1. versus magistri Tanti cancellarii
domini ducis Venecciarum ad magistrum Musatum
Musis, Musate, reor, prenomen honorum
Nactus es, et fama clima per omne volas.
Summe poetarum, qui spirant, laurea cinxit
Te caput; encleticus en tibi flecto meum,
5
Tantus ego, Venetus modo cancellarius, audens
Tam tibi sublimi scribere vilis ego.-
Lucida cum celo declinat in ima sereno
Stella, novum surgit ex oriente iubar;
Sic post occasum surgis, Musate, Maronis,
10
Cui Patavum plausus usque propago canet.-
Sci, vates, vidisse ducem responsa Iohani
Per te missa; tamen mente rebellat eis.
Nam dea celestis, Musarum maxima, cernens
Intuitu certo sydera quicquid agant,
15
Vranie, ventura canens, ait: auguror esse
Certaque dimisit significata poli.
Vranon est celum; celestia famina linquens,
A re nomen habens non imitatur eam.
Senserat et vates ipsam breviasse loquelam;
20
Sistolat hic tempus hic imitando deam.
Preterea sopita tibi prior esse videtur
Questio; per triplicem quem tulit esse modum
Quisve trium fuerit nucleare leonibus ortus
Pigruit et propter quid latet atque quia
25
Altera, non solitum cum sit, miranda videtur,
Tamquam si nostris thus oriatur agris.-
Iusserat ut facerem dux qualiacumque valerem
Metra super dictis, facta iubendo legi.
Dum legeret, lector necdum mediasset, amenam
30
In primis faciem turbat et icit ea.
Displicuere sibi, sed tandem iussit ut ipsa
Mittere deberem, summe poeta, tibi.
Ergo mitto sequens precepta ducalia. quo sit
Est tibi dispositum quisque planeta loco;
35
Vranie cernat hinc elicienda futura,
Aut sibi non semper sydera vera canunt.
Qui maris est custos, Venetum devotio, summi,
Scriba, salutifere pistis in orbe sator
Scemate constructa miro requiescit in illis
40
Ede, novans Ariel assimilata sibi.
Trinacria lato sociata leena leoni;
Lene dedit murmur Eolus, unda vadum.
Ede palatina simul ambo iocando cibando
Rugitus dantes physis amicat eos.
45
Hic agit, hec patitur; hic gignit, concipit illa
Tres enixa suo tempore nocte satos. -
Non istos Ariel sivit viscasse cerebrum
Sicut physicines esse solere ferunt
Rugiat ut triduo genitor frangatque tenacem
50
Humorem cerebri, tunc quasi vivat ob id. -
O quibus est physis totiens descripta leonum,
Addite: lex Venete non tenet ista locum.
Per triduum rugire tamen studuere parentes
Crebrius et valide, voce tenente moram.
55
Non oportunum fuerat rugire; petebant
Nati braiantes ubere matris ali.
Post triduum pausas solitas habuere; satorum
Activum meruit unus habere genus.
Viderunt gentes Venete, nos vidimus ire
60
Mox natos querule querere matris opem. -
O duplici res mira modo! Lucina removit
Fessa modum veterem, sic recreata novo,
Sive quod in reliquis verax, mendacia vates,
Lethe hic infectus, famine pseustis ait.
65
Multis principibus et multis regibus olim
Hoc fuit in voto, nec potuere sequi;
In caveis multis sociata leena leoni
Dicitur, et nullis fas peperisse fuit. -
Ecco cronografiam. postquam promissa prophetis
70
Salvificans venit gratia vera fides,
Viginti vicibus et sex iubileus abivit
Annus et incepti quod superestat habet.
Quatuor in radice quadrata tolle quadratum
Cum recte numeras, inde bis octo facis.
75
Tempus erat quo scenopigia servat hebreus,
Septimus in numero mensis abimbre sacer
Quo primo lux facta die; modo dicitur esse
Sol dominus lucis que duodena fuit.-
Rector apostolicus venetusque fuere Iohanes;
80
Ille leves animas, hic regit has et onus,
Inclita quem Venetis peperit Superancia proles,
Quem probitas, virtus, sollicitudo beant.
Hinc sublimari meritum diadema coronat;
Annus lustralis quo ducat iste fuit.-
85
Sidera sic ibant; faciem nam luna secundam
Cancri tunc peragrans ipsius edis erat.
Altera fraterna lux hanc traduxit in edem
Fratris, at Erigones yma tenebat iter,
Qua renovando Iovem lancem librare propinquat
90
Nocti sed fessus equiparare diem.
Mars anni dominus, Stilbonque meabat in ipsa
Lance, sed hic levior prevolitavit eum.
Quem prima sivit facie, meat ipse secundam;
Scorpius in media Cypri de parte tenet;
95
Sic et Saturnum retinebat Aquarius, unde
Cerni non potuit, sole, sorore, Iove
Tetragonabat enim Martem Veneremque latenter
Diffugium faciens retrogradando celer
Cum signo renovante Cronon; caput extitit ergo,
100
Proxima Mercurio cauda Draconis erat.-
Quid velit hic Marcus Ariel signare futurum,
Quisquis es in Patavis discere glisco; doce.