Basilio Zanchi ad Laurentium Gambaram, 1

Reference basis text: Cristina Gagliardi, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


1.

Laurenti, vita ipsa, oculis mihi charior ipsis,

      Cui sacer ipse chorus laurea serta dedit.

Nunc tu, sive canis Phrygii pastoris amores,

      Sive tuo Boreas carmine Pityn amat,

5

Cymothoenque vagus sequitur per caerula Triton,

      Orionque aliis concidit aequoribus,

Sive feros magno ore sonas in bella Gigantes,

      Horridaque invicto fulmina missa love;

Linque precor, glaciale solum, qua turbidus Ister

10

      Horret, et incanis barbara terra iugis.

Iam tibi laurentes concordi nomine Nymphae,

      Et Tybris vari maxima dona parant.