Andrea Rapicio poematum liber secundus, 34

34. epitaphium nobilis uxoris M. Francisci a Turri comitis

Quod mihi spem Christus faciat, carissima coniunx,

Te superas olim redituram in luminis oras,

Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem

Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo.

5

Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente

Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae.

Quod superest, coniunx, maestum hac in luce morantem

Franciscum a Turri comitem et pia pignora natos

Expecta flexis venientes pedibus ad te.

10

Quod mihi spem Christus faciat, dulcissima coniunx,

Et quondam, Fernande, tui solacia patris,

Vos olim superas divini in luminis oras

Iudicis aeterni redituros ante tribunal,

Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem,

15

Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo.

Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente

Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae.

Quod superest, coniunx tuque, optatissime fili,

Quem mihi mors raptum invidit puerilibus < annis >

20

(Ah tantum mors ausa nefas ac turpia fatis!)

Maestum et afflictum mortali in luce morantem,

Franciscum a Turri comitem et communia natos

Pignora, per vos quinis lustris, Ludimilla, de vita

Expectat ultro venientes cursibus ad vos.