Andrea Rapicio poematum liber secundus, 33

33. Christianorum invocatio

Alme parens noster, residens in luce deorum,

Quem circa auratis vectae per inania pennis

Centum animae angelicis mulcent concentibus auras,

Huc adsis nostrasque preces mitissimus audi.

5

Conscius incertae numerosa pericula vitae

Sit sanctum, augustum, celebre, invidiabile nomen.

Vsque tuum passim hoc homines venerentur adorent,

Illa dies veniat longe optatissima qua nos

Sublimi quondam te in maiestate sedentem

10

Mirati aeternae carpemus munera lucis.

Sit quodcumque velis, nil contra tendimus, hoc est

Vt pateat caelo et terris tua magna voluntas.

Da nobis hodie miserae suffragia vitae

Ac scelera et nostros pius obliviscere lapsus,

15

Nos veluti hominum mentemque nocendi

Atque adeo veteres ultro deponimus iras.

Quod reliquum est, pater omnipotens, pater optime nostros

Ne permitte animos pravis affectibus ullis

Seduci, insidiisve tui vexarier hostis

20

Sed procul a nobis depellas cuncta pericla.