55. ad episcopum Tergestinum
Tempora digne tegi triplici diademate Praesul,
Inclita doctorum gloria spesque virum,
Cui late parent populi, gentesque sacratis
Oscula dant manibus, dent precor illa pedi,
5
Secula quo vigeant saturnia, denique et unum
Te pastore, boni consule, ovile fiat.
Adventu incolumis fidi gratantur amici,
Et Pavona tuo laeta salit reditu.
Ecce ferunt Dryades calathis silvestria dona
10
Castaneas, ficus, persica, mala, nuces;
Dat Veneranda Pales Haedos, Satyrique procaces,
Pan vitulos, pressi copia lactis adest,
Floribus hinc variis nectunt tibi serta Napeae,
Floraque odoratis plena canistra rosis,
15
Quin et Baccus adest calcatis laetior uvis
Depromens pleno dulcia musta lacu.
Omnia quae laeta cupias, ut fronte precamur
Sincera nobis dantur ut illa fide,
Pro quibus hoc unum petitur, quod saepe libenter
20
Omnibus ipse facis, muneris acta tui,
Omnia confirmes, qua surgunt undique colles
Pavonae signo praedia laeta crucis,
Deserto ut Musae migrent Helicone, colantque
Haec loca Castaliis fertiliora iugis.
25
Nec iam Pierides Musae dicentur ut ante,
Sed de Pavonae nomine nomen erit.