136. ad Bernardum Nanium Praetorem
Temporis angusti cursu dum, maxime Nani,
Gentibus aflictis fers miseratus opem,
Et quos fraudavit tellus, ut saeva noverca,
Desit ut his victus copia nulla, facis,
5
Dum per te caedes animis concordibus absunt,
Et servas sanctae munera iustitiae.
Supra hominis sortem te posse ostendis, et altum
Mentis consilium detegis inde tuae.
Optime, macte tua, Praeses, virtute precamur,
10
(Vt facis) expellas hac regione famem,
Ne mendicantum miserae per compita turbae
Implorent populi praetereuntis opem.
Si tamen et superum, naturae et lege iubemur
Eripere humanum (si pote) morte genus,
15
Praemia pro meritis coelo, tibi parta Senatus
Novit ut haec capiti dent diadema tuo.
Nec tibi Praxiteles opus est aut magnus Apelles:
Aeternum vivent inclita gesta tua.
Postera magnanimos aetas mirabitur actus
20
Et Praetor, dicet, maximus iste fuit,
Praebuit innumeris qui vitam gentibus unus
Terrarum insolita cuncta premente fame.
O mirum atque ingens factum! Quis Principis una
Tot superesse hominum millia credat ope?