Basilio Zanchi epigrammata in mortem Iohannis Taberii, 2

Reference basis text: B. Vaerini, 1879

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


2.

Cerneret Ausoniae Pallas quum docta iuventae

      Rectorem: Momo talia verba dedit.

Ecco virum frustra possis quem carpere, quique

      Nec timeat vulgi scommata vana levis.

5

Ast illum ultrices livor conversus in iras

      Sustulit, heu sacri flenda ruina chori.

Nec tamen extinctum passa est sino nomine Pallas,

      Cinctaque Virgineis Calliopea choris.

Sed simul incomptis tumulum struxere capillis.

10

      Et dederant cineri debita iusta Pio.