72. ad Philomelum de fratris eius morte
Ad nos Fortunae casus pervenit acerbae
Quo tuus (heu lacrymae scribere plura vetant),
Quo tuus ascendit nos linquens sydera frater,
Omnibus in vita frater amabilior,
5
Qualis cum subito tempestas turbine nautas
In medio nantes gurgite praecipitat
Aut ubi ruricolas iunctis ad aratra iuvencis
Sollicitat multa cum venit imber aqua,
Talis inassuetas percussit nuncius aures,
10
Ille mihi vere nuncius horribilis,
Nec vero tantum quem toto pectore amabat
Abrepto doluit Laodameia viro,
Non aurora suo sic est turbata perempto
Memnone cum verum nuncia fama tulit,
15
Quantum ego fraterna percepi morte dolorem,
Tristior est nobis nulla futura dies,
Heu crudelis mors et inexorabile fatum,
Vestra sunt opera perdita nostra bona.
Ereptus nobis, quem vere semper amavi,
20
Semper in adversis unicum amicum habui,
Ille vel extremos mecum penetrasset ad Indos
Et qua solis equi praecipitantur aquis,
Quasque sub ardenti sol tonet sidere gentes
Vidisset fortis Sitoniasque nives.
25
Illum ego complexis videor retinere lacertis
Et dare sub tacito mutua verba sono,
At tibi plus aequo non est hac morte dolendum,
Illa qua natus non nisi lege perit,
Omnibus illa venit laeta, non illa iuventam
30
Respicit aut culti divitias animi,
Moeonides periit divini Carminis auctor,
Intereunt vates, carmina, saxa, simul
Romani cecidere Duces, cecidere superbi
Troes, cum Troia Roma superba iacet.