Andrea Rapicio poematum liber secundus, 35

35. vaticinium Philippo Austrio maximo

Quae quondam in Persas suscepit bella Philippus,

Magnus Alexander patriique diadematis haeres

Confecit capto referens ex hoste triumphum.

At tibi nescio quae maior victoria surgit,

5

Magne heros, divum soboles, generose Philippe:

Nam quae de Gallis superest victoria patri

Augusto, virtute animi et praestantibus ausis

Perficis id, pacem Italiae populisque Latinis

Constitue, tu pacis honos, tu gloria belli.