1. vaticinum de Gallo et Aquila 1543
Galle, quid insanis? Quid contra Numina pugnas?
Quid tentas aquilam laedere, Galle ferox?
Desine Galle istuc, meque auscultato monentem,
Nec propriam demens quaerito pernitiem.
5
Nam (tibi praedico vates) si temnere pergis
Et dominam irritas sollicitare tuam,
Ipsa tibi (praedico inquam) alto e vertice evulsam
Eripiet cristam, deicietque solo.
Ipsa tibi extracta toto de corpore plumas
10
Et caudam, atque alas auferet ungue potens;
Eximet et saeva illa tibi calcaria, multos
Quis graviter vexans pungere Galle soles.
Ipsa etiam exectos tollet misero tibi testes
Proque fero Gallo tu mihi capus eris,
15
Quin praefocato, haud parcens tibi gutture vocem
Sic premet ut mihi non inde molesta siet.
Denique ut antiquum, tua quae fiduciam nidum
Diripiens prorsum in frusta minuta dabit.
Et tandem toto discerpto corpore totum
20
Te lacerum indignans praecipitabit humi.
Atque ita qui dudum petulans ingente tumultus
Omnia turbabas omnia concutiens,
Nunc miser haud aliud quidquam nisi vile cadaver,
Et vulgo tantum fabula, nullus eris.
25
Et te praemonui, Galle, insensate futuri
Exitii: soleo dicere vera, cave.