Andrea Rapicio carmina adiecta, 2

2. Alcon, ecloga ad Sigismundum Hardechium
comitem illustrissimum

Forte sub umbrosa captabat frigora quercu

Alcon, ubi arguto labens per saxa sussurro

Meduacus vitreas condit sub gurgite lymphas.

Dumque animi curas calamo solatur agresti

5

Conqueriturque sibi crudeli funere raptam

Euridycem et priscos olim suspirat amores,

Talia nequicquam vacuas iactabat ad auras:

Alcon

Quid querar aut qua spe dubiae modo tempora vitae

Transigam et infelix venientes prosequar annos?

10

Ah tristes corylos et coniferas cyparissos

Et tristes nimium silvas et flumina opaca,

Quando ego vos posthac specula sublimis ab alta

Invisam, solitos memorans resupinus amores?

Quando ego vos posthac, gravidae, mea cura, capellae,

15

Aspiciam laetae pascentes gramina ripae?

Omnia funesto procedunt alite, postquam

Eurydicem nobis saevae rapuere Sorores.

Ah miseram Eurydicem, cui quondam e suavi amarantho

Nectebam capiti virides procul urbe corollas!

20

Illa mihi contra seu luteolos narcissos

Sive alios roseo carpebat pollice flores.

Stultus ego, heu nimium, cui celsa ex ilice cornix

Praedixit toties funestas ore querelas

Et sensit levas toties vicinia voces.

25

Me quoque praeteritae monuerunt somnia noctis,

Cum mihi visa fuit primo sub flore iuvenca

Ore lupi ferri nostris ab ovilibus, unde

Hei mihi vesano rumpuntur corda dolore.

Iam mutata vagos tenuerunt flumina cursus

30

Nec suetos iterant vocali gutture cantus

Facundae volucres vario certamine ad umbram.

Quam cuperem secum nostros eadem hora tulisset

Et gemitus, lacrimas atque huius temporis usum:

Non ego desertus penitus tristisque viderer.

35

Te vero, mea lux, praereptam funere acerbo

Per Styga, per montes, per inhospita saxa, per ignes

Morte sequar, sine te durum est mi vivere, quando

Te cedente meae cesserunt gaudia vitae.

Has lacrimas maesto descriptas carmine, si fors

40

Legeris Aonidum cultor, Sismunde, Sororum,

Tu mecum Eurydicem raptam iuvenilibus annis

Defle, sicque meae doleas incommoda vitae.