Basilio Zanchi epigrammata in mortem Iohannis Taberii, 1

Reference basis text: B. Vaerini, 1879

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


1.

Siste hospes, violisque pios conspergere maneis

      Ne pigeat, causam si petis, illa subest.

Iacet aeterno nunquam moriturus in aevo

      Taberius, patrii fama decusque soli.

5

Invidia hunc rapuit, Musae struxere sepulcrum

      Nec periit, virtus non mala fata timet.