haecne senectutis disciplinae viatica?

Haec me macerant, haec me lancinant.

Ob talem filium tot passus miserias!

Age modo, age, vive iam, vive ut lubet!

995

Curabo posthac, quid faciam, probe.

Niceratus

Mi pater, si peccavi, ignosce quantum tibi lubet.

Delinquentes hanc aequitatem postulant.

Si cuiquam paterna pietas apparuit maxuma,

Mihi ipsi fuit, proinde te coram mendacium

1000

Effutire non licet. Amavi, fateor.

Si amare poenam, quid enim odisse meretur, pater?

Dum tempus fuit, dum aetas sustulit,

Id clandestino feci et id factum infectum nequit.

Huic, postquam hic vicina exstitit, ego animum

1005

Applicui meum, quia forma liberali visa fuit

Et ingenuo dubio procul nata sanguine.

Suppetias ei contuli, ne in vitium

Collaberetur, id equidem existimo deo, hominibus

Gratum. Nec, pater mi, edepol, fefellit animus:

1010

Reperta est ex Lesbo, Methymnaea civis, modo.

Hegio

Em, haec civis?

Niceratus

                                Sane equidem. Paulo ante suus

Advenit avunculus, vir satis spectatae fidei,

Qui te, pol, pristino olim amicitiae vinculo

Vere cognoscit.

Hegio

                               Quis est?

Niceratus

                                                    Dives hic satis

1015

Atque opulentus, maturus senex,

Et quia nostram affinitatem concupiscit satis,

Summam pollicitus est dotem mihi.

Proinde, quia rem nostram augificabit, pater,

Nec navigatu erit opus amplius.

1020

Accipienda condicio erit, si lubitum fuerit tibi, pater.

Sed eccum ipsum, pater! Exit foras in tempore.

 

V,4 Philodicus, Hegio, Niceratus

 

Philodicus

Curabit omnia Palaestrio, donec ego redeam.

Nunc meum Hegionem conveniam.

Dii omnia, quae vultis, facitis. Vobis habeo gratias.

1025

Hoce meum tandem voluistis consolari senium,

Postquam hanc repperi sat sanam, salvam, succulentam probe.

Hegio

Estne hic Philodicus Lesbicus? Em!

Philodicus

                                                                   Quis hic loquitur?

Hegio

O salve, Philodice!

Philodicus

                                     O mi Hegio!

Valesne, mi Hegio, dimidium mei?

Hegio

1030

Valeo iam. O mi Philodice, quis te hic repetiisset modo?

Em peracta tempora! Iam senes sumus.

Philodicus

Sic fert, sic voluit aetas.

Hegio

                                              Sed tu quid tandem, Philodice?

Philodicus

Bono huc appuli auspicio, Hegio, si volueris.

Haec, quae vobis vicina fuit, Stephanium

1035

Mea neptis est.

Hegio

                               Dudum mihi narrabat filius

Neque tui adhuc meminerat nominis,

Proinde volebam nunc tecum congratularier.

Sed qua negligentia?

Philodicus

                                         Em, sic hominum miseriae

Decidunt. Ego foris eram, cum parentes obeunt.

1040

Haec unica filia erat, unica domi pedisequa,

Ampelisca, ambae septunariae,

Nescio quo sidere raptae. Inde Megarae

Venditae, et qui eas emerat, forte moritur.

Hae, ut dii volunt, huc Athenas fugiunt,

1045

Hic tandem gnati tui patrocinio coalitae.

Quod sibi tibique, Hegio, me meaque deberier

Fateri necessum mi est.

Hegio

                                              Nec huius paeniteat.

Philodicus

Proinde per amicitiam nostram, per immortales deos,

Te oro exoroque, ut ambos, ut ambo volunt, matrimonio

1050

Iungamus.

Hegio

                       Em, Philodice, nimis, edepol,

Impensis distrahor et nunc maceror miser,

Nunc crucior.

Philodicus

                            Quidnam est?

Hegio

                                                         Nescio quis fur malus

Mihi subripuit aurum.

Niceratus

                                             Omnia sunt salva, pater!

Hegio

Quid ais?

Niceratus

                     En tibi marsupium.

Hegio

1055

O bene factum! Quisnam scalpurivit?

Niceratus

                                                                       Geta.

Hegio

Vah, numquam potui extorquere.

Niceratus

                                                                Quidnam restat, pater?

Hegio

Age ut lubet, fili, postquam aurum salvasti mihi.

De dote autem, Philodice, ...

Philodicus

                                                      Quindecim talenta do tibi.

Hegio

Hoc placet, accipio.

Niceratus

                                      O gratum et felicem diem!

1060

Sed unum a te peto, pater, ut ignoscas Getae.

Hegio

Revinctus est.

Niceratus

                             Vt liberes atque nunc pilleo

Condones nostro beneficio.

Hegio

Fiat. Sed eamus intro, Philodice,

Numerabimus dotem et omnia

1065

Intus peragemus haec melius.

Philodicus

Eamus, quod faustum felixque sit, Hegio!

Niceratus

O candidissimum diem, qui mihi nunc

Tot et tanta iam cumulas gaudia!

 

V,5 Geta solus

 

Geta

Si quis est qui valeat post tot pugnos et tot verbera,

1070

Ego sum ille. Iam quippe scio quid sit indipisci aliquid.

Nihil prorsus sine labore acquiritur.

Cum Anthaeo, cum Polyphemo, cum Harpyis avibus

Dimicavi, antequam hance libertatem ademerim,

Sed nescio quis adventitaverit deus,

1075

Qui nuptias Nicerato composuit,

Me quoque sic revinctum dissolvit laqueo.

Proinde quia felicitant omnia,

Mihi senex capite raso dedit pilleum,

Vt posthac mei sim iuris. Diis habeo gratias!

1080

Nuptiae fiunt. Ne exspectetis quicquam hic foris,

Omnia intus peragentur. Stephanium haec vesperi

Advocabitur domi, simul ille servus Palaestrio

Quem hodie perterrui. Resciverunt omnia.

Ego quoque intro redeam,

1085

Vt pulpamenta macerata reficiam.

Vos, si quid novae fabulae placuit, plausum date.

Vos, optumi patres, optume valete.