100. ad Iacobum Campegium,
summi Pontificis apud Venetos oratorem
Maxime Campegi quo Felsina gaudet alumno,
Pontificis Veneta qui geris Vrbe vices,
Paulinus senior, miserabilis, indigus, orbus
Coniuge quae gnati pressa dolore obiit
5
Et mihi tres liquit, carissima pignora, natas,
Annis quae exanimant pectora, nubilibus.
Natalique solo digressus et arte relicta
Multis frugifera, quae mihi census erat,
Ad te confugio supplex, ceu numen adorans,
10
Imploroque tuam, quae mihi certa, fidem,
Aedibus ut clausum, atque astrictum compede sacra,
Iam multo gnatum tempore restituas.
Ille etenim testor Coelum, quocumque vocares
Iussa sequi accinctus, si licuisset, erat
15
Et luit indignas non ullo crimine poenas,
Aegram animam per mala multa trahens.
Nec Musa ut prius aut studio solatur amico
Languentem cura sollicitumque animo,
Et miser ante diem sparsit iuvenilibus annis
20
Intempestiva tempora canitie,
At non mercedem hanc longi meruere labores,
Quos tulit invigilans nocte, dieque libris,
Dum veterum scriptoribus immensa volumina Graium,
Romulidumque velut sedula libat Apis,
25
Observans, quae digna legi, quae digna notatu,
In commune sua prosit ut arte docens,
Multaque mansuris commisit scripta libellis
Quae praesens aetas, quaeque futura legat.
Ergo meam miserate vicem, miserate senectam,
30
Partem animae natum redde domus columen,
Ad sua quo possit securus pensa reverti
Et solitum assueta quaerere ab arte cibum,
Nec sibi commissum coelesti a Patre talentum
Doctrinae iaceat segne domo ac pereat.
35
Namque viri illustres variis e partibus orbis
Digressi expectant illius artis opem:
Laus erit, et pietas haec Divis proxima in uno
Servato totam restituisse domum.