Alessandro Paolini carmina, 29

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


29. ad Ioannem Franciscum Federitium

Foederice, fori lepor et sol, delitiumque,

Qui tenes haud humile ex meritis a Foedere nomen

Praesidiumque reis decus, et solamen amicum

Cuius et in Fratrem pietas avosque parentes

5

Ac Patriam spectata satis post funera sera

Aetheream insigni spondet cum nomine vitam,

Invideas nobis (etenim sunt omnia cordi

Pulchra, et rara tibi) si novis qualia quanta et

Quot numero nostris una sint auribus hora

10

Exausta ingenti verborum pondere dum nos...

Nudius hinc quartus cum tu incitatus eodem

Quam parvos dixti turdos te praehendere malle.

Detinuit logicis interpres vocibus artis

Quae methodumque modumque aliis praescribit habendis

15

Effectus proprios narrans et singula quaeque,

Quae sunt huius opis causas, primordia, metas;

Nam primum logices metam, finemque, scopumque

Syllogismum esse asseruit, quo tendit et artis

Omnis dirigitur sermonum visque potestasque,

20

Esseque connexis quiddam rationibus unum

Proposito constans medioque, et fine retorto

Partibus hinc geminis constare extantia nomen

Huic posuisse, ast obtingentia parte secunda

In vocesque decem hanc, quae praedicamina recto

25

Res universas signantes ordine partim

Proposita, in partim divisam rursus, et illam

In varias, alium nam simplicis esse figurae

Demostrativae hunc, dialectica nomen at illi

Imposuisse, sophistica cetera, falsaque dici

30

Non magis utendi, quam causa reiciendi

Sermonum ambages, et inextricabile pondus

Discenda ut medicum ut curet tractare venena,

Has species variis tractatas ordine probe

Esse voluminibus, diversaque nomina libris

35

Indita pro rebus de vocibus esse, decemque

Verbis praedicamentorum grande volumen

Demonstrativum e specie manasse priorum.

Posteriorum autem dialectica composuisse,

Ast elenchorum falsis constare libellum

40

Hunc demum Logices, finem detexit et usum

Architecti exemplo illustrans singula quaeque

Disserat, ambiguos dissolvat, ordine, nodos

Distinguat multo, nec non diffiniat usu,

Vtque et operta illustret et omnia dividat apte,

45

Iudicet et cunctis seriem det denique rebus.

Multaque praeterea numero comprehendere, quae mi

Nec licuit, nec si conducant scribere lasso

Pondere curarum vacet, haec tibi paucula visum est...

Vt senes nobis nil prorsus te sine gratum

50

Velleque communis Patriae communia tecum

Haec, et honesta et utilia respectu fore nobis.

Quid dicam quod amas nos tutarisque benignus,

Absentem quid amicos, quid numeremve propinquos

Comuneis nobis? Quo mi, carissime, circa

55

Te obsecro et obtestor paulum clamoribus istis

Subducas Fori furatus te tibi nugis,

Dum refoves lassas praebens his vocibus aureis,

Quae iucunda simul fuerint et idonea vitae.

Quid? Pudet? Ignorasne senem didicisse Catonem

60

Cumque Platone illum qui sero accessi reprehensus,

Expediam tanto citius, respondit ab his me

Vive diu felix, Patriae communis amice.