Bartolomeo Zamberti dolotechne

Reference basis text: Graziella Gentilini, 1983

Editing of the digital edition: F. Boschetti


Argumentum

Puellam subraptam Athenis, spectatores,

Pessimus emit leno, quam dives admodum

Adolescens deamat, quem deperit vetula

Insana, ac vendere vult, modo magnum

5

Si possit faciat lucrum.

Amans vetula nummos suffundit, puellus dolo

Mulierem a lenone emit.

Libera cognoscitur puella, lenonem

Interea triste agunt, fiunt nuptiae.

10

Adolescens puella potitur, leno mulierem

Et pecuniam cum vetula simul amittit.

 

Prologus

Meme adsum, spectatores. Heus tu, praeco,

Vt omnes sedeant facito, ne regnum

Inopiae petat histrio, qui huc lepidam affert fabellam.

15

Sed quid miramini? An quia has puellas

Ductitem? Quasi non deceat senem puerascere,

Adolescenturire tamen! At nervus pedamentis

Eget, apage istas testudines, quae turres volunt

Scandere! Sed illud feci ut hoc vos scilicet

20

Donarem munere, his puellis, inquam,

Quae vestrum semper tueantur imperium.

Advortite: dum huc venio lubens,

Hasce tres puellas offendo solas. "Ecquid hic rerum?"

Aio ego, at illae: "Adriacam dum petimus sedem,

25

Expulsae Italia, qui nobis commonstret iter

Quaerimus". Quibus ego: "Sequimini, rectum

Enim commonstrabo iter". Nam illaec via tortuosa,

At illa subdola, istaec vero virulenta,

Hac eamus igitur, nam viam huiusmodi

30

Manibus suis fecit Iuppiter. Veritatis enim

Est illi nomen, qua scandunt mortales caelum;

Haec nempe Iustitiae soror est Aequanimitas,

Quae se cum his aliis vobis donat, spectatores, sic

Vocitantur. Quin propinatis igitur mihi, malum,

35

Meri cantharum pro munere huiusmodi?

An quia quid huc venerim non dixerim?

Dicam igitur, at vos interibi hasce adservate

Et colite haud secus quam aurum.

Athenis, inquam, atticis mercator quidam dives

40

Admodum fuit Alithologus, unicam habens filiam,

Qui nostrae urbis summum noverat mercatorem

Polychrysum, ut fieri solet, qui solum filium

Itidem habet adolescentem, formosum et summis

Quidem natum in divitiis. Huius autem, quem

45

Modo dixi Alithologi, surripitur filia, quae, hanc

Cum raptore petens civitatem, apud lenonem

Inscia venditur. Illic vero qui eam vendit,

Dum pedibus studet apud Neptunum dormiens,

Se illic reliquit. Hanc igitur puellam, ut

50

Mos iuvenum prorsus est omnium, huius qui

Hic in proximo habitat Polychrysi filius

Amat efflictim amaturque ab ea, qui amor

Est suavissimus. Puellam autem leno minus

Trecentis aureis minis dare denegat.

55

Astu vero servi Sphaleri insana

Vetula illum amans adolescentem

Operam praestat argentariam. Cognoscitur puella,

Libera asseritur; ubi eam puello leno

Vendidit, male mulctatur leno

60

Vnaque opera vetula nummos, leno

Mulierem et pecuniam amittunt planissime.

Adolescens igitur puellam multa dote

In uxorem ducit et qui prius amici,

Affines fiunt nuptiis. Hoc igitur est

65

Quod apud vos et risu et ioco fiet,

Spectatores, hodie negotium. Sed heus tu,

Caveam obcludito sis, malum, pessulis

Et repagulis, ne barbara

Irruat turba. Sedete iam, sultis, spectatores,

70

Atque huic rei animum advortite. At qui risum

Continere nequit, rideat (nam non est

Quod ob ib pignus velim capi) modo ne stando

Rem interturbet. Sed aperiuntur fores,

Eccum qui vobis rem omnem aperient.

75

At ego, sicut suadet lassitudo, tabernam

Petam aleatoriam. Illic enim me

Invitavit Bacchus albano, cretico et falerno.

 

 

L. POLYCHRYSVS senex, EVPHYLATIA anus

 

Polychrysus

Homines qui cum iuvenescunt, senectutem exoptant,

Si, quam perniciosam exquirunt rem, noscerent,

80

Illud nec magis optarent quam id quod omnibus displicet.

Sic nempe fit ut saepe quae noceant optare studeant.

At me quoque istuc fecisse memini, verum istaec

Senectus adeo molesta est ut nil ferme

Molestius siet. Vide, obsecro: posteaquam senectutis

85

Legionem auxi, caligant oculi, genua labant,

Cum baculo eundum est. Vah, quid est opus

Verbis? Vix credas nec satis commode

Incedo, nam lapillus exhibet molestiam.

At postea id accidit incommodi, nam uxor fundum

90

Vult ut infodiam suum, quod sane tam facile

Factu mihi est quam cervos cursu superare.

Sed miror quid illud siet quod uxor mea

Tam tempestiva domo exierit.

Vicinam fortasse adiit quam parituram

95

Mihi dixerat heri, sed certum est videre.

Vicinam an templum Veneris petierit,

Nam quae iuvenes senibus in matrimonium

Locantur, ubi agros suos incultos cernunt,

Crebro templa revisere simulant,

100

Aiunt sibi res divinas curae esse, at

Malas consuunt trichas. Nam ibi aut

Nutant aut nictant aut annuunt,

Quo possint amatores conducere

Sicque nos hircos male mulctant. Id volo

105

Observare, nam me id aetatis hominem

Hircinam vestem induere pudet.

Incedam formicino tamen gradu,

Os enim meum sublinirier nolo.

Euphylatia

Mulieres quae, dum iuvenescunt, senibus se

110

In matrimonium collocant, nec magis sapiunt

Quam qui desipiunt, nam nesciunt quid negotii

Siet senem maritum habere. Id experta

Probe scio. Sudem enim ubi in lecto cubo,

Videor habere socium non virum.

115

Vbi conqueror me nuptam tali viro,

"Ha! vix credas, inquit, vix me commovere possum,

Caput dolet, vide ut subsultat cor, tange

Venas!". Id negotii nobis mulieribus non placet,

Vestes enim nostras crebro excuti cupimus,

120

At ego insulsa mulieribus aliis istaec mihi

Insusurrantibus non credebam. Eccum flagitium

Maximum: furcillis centum arrigendus est nervus

Vbi astis et clipeo pugnandum est! Sed videon

Meum maritum? Immo exitium dicere volui!

Polychrysus

125

Ecce meam, si velis nunc intueri, uxorem,

Quae me, nec secus ac tineae facere solent, corrodit!

Euphylatia

Nunc Veneri votum vovi ut quamprimum maritum

Meum offendam mortuum, quem nec magis amo

Quam daemonem. Sed eccum ornamentum capulare!

130

Adhuc vivit! Nequiter successit votum.

Vt me excruciat illic incessus testudineus!

Vide, obsecro, ut illi oculi lipitudine scintillant!

Silicernum putidum!

Polychrysus

                                          Profecto illaec ea est

Bestia nequissima, quae me vult et noctu

135

Et interdiu equitare nec cogitat quid

Negotii siet equos huiusmodi domare.

Sed festinabo ut illi valentulus aliquantulum

Videar. Hem, paene cecidi.

Euphylatia

                                                    Eccum paene

Terram osculatus est, quod utinam

140

Magnus permisisset Iuppiter, os enim contrivisset

Pulchre. At illaec non sua, sed mea esset

Aegritudo, nam aegrotantes minus languent

Quam illi qui eis serviunt. Contollam gradum,

Eum enim alloqui gestio, quando

145

Hoc mihi sic habendum et ferendum est tandem.

Polychrysus

Me petit uxor, compellabo blanditer. Mea uxor,

Quid te tam tempestive domo exiisse dixerim?

Poteras etiam quiescere. Illud dico ut salva sies

Vt volo, mea uxor.

Euphylatia

                                    Salvus itidem et tu

150

Sies, mi vir, at illud "ut volo" non mihi placet.

Nam meam salutem tuo arbitratu nihil moror.

Polychrysus

Qui istuc?

Euphylatia

                      Quoniam dixisses velim: "Vt vis, salva

Sies", nam qui salva esse possum, mi vir,

Vbi meum sentiam fundum dietim silvescere?

Polychrysus

155

At istuc dicere minime possum, mea uxor.

Euphylatia

Et cur non?

Polychrysus

                         Quoniam est quod rem huiusmodi

Prohibeat.

Euphylatia

                       Quid illud est, obsecro?

Polychrysus

                                                                     Quoniam

Mulierem quandam vos omnes feminae haud magis

Vultis cognoscere quam rem quam vidistis nunquam ...

Euphylatia

160

Quid illud est? Quam, obsecro, nunc mihi nominas

Mulierem? Nomen si dixeris, fortasse cognoscam.

Polychrysus

Illi Saturitatis est nomem.

Euphylatia

                                                   Ha, nugas agis!

Polychrysus

                                                                                  Nugas

Ago? Immo nihil est aeque verum.

Euphylatia

                                                                  Audi, mi vir,

Volo scire an nostras admittis rationes

165

Et si me vis loqui.

Polychrysus

                                    Immo tuo loquere

Arbitratu, auscultabo.

Euphylatia

                                           Audi.

Polychrysus

                                                         Audio.

Euphylatia

Qui uxorem ducunt, non secius

Faciunt ac rustici, qui agros conducunt. Illi enim

Eos plantis et arboribus vestiunt et poliunt,

170

Fimo fovent et saturos efficiunt. Tum arant,

Seminant, occant, irrigant, metunt, incendunt.

Hoc nempe est quod iucundos, beatos et fertiles

Efficit agros. Qui uxores conducunt, itidem facere

Debent: vestire scilicet sumptu regio, ut venustiores

175

Sient, pascere laute et opipare, ut pinguescentes

Osseam non prae se ferant imaginem, agrum postea

Vxorium infodere, colere, sulcare, arare,

Subvolvere, et hoc crebro, ut laetiores, hilariores

Et placidiores se suis maritis praestent. Hoc est

180

Maritis mutilare cornua, hoc est hircinam

Secare barbam, hoc est hircinam vestem fugere.

Quod cum negligitis vos viri, qui nos feminas

Floccipenditis, tunc hirci amittunt cornua,

Nam illa vos geritis.

Polychrysus

                                       Lucrum quod feci

185

Cum te duxi, mea uxor, nec tribus venderem

Tuberibus!

Euphylatia

                        Qui istuc?

Polychrysus

                                              Quoniam pulchre

Hominem docuisti et quomodo possit domum

Funditus suam subvertere et lumbifragium perpeti.

Profecto nulla est quae te sapientior femina

190

Vivat.

Euphylatia

               Sic sum sapiens, ut vides!

Polychrysus

Si te, ut de re huiusmodi altercarem, conventam

Voluissem, tibi nunc responderem, at non est quod

Ob id nunc te velim.

Euphylatia

                                        Scio probe: in re etenim

Cuius mea interest, meum nec magis consilium

195

Postulas quam hominis ab hinc triennio mortui.

Polychrysus

Ha, istuc ne dicas obsecro, mea

Vxor! Nam nulla est quam aeque amaverim

Feminam.

Euphylatia

                       Scio hoc dictis potius

Quam abs te factis factum fuisse et fieri. Sed quid

200

Igitur est quod me conventam velis?

Polychrysus

Audi.

Euphylatia

              Audio, quid est?

Polychrysus

                                               Tua

Nunc mihi sententia ut palam fiat volo.

Euphylatia

Meum est, mi vir, tibi parere in rebus

Omnibus, ut uxorem, quae frugi est, facere decet.

Polychrysus

205

Dicas velim, nudum adolescentem si vincire

Velles, ne transvorsum truderet, quod vinculum

Sumeres utendum tibi?

Euphylatia

                                               Illud "nudum" non

Intelligo.

Polychrysus

                    Illud dico "nudum adolescentem",

Qui nullis adhuc amatoriis detinetur retinaculis.

Euphylatia

210

Hoc nempe dicis?

Polychrysus

                                    Rem tenes, dic igitur.

Euphylatia

Vinculo uxorio.

Polychrysus

                               Rem recte elocuta

Es.

Euphylatia

          At qui istuc nunc dicas, id scire

Volo.

Polychrysus

             Dicam. Scis me esse decrepitum

Senem.

Euphylatia

                  Scio et experta sum.

Polychrysus

                                                          Mitte

215

Nunc ridicularia atque audi.

Euphylatia

                                                      Audio.

Polychrysus

Nec te iuvenem.

Euphylatia

                                 Scio etiam hoc.

Polychrysus

                                                                Filium,

Iam senescentes, unicum Mononyum habemus

Et summis quidem natum in divitiis.

Euphylatia

                                                                       Ita est.

Polychrysus

Salutares ei nuptias futuras existimo, quandoquidem nunc

220

Animum liberum habeat suum ab omni amore

Foedo, cuius sententiae paucos admodum invenias

Adolescentes.

Euphylatia

                            Vera autumas.

Polychrysus

                                                          Nec magnas

Illas dotes magnifacio, nam quid confert magna

Dos cum scorto caenoso. Velim nempe nostro puellam

225

Adiungere filio, quam optimi mores et virtutes

Laudent.

Euphylatia

                    Ita censeo, summam enim

Et pulchritatem et dotem in femina existimo

Deorum metum, existimationem pudoris, affinium

Benivolentiam, concordiam, pacem. Haec sunt

230

Quae amplam mulieribus dotem praestant.

Polychrysus

Ita est.

Euphylatia

                At illud prius censeo faciundum.

Polychrysus

Quid?

Euphylatia

               Scin Sphalerum nostrum semper una

Nostro esse cum filio?

Polychrysus

                                           Scio, quid tum?

Euphylatia

Dicam ut prius scias, docte ut scis, quasi

235

De alia re loquaris, an filius claudicet,

Ne quampiam scilicet amet, clanculum

Te, meretricem. Nam in rebus huiusmodi servi

Sunt ministri quo apud eros cariores

Sient filiorum verbis. Hoc enim

240

Ex Sphalero nostro tibi fiet palam.

Polychrysus

                                                                 Immo recte

Dicis, ita est. Curabo etiam istuc conveniamque

Sphalerum ac perterebrabo hominem.

Euphylatia

                                                                        Observato

Etiam illud.

Polychrysus

                         Quid?

Euphylatia

                                        Ne illic te decipiat,

Nam astutus admodum est Sphalerus enim.

Polychrysus

245

Astutus astutiorem quaerit, non tu scis?

Euphylatia

                                                                           Scio.

Polychrysus

Ibo igitur hac, tu ito domum ac vasa ut

Apparata sient facito, ut auspicatiores filii

Nuptiae fiant,

Euphylatia

                             Auspicatae erunt satis.

Modo bona veniat uxor, sed istuc curabo

250

Vt omnia cum veneris intus parata sient.

 

2. SPHALERVS servus, POLYCHRYSVS senex

 

Sphalerus

Profecto quanto magis cogito tanto magis

Miseram divitum esse vitam existimo. Nam

Habent agros, domos, pecunias, grandem familiam

Vt meus istic erus Polychrysus, pedisequas,

255

Servos, villicos, vasa argentea, equos, mulas,

Currus aureos, quae omnia adeo sunt multa ut vix ea

Oculeus custodiret Argus, cui observandam

Io Iunonem tradidisse ferunt. Nunc enim est

Necessum ut agros circumspiciant, nunc domos reconcinnent,

260

Nunc pecunias adservent, gubernent familiam,

Danda quoque est reipublicae pars mulsi; quae omnia

Efficiunt ut illos numquam hilares videas, numquam

Laetos. Si filii ducunt uxores, hi divites de dote

Sollicitiores sunt quam de nuru; pellem petunt,

265

Carnem negligunt: hos, inquam, foeda stimulat avaritia,

Sic fit. Apage homines huismodi, quos nullus

Dies laetos videt! Nos servi pulchrius et liberius

Vitam ducimus. Nam cum dormio, ut de me dicam,

Fures nec magis timeo quam rem quam viderim

270

Numquam. Tamen vivo, numquam fleo, semper rideo

Vbi illud comminiscor fures scilicet nihil

Apud me habere quod furentur praeter operas aranearum.

Hoc fit quoniam quod mihi harpagent habeo aliud nihil.

Vbi ego satur sum, nec uxor nec filii plorant.

275

Hoc est, inquam, beate vivere. Nam aliquid praeter

Modum appetere et nimiis divitiis exenterarier

Aut insulsi aut dementis aut delirantis

Esse hominis censeo. Vide, obsecro, isti, inquam, divites:

Centum habent claves quibus aurum adservent

280

Suum, scrinia ferrea, at ego, qui nihil habeo,

Illud nihil numquam observo, nam me numquam vellicat.

Claves et scrinia habeo nulla, quibus mihi illud

Adservem nihil. Vivo, numquam deest at nihil superest.

Minus sollicitus igitur. Istaec vestis pellit frigus, aureas

285

Illas et argenteas nihil moror. Ecce crevit

Luxuria, aurum in foenus sumunt ut fiant

Torques quibus foedam suam ostentent stultitiam.

Hoc est illud postea quod homines in foedam

Pauperiem trudit. Sed ego stultior qui huiusmodi mores

290

Corrigendos mihi sumam. Pirus et pecuniae

Medium tenent loci: vulpes subdolae subtrahere

Gestiunt, at pecuniae hactenus fecerunt viaticum.

Altera namque vulpes detonsam caudam gerit, altera

Versutior admodum ... Sed, hoe, iam satis, quid

295

Haec enim ad me attinent? Nihil, inquam, at si

Comminiscor probe, iam diu est quod domo discessi.

Potuit interim erus inclamare planissime,

Revisam igitur an domo discesserit erus.

Polychrysus

Vt incessus huiusmodi huic aetati molestus est,

300

Vah, vix credas! Pedes enim vix satis

Possum movere commode. Ita fit cum senescimus.

Sed quis illic est?

Sphalerus

                                   Si oculi non caligant mei,

Illic noster est senex.

Polychrysus

                                         Nequeo etiam discernere,

Apage senectutem huiusmodi!

Sphalerus

                                                          Properabo ut

305

Ero auxilio siem quousque incedere voluerit.

Polychrysus

Nunc in bivio sum et qua eundum siet

Vt Sphalerum conveniam, ignoro planissime.

Sphalerus

Me quaerit, ut videor audire, sed me non videt.

Polychrysus

At quid igitur nunc faciundum scio, inclamabo:

310

Quis illic est? Non me audit. Hoe! Heus!

Quis illic?

Sphalerus

                      Ho, ere, ecce me, adsum!

Polychrysus

Quis tu es?

Sphalerus

                        Ego.

Polychrysus

                                    Quis ille ego?

Sphalerus

Sphalerus tuus.

Polychrysus

                                Sphalere!

Sphalerus

                                                     Mi patrone,

Quid est?

Polychrysus

                     Vt te mihi opportune offers.

Sphalerus

315

Ita facere soleo. Opportunitatis enim omnia

Habeo itinera.

Polychrysus

                              Itane?

Sphalerus

                                              Ita me amabit

Iuppiter.

Polychrysus

                    Gaudeo et mihi est volupe.

Sed est quod te velim de re mea consulere.

Sphalerus

Tu me?

Polychrysus

                  Ita.

Sphalerus

                            Abi.

Polychrysus

                                        Quo?

Sphalerus

320

Tace.

Polychrysus

             Quid taceam?

Sphalerus

                                          Quia servos

Eris consulere aequum esse minime censeo.

Nam quid prodest cum servile consilium

Vos eri negligitis?

Polychrysus

                                    Face quod volo

Nec meum nunc obtundas caput, nam

325

Nunc nugis opus minime est.

Sphalerus

                                                        A tuo nunc

Impera arbitratu, ut volueris fiet, quid illud est?

Polychrysus

Audi.

Sphalerus

              Audio, quid est?

Polychrysus

                                               Heo dic, sodes,

Domum nostram quot sunt anni quod uteris?

Sphalerus

Tot ut vix comminiscar. Hoc unum memini,

330

Te me in Sardinia emisse ab hinc annis

Triginta, parvulus tunc admodum eram.

Polychrysus

Ego vero et uxor mea quales erga te fuerimus,

Comminiscerisne?

Sphalerus

                                      Planissime.

Polychrysus

                                                               Dic igitur.

Sphalerus

Non pro servo, sed pro filio habitus sum semper

335

Apud vos et magnam habeo gratiam. Verum

Si quid tibi non satis ex sententia feci,

Id inscitia me fecisse paenitet, non quod

Ex industria non studuerim quo tibi satisfacerem.

Sed quid istuc nunc pergis scrutarier?

Polychrysus

340

Dicam. At quoniam te ea facere quae servum frugi

Facere oportet videbam, sedulo curavi ut te

Non pro servo sed filio educarem et tibi

Mononyum non patronum sed socium addidi,

Filium meum unicum, ut scis.

Sphalerus

                                                          Scio.

Polychrysus

345

Quod fecissem minime, si te aliovorsum tendere

Existimassem quam hominem probum facere decet.

Sphalerus

Ita censeo at nec secus illum observavi quam si

Gnatus fuisset meus et puer, quoniam te me

Amare plurimum videbat, meis sic obtemperabat

350

Praeceptis, ut me alterum patrem censeret,

Quod sane etiam nunc facit. Obsecro, quid est

In teneris assuescere! Semper me sequitur, audit,

Observat.

Polychrysus

                     Gaudeo et mihi est voluptas

Maxima, quod talem habeam filium.

Sphalerus

                                                                     Res ita est

355

Et, si me audires, quod hucusque infectum est,

Vt fieret sedulo curares.

Polychrysus

                                               Quid illud est,

Dicas obsecro, mi Sphalere.

Sphalerus

                                                     Dicam, audi,

Ere mi, hoc quod tibi dicturus iam diu est,

Quod tibi palam fecissem, nisi fuisset illud

360

Quod nos servi semper vobis eris sumus odiosi.

Censebam: si dixero, me spernet. At quoniam in hunc

Incidimus sermonem, quod sentio exacte dicam,

Nullos adhibebo interpretes, tu audi.

Polychrysus

                                                                     Audio,

Quid est?

Sphalerus

                     Omnes patres qui suos frugi filios

365

Esse cupiunt, iniquos esse decet, nec etiam istuc dicere voui.

Polychrysus

An quod iniqui adolescentibus esse videantur?

Sphalerus

                                                                                       Ita hercle,

Sed quorsum istuc, dicam.

Polychrysus

                                                   O Iuppiter, quorsum haec?

Sphalerus

Quid tu tecum?

Polychrysus

                                Nihil, de filio sollicitus sum.

Sphalerus

Istam mittas faxo sollicitudinem, si me audieris.

Polychrysus

370

Sequere.

Sphalerus

                    Audi. Filium unicum habes, Mononyum,

Quem centies tantillum manibus gestavi meis,

Et mea quidem sententia ita probum ut alter

Eo probior non facile inveniri queat.

Polychrysus

Felix sum, si hoc ita est. Nos patres semper

375

Timemus ubi filios habemus frugi, ne se flagitiis

Inquinent veremur. Si malos, tute existimato

Qualis illaec nostra siet anxitudo: noctes insomnes

Ducimus, semper cum illis sumus, semper sumus

Adanxii ne aliquod faciant flagitium.

Sphalerus

380

Quid, malum, hoc est negotii? Vbi malum habes filium

Anxius es, ubi bonum te sollicitudo stimulat.

Quid facias igitur?

Polychrysus

                                     Nec bonos nec malos

Velim, si possiem.

Sphalerus

                                     Ecce modo, quas, malum,

Nugas blactis? Non tu scis nec bonos malos

385

Nec malos bonos esse? Vide, obsecro, ut

Senes delirant egregie!

Polychrysus

                                             Cave malam rem.

Sphalerus

Non te, sed alios delirare dico.

Polychrysus

                                                         Immo recte

Dixisti.

Sphalerus

                 De Mononyo tuo quid censes?

Polychrysus

Egon?

Sphalerus

               Ita.

Polychrysus

                         Filium esse frugi et optimum

390

Adolescentem.

Sphalerus

                              Sic patres faciunt,

Semper suos bonos esse filios censent, at multi

Sunt qui non minus sunt falsi quam fallacia.

Polychrysus

Filium meum unum ex paucis esse semper

Sum arbitratus. Obsecro, mi Sphalere,

395

Face certior siem an perversam habeam sententiam.

Sphalerus

Cedo manum.

Polychrysus

                             Eccam.

Sphalerus

                                              Per hanc tibi

Manum iuro, mi patrone, quod sicut pulcher

Et dives filius est tuus, ita prudens est,

Probus, bonus, mitis, benignus et ut paucos

400

Admodum his dotibus praeditus adolescentes.

Videas, obsecro, ut vitia aversatur omnia.

Polychrysus

                                                                             Itane?

Sphalerus

Velim videres.

Polychrysus

                              Dii immortales illunc

Mihi adservate!

Sphalerus

                                Meo hoc studio, diligentia

Et opera factum censeto.

Polychrysus

                                                Immo maximas

405

Tibi gratias habeo.

Sphalerus

                                     Sed illud vereor.

Polychrysus

                                                                      Hem, quid?

Sphalerus

Ne dum aliorum sibi societates et contubernia quaerit

Vt fieri solet in hoc nunc tempore. Pulcher

Est, formosus, at iuventus huiusmodi pessimos habet

Mores. Quid scio, huiusmodi societates adolescentes

410

Ducunt praecipites. Tute ipse corum mores examussim

Nosti. Illud dico ne me fortasse lapideum censeas.

Polychrysus

Sphalere, ita est, semper hoc timui, quorsum

Evadas intelligo probe.

Sphalerus

                                             Sed scin quid censerem

Agendum?

Polychrysus

                        Immo enarra.

Sphalerus

                                                     Nolo, nam nunc

415

Non es docendus, quasi tibi dare legem velim, minime.

Polychrysus

Obsecro, mi Sphalere, tuum nunc quaero consilium,

Age, eloquere.

Sphalerus

Audi quando lubet, sed me ne censeas

Aliorsum dicere quam par est.

Polychrysus

                                                          Dementes hoc faciunt.

Sphalerus

420

Vt me adservent cupio.

Polychrysus

                                             Tibi dii dent quod cupis.

Sphalerus

Et talem qualem raro haec civitas viderit.

Polychrysus

Iuppiter!

Sphalerus

                     Quid est?

Polychrysus

                                          Nihil, prae laetitia

Mihi subsultat cor in pectore.

Sphalerus

                                                        Ita me

Amabit Iuppiter, ut istuc magis tibi credo

425

Quam dicas, at redeamus ad rem.

Polychrysus

Sequere.

Sphalerus

                    Et pulchrum admodum.

Polychrysus

Ita est.

Sphalerus

                Ne interpella! Et divitem.

Polychrysus

Nihil est hoc vero verius.

Sphalerus

                                                Quando tempus,

Aetas et opportunitas suadet, ut uxorem

430

Duceret, suaderem. Hoc enim hominem

Retinaculo vincies, postmodum omnem

Cispellito tristitudinem.

Polychrysus

                                               Etsi servilia istaec

Sint consilia, saluberrima sunt tamen.

Sphalerus

                                                                        Nescio, rem omnem

Tibi edisertavi.

Polychrysus

                               Hoc, Sphalere, diu est

435

Quod fecissem, sed veritus sum ...

Sphalerus

                                                                Quid?

Polychrysus

Ne filius aliquam clam me adamaret meretricem.

Istuc dico, nam probe scio quid puelli

Isti facere consueverunt.

Sphalerus

                                                Tace,

Tace.

Polychrysus

             Quid est?

Sphalerus

                                  Tace, malum!

Polychrysus

440

Immo tu, malum, dic cur!

Sphalerus

                                                  Heo, dic sodes,

Filium tuum cur mihi adservandum dedisti?

Polychrysus

Ne se scilicet in aliquod sine custode truderet

Flagitium.

Sphalerus

                       Censen igitur me tui filii

Observatorem ita dementem, ut illum meretriciis

445

Vinculis illaqueari permitterem?

Polychrysus

                                                               Minime.

Sphalerus

Despue igitur.

Polychrysus

                              Quid despuam?

Sphalerus

                                                               Id quod modo

Dixisti.

Polychrysus

                 Quomodo vis me verba despuere, belua?

Sphalerus

Istuc non dico.

Polychrysus

                              Quid igitur?

Sphalerus

Vt in ea quae

450

Dudum dixisti verba, spues.

Polychrysus

                                                      Vin ita faciam?

Sphalerus

Ho! Ita nempe, nam dixisti id quod adolescens nec magis

Cogitat quam id quod numquam suis vidit oculis.

Ita me amabit sancta Libertas!

Polychrysus

                                                           Nunc me

Servatum vult summus Iuppiter.

Sphalerus

                                                               Festina, mi ere,

455

Vt filius uxorem ducat. Face modo quod servus

Imperat, immo tibi suadet, dicere volui.

Polychrysus

                                                                           Ita faciam

Et ob istuc tecum verba huiusmodi feci, ut scirem

Scilicet an filius liberum animum haberet suum.

Sphalerus

Omnia intellexisti, face iam ut lubet.

Polychrysus

                                                                     Quaeritabo,

460

Hercle, si quam possim puellam quae illi placeat invenire.

Meam etiam uxorem gymnasio huiusmodi

Alligabo.

Sphalerus

                    Etiam ego, si vis, perscrutabor.

Polychrysus

                                                                               Immo, iubeo.

Sphalerus

Nunc me facere quid vis?

Polychrysus

                                                 Nostrum facito

Convenias villicum eique dicas ut agnum pinguem

465

Huc secum deferat. Hunc enim hilarem cum

Vxore diem habere volo.

Sphalerus

                                                Ei noctem gratiorem

Censerem, si fieri possit.

Polychrysus

                                                Vide, Sphalere, meam

Vxorem pulchre vestio, laute et centuriatim pasco,

Venere autem exhilarare nequeo.

Sphalerus

                                                               Cur?

Polychrysus

                                                                            Quoniam iam

470

Annis decem Venus me suo expulit regno.

Sphalerus

Quid ita?

Polychrysus

                     Vah! Cum lectum inscendo,

Sum fessus.

Sphalerus

                         Ha, ha, he!

Polychrysus

                                                 Abi, festina,

Ne mihi in mora sies, ero domi.

Sphalerus

                                                             Ito quando lubet;

Villicum offendam, faxo ut agnum

475

Afferat properiter.

Polychrysus

                                     Pinguem dico.

Sphalerus

Intellexi.

Polychrysus

                    Ito igitur, festina, malum!

 

3. PHILEVOCHIVS parasitus

 

Philevochius

Quindecim hos dies, quibus cenavi domi, totos

Ferales habui: illaec enim esculenta paene me interfecerunt.

Vide, obsecro, ut corpus intumuit meum.

480

Medicus mihi petendus est, ut quid hoc siet

Sciam. At, ut existimo, istaec adventavit

Aegritudo, quoniam de meo cenavi et quasdam

Escas, quae parasitos necare student, quas

Illi nec magis amant quam venenum. Heus, tu, uxor,

485

Dato illam matulam cum lotio mihi, ut

Medicus videat an istaec tumefactio prandium

Velit. Sed tu hasce occludito fores, oppessulatae

Volo ut sient. Sed eccum medicum in illoc viculo.

 

4. BDELYRIA vetula, THESSALA ancilla

 

Bdelyria

Mulieres quibus amationes displicent, se nunc suspendant

490

Omnes, nam tunc odio omnes habent illecebras.

Vide, obsecro, quale nam deliquium faciunt.

Vbi Cupido non est, nullae ibi munditiae,

Nullus sapor, nulla dulcedo. Vah! Quid est opus

Verbis? Omnia insipida sunt! Illaec enim stultae

495

Sua illa ineptitudine sic senescunt

Et tunc amissis ovibus caulas obcludere student.

Ha, ha, he! Id caveo, aliena mihi sumo exempla.

Nolo enim mihi ut dicatur postea vetula

Insana, nunc, quando est occasio, luxari gestio.

500

Ecce ut lepide incedo! Nec miror si iuvenes,

Vbi me intuentur, delirant. Contra etiam ego desipio,

Vt mutuus amor suavior siet, sed omnes

Irrideo praeter unicum Mononyum meum.

Illic profecto est qui me solo interficit intuitu

505

Cui Ganimedes nec quidem condignus esset servus.

Obsecro ut illi oculi splenditant! Vbi enim

Eos intueor, discrucior animi, misera;

Vt illos lubens dissuaviarem! Sed quid

Genas memorem illas eburneas, quid nasum,

510

Quid os rubicundum, quid caesariem,

Quid faciem dicam totam, quae in corde

Meo sedem posuit suam? At illuc sis vide

Quam illic potest, si vult, amare mulierem!

Nam ego deorum et maioribus meorum gratia

515

Ditissima sum, prudens ac formosissima.

Ita me amabit Iuppiter, ut Veneri

Alexander aureum numquam dedisset pomum,

Si illic fuissem. Sed certum est experiri

Si illum mihi amatorem asciscere possim.

520

At volo prius pauxillum me ornare, nolo enim

Meus puellus me sic spectet, si forte huc veniat.

Heus, tu, Thessala, nunc ut hic sies facito!

Thessala

Ecce me, era, quid est quod tuam ancillam evocasti?

Bdelyria

Afferto mihi nunc cistulam cum pigmentis.

Thessala

525

Licet.

Bdelyria

              Et ampullas etiam una.

Thessala

                                                           Et istuc

Faciam, quid aliud vis?

Bdelyria

                                              Vt festines.

Thessala

Ecce nunc hic ero.

Bdelyria

                                    Audi, audi.

Thessala

Quid est?

Bdelyria

                     Vide, obsecro, et si aliquam

In genis videas rugam.

Thessala

                                             Immo totae rugis scatent.

Bdelyria

530

Malum quod tibi nunc dii dent! Meas genas

Tugis refertas? En tibi, quin dicis me puellam

Venustissimam?

Thessala

                                  Id quod est dico, era.

Bdelyria

Temulenta es. Afferto igitur caudecam complanatoriam.

Thessala

Caudecam complanatoriam nullam quam habeas novi.

Bdelyria

535

Cistulam, quae unguenta illaec habet complanatoria,

Dico, malum, rufam illam, nostin?

Thessala

                                                                 Novi

Iam quid dicas.

Bdelyria

                                Festina igitur, malum.

Thessala

Ecce nunc hic ero.

Bdelyria

                                    Quod illaec lutuosa

Ancilla meas genas rugis scatere dixerit, non possum

540

Perpeti. Vlciscar, si vivo, sine modo. Edocebo enim

Quid pericli siet, eris sic transvorsum respondere.

Thessala

Eccam, era, hic artem pigmentariam.

Bdelyria

                                                                      Sed obsecro

Vt oblita sum!

Thessala

                              Quid?

Bdelyria

                                             Tibi dicere ut

Tripodem tecum afferres. Curre igitur ut

545

Sit ubi sedeam.

Thessala

                                Istuc curabo.

Bdelyria

Nulla est quae tales habeat interpollationes mulier,

Has enim suis fecit manibus Circe.

Thessala

                                                                  Eccum

Tripodem tibi, sede quando lubet.

Bdelyria

                                                                 Age

Thessala, totum nunc os mihi his ut interpolles

550

Pigmentis volo. Hanc cerussam accipe.

Thessala

Licet, quid postea?

Bdelyria

                                      Obline, ut scis, nunc

Vultum, ut assueta es.

Thessala

                                           Tuum aut meum

Face sciam.

Bdelyria

Meum dico, malum!

Thessala

                                        Faciam

555

Lubens. Sic?

Bdelyria

                           Ita nempe.

Thessala

                                                   At istaec rugae

Apparent peius malum.

Bdelyria

                                              Quas nunc, malum,

Rugas blactis?

Thessala

                             Quibus tuum os floret.

Bdelyria

Ecce pergis etiam dementare. Sed quid palpebrae?

Thessala

Vah, malum, ut dependent! Vix, credo,

560

Eas decem possent furcillae attollere.

Bdelyria

Sine ut in speculo me aspiciam modo.

Adde etiam cerussam.

Thessala

                                            En.

Bdelyria

                                                      Sine.

Thessala

Satisne?

Bdelyria

                   Nimium, malum, absterge!

Thessala

Vt lubet, en.

Bdelyria

                          Adde nunc cerussam

565

Iterum.

Thessala

                  En.

Bdelyria

                            Sine ut speculum

Ostendat.

Thessala

                     Quid nunc?

Bdelyria

                                              Ho, ho, o!

Thessala

Vt gaudeo, era, cum tibi satisfacio! Sed dic sodes,

Vis tu nunc, quae vetula sies, iuvenescere?

In senio enim pigmenta huiusmodi nec magis prosunt

570

Quam pharmaca mortuis. Nam si puellas foedant,

Tute exstimato qualem tibi possint pulchritudinem

Praestare.

Bdelyria

                      Hem, quale, triumvenefica,

Nunc verbum te audio effudisse? Men vetulam?

Sine, sine! Immo nulla est alia puella praeter me!

Thessala

575

Posteaquam sic vis, era, esto etiam infans, ut lubet.

Bdelyria

Ne posthac verbum huiusmodi dicas, fac sis cave!

Thessala

Faciam ut lubet.

Bdelyria

                                 Adde nunc purpurissum.

Thessala

Resupina oculos paululum.

Bdelyria

                                                    En.

Thessala

Nimium.

Bdelyria

                     Obfirmato caput meum ut lubet.

Thessala

580

Ne quoquam te moveas nunc, nam faciam temet, ubi

In speculo aspexeris, nec magis cognoscas quam

Rem quam vidisti numquam. Vicinae vero

Mulierem an larvam intueantur nescient.

Bdelyria

Nec istuc volo, meam nunc formam

585

Mutare nolo, sed cedo speculum.

Thessala

                                                              Quid tibi?

Bdelyria

Immo recte fecisti, at nunc sumito tibi unguenta

Illaec complanatoria, nam si quae forte sunt rugae,

Vnguento huiusmodi complanari volo. Festina iam.

Thessala

Nulla nunc est nympha praeter te. Sic dicam:

590

Quid hoc, malum, est negotii, si, dum vera loquor,

Mihi minatur? Aliquo me donabit munere,

Vbi id quod non est, garrire incipiam?

Bdelyria

Sic est, sed tu, dum Veneris phanum peto,

Vt rite apparatum prandium siet facito.

595

Sed sequere tu me hac acolutha

Hancque attolle caudam, ne vicos converrat.

 

5. SPHALERVS servus, BDELYRIA vetula

 

Sphalerus

Patres qui filiis suis tempestive, ubi possunt, uxores danunt,

Ceteros qui id negligunt nec secus quam sani insanos

Excellunt. Nam id efficiunt: si filii

600

Scilicet molesti aut nequam sunt, illac falce temeritudinem

Suam subsecant. Vide, obsecro, quid uxoriae

Possint compedes. Id expertus scio, nam omnia

Memini me circuivisse lupanaria, quod sane,

Si uxorem haberem, ut prius, nec magis cogitarem quam moriri.

605

Erilem igitur nunc laudo sententiam. Nam

Pueritia mala est, adolescentia peior, iuventus pessima.

Haec enim assuescit, illa vero patitur, istaec autem

Illam ducit praecipitem et aliam illa et ut numquam

Finem queas invenire qui frugi siet. Vah,

610

Quid est opus verbis? Nullus est qui nunc

Vivat Daphnio probior aut integrior sive castior,

Omne enim illic exuit virus et venenum,

Virtutum, inquam, ille et probitatis sacrarium est

Merum. Vide etiam, obsecro, quot nunc sint

615

Lenones, quot lenae, quot parasiti adulescentium

Qui nihil aliud sunt quam exitium, interitus

Et vastities mera. Sed eris etiam

Vtilius, ut censeo, esset, si adolescentes nobis servis

Quandoque audirent. Illud dico, nam, ubi extenduntur nervi,

620

Aut nos eis parere est necessum

Aut tergus nostrum cicatricosum habere.

Tunc nos aselli sumus clitellarii, nequimus

Obiurgare, reprehendere minus, verberare

Minime. Hinc illa licentia, ut velint impuberes

625

Senes praeire, quae illaec malum est impudentia.

Ho! dives sum, quid si stultus? Pecus inauratum.

Ho! nobilis, heo dic sodes, ianum nosti? Nec Ianum

Nec Ianuarium. Haec est illa insania quae ut

Ianuarium noscas efficiet belua bellissima.

630

Tunc quis illic Ianus siet probe scies et cum deliquio.

Sed iam volo domum petere, ut visam scilicet

An noster villicus agnum praemiserit sciscamque

Et quam nam de nuptiis erus noster habeat

Sententiam.

Bdelyria

                          Vide, vide ut oblita sum

635

Manus illac rosacea lavare aqua! Dum

Festino, hoc nempe feci flagitium.

Sphalerus

                                                                Quae

Si fierent, noster senex iuvenesceret.

Sed quis illic est?

Bdelyria

                                   Si recte cerno, illic

Mei Mononyi servus est Sphalerus.

Sphalerus

                                                                  Quae

640

Nam illaec est ansata aula?

Bdelyria

                                                    Ipsus est,

Hercle!

Sphalerus

                 Illaec aut larva aut malus

Est daemon, si recte conspicor.

Bdelyria

                                                           Adibo atque

Alloquar.

Sphalerus

                    Haec me petit, o Iuppiter! Haec

Nempe vetula est, sed puellascit. Congrediar,

645

Certum est enim illudere, erile certe sedulo

Curavi imperium.

Bdelyria

                                     Obsecro, quid amor potest!

Hunc amo qui illius est servus.

Sphalerus

                                                           O daemon,

Haec nempe Bdelyria est, quam prae senectute

Iam annis decem mortuam censebam!

650

Eccum malum quod illi dii dent: iuvenescit!

Hic nunc meus erit risus.

Bdelyria

                                                 Quis hic loquitur?

Sphalerus

Nullum quis hic qui loquatur novi.

Bdelyria

Obsecro ut illic est vorsutus!

Sphalerus

                                                      Vel dentes etiam

Excreato.

Bdelyria

                     Heo, quis illic est?

Sphalerus

                                                          Si oculos

655

Habes, nonne vides Sphalerum?

Bdelyria

                                                              Sphalere!?

Sphalerus

Em!

Bdelyria

            Salvus sies.

Sphalerus

                                    Bdelyria et tu

Itidem, sed quonam sic cum ancilla tu quae

Puella sies et quam nullae sient quae pulchritate

Superent? At illuc sis vide ne te rapiat Iuppiter!

Bdelyria

660

Nihil est quod verear.

Sphalerus

                                           Qui istuc?

Bdelyria

Quoniam eum suum detinet catamitus.

Nos vero puellas omnes despicit nunc,

Sed, quae frugi esse volunt, verentur

Nihil mulieres, at quas cupidineus furor exagitat,

665

Centum vix observarent oculi.

Sphalerus

                                                         Ita est, hercle!

Bdelyria

Sed phanum petebam Veneris.

Sphalerus

                                                           Qui istuc?

Bdelyria

Vt illam mihi propitiarem.

Sphalerus

                                                    Estne quo

Egeas?

Bdelyria

                 Sic non esset!

Sphalerus

                                             Quid tibi est?

Bdelyria

Id quod nollem.

Sphalerus

                                Si omnes id quod volunt

670

Haberent, iam ego liber annis triginta essem.

Sed quid rei esse dicam?

Bdelyria

                                                 Aegritudinem

Maximam existimo cum eo quod amo careo.

Sphalerus

Res ita est et id quia experior probe scio,

Nam nunc me argentaria exagitat aegritudo,

675

Sed quorsum istuc nec magis intellego

Quam prius quam te convenirem. At si dixeris tibi

Fortasse aut opere aut verbis iuvabo.

Pecuniis te non egere scio.

Bdelyria

                                                   Immo nullus est

Qui aeque possit mihi in re huiusmodi

680

Suffragarier.

Sphalerus

                           Id praestabo sedulo, meum

Enim est omnibus inservire.

Bdelyria

                                                       Sic homines

Frugifaciunt!

Sphalerus

                            Quid verbis est opus!

Si quid est quod tibi praestare possim, meam utitor

Operam, fideliorem fortasse invenies quam censes.

Bdelyria

685

Si istuc non mihi persuaderem, id enarrarem

Tibi nunc minime.

Sphalerus

                                      Quid illud est face

Nunc sciam.

Bdelyria

                          Dic sodes, et quam me pulchriorem

Vidisti puellam?

Sphalerus

                                  Nullam.

Bdelyria

                                                    Quot me

Annos natam censes?

Sphalerus

                                          Ten?

Bdelyria

                                                       Me.

Sphalerus

690

Dic serio, lustrum vidistine quintumdecimum?

Bdelyria

Hem, quid blacteras, furcifer?

Sphalerus

                                                          Vide, obsecro,

Vt erraveram, quintum enim dicere volui.

Bdelyria

Hui! quintum? Vix tertium!

Sphalerus

O lepidam puellam! vin te amplecter?

Bdelyria

695

Abi in malam rem!

Sphalerus

                                      Dic sodes, ecquem

Habes amatorem?

Bdelyria

                                     Nunc meum

Obtundis caput.

Sphalerus

                                 Quis est?

Bdelyria

                                                      Est adolescens

Quem nosti, quem nec minus quam memet

Ipsam amo. Sua esse cupio, ab illo amarier

700

Gestio, at huic rei expediendae te commodiorem

Ministrum accommodare nescio. At illic

Itidem pulcher et dives est.

Sphalerus

                                                     Quis illic

Siet iam scio.

Bdelyria

                            Nugaris!

Sphalerus

                                                Ita

Me summus amabit Iuppiter.

Bdelyria

705

Qualem nunc habes igitur sententiam de re huiusmodi?

Sphalerus

Dicam: illic quem sic efflictim amas

Meus est erus Mononyus.

Bdelyria

                                                 Vt

Sagax nasum habes!

Sphalerus

                                        Illic dives

Est admodum itidemque formosus, sed dic

710

Sodes: si id tibi docte expedio negotii,

Quo me donabis munere?

Bdelyria

                                                  Quo te

Numquam rem huiusmodi fecisse paeniteat.

Sphalerus

Istanc ut me cudere fabam sinas volo,

Sed pecuniis mihi erit opus.

Bdelyria

                                                      Ecce, Sphalere,

715

Me tuam si id facis.

Sphalerus

                                       Vah! Id rei

Docte complicabo et implicabo, sed amorem

Et pecunias itidem magnifacere est impossibile.

Bdelyria

Abi, nam aurum omne prae facie illius mihi

Lutum est merum.

Sphalerus

                                      Non est igitur quod

720

Te doceam.

Bdelyria

                        Vide, mi Sphalere, aurum

Et argentum cum tibi erit opus dabo.

Sphalerus

Vbi te inveniam, si te mihi erit opus?

Bdelyria

Domi ero.

Sphalerus

                      Ibo igitur ut conveniam

Erilem filium, sed heus, tu Bdelyria ...

Bdelyria

725

Hem!

Sphalerus

               Istunc ornatum tuum ne corrumpas,

Fortasse enim illunc mecum huc hodie ducam.

Bdelyria

Immo pulchriorem efficiam, sed festina, amabo.

Sphalerus

Dii immortales, quantis nunc me donatis gaudiis!

Hunc enim risu, ioco et pecuniis diem

730

Feracem mihi efficere voltis, quod nec magis

Putabam hodie quam me futurum regem; sed nimis

Miror quod risum nunc continuerim. Certum

Est igitur erilem convenire filium, ut hoc

Faciam illi palam siet, aliquam tunc fortasse

735

Onerabimus zamiam. Sed festinabo.

 

6. CHRYSOPHAGVS leno, BARDODROMVS servus

 

Chrysophagus

Vos lectos sternite et mensam apparate, iam

Ibo ut obsonem. Sed quae illaec, malum, est ineptitudo?

Quoties edixi ut has aranearum operas deiceretis

Hisce foribus nostris? Nihil facio profecto nisi cum aliquid

740

Vobis praecipio, fustem erigo. Sed si cum rediero id offendam,

Ita me amabit Laverna, et praeteritae et futurae negligentiae

Faciam ut vos paeniteat. Quid hoc est negotii?

Heus, Bardodrome! Ho, ho!

Bardodromus

                                                     Ere, quid vis?

Chrysophagus

Illam cape sportulam et sequere me hac.

Bardodromus

745

Age ut lubet, mi ere.

Chrysophagus

                                        Sic dicere solitus

Est basiliscus, sed festina, malum!

Bardodromus

Ecce modo semper me vis currere, cursorem melius

Tibi fuisset emere.

Chrysophagus

                                      Tace sis, furcifer!

Sed quomodo lucrum magnum facere possim nunc

750

Cogito. Puellam Rhodostomam emi viginti

Minis, quam intellexisse videor Mononyum

Polychrysi filium efflictim amare. Illaec

Bona est praeda; ei illam dabo, sed trecentae

Minae ut illi evolent est necessum. Quid

755

Mea refert? Nisi id esset, nos lenones

Paupertas excruciaret omnes, adolescentium

Haec inscitia nos dites efficit. Integram habui

Puellam, sic ei dabitur. Effingam me prius illam

Venditurum, quod ubi illic sciet festinabit

760

Vt abducat. Certum est enim hodie id expedire

Negotium. Sed cesso ire, sequere tu.

 

7. MEROPHILA lena, RHODOSTOMA puella

 

Merophila

Profecto quo magis cogito eo magis aegre fero fortunam

Tuam, quam te in aedem detruserit lenoniam,

Mea Rhodostoma. Obsecro ut illaec oratio tua

765

Cor meum contudit, vix etiam contineo lacrimas.

Sic fit! Ita in mortalium vita est comparatum

Vt semper vos divites sequatur exitium et

Invidia. Quid fieri vis! Hoc aequo ferendum

Est animo. Pius imbellis est, cedere debuit igitur;

770

Tyrannus, obsecro, quid potest! At illum

Claudis sequitur pedibus poena, ne timeas.

Sic ludere nobiscum fortuna solet: dominos in servitutem

Foedam trudit, servos extollit, quando lubet,

Quos subvertit postmodum. Sic vivitur. Bonum igitur

775

In re mala animum habeas velim,

Mea puella, nam et opibus

Et verbis et opere iuvabo in rebus omnibus. Pudicitiam

Tuam corrumpi nolo, visam enim et si quem tibi

Possim maritum invenire. Verum si adolescentem

780

Quendam, qui hic in proximo habitat, divitem

Possim tibi dicare, hoc tam lubens faxim

Quam aliquid lucrari, ubi datur occasio.

Rhodostoma

Homines, qui dum excelsi stant,

Alios negligunt, spernunt et floccifaciunt, haud

785

Magis sapiunt quam beluae. Nesciunt enim quid eis in crastinum

Prandii apparatum siet, unde fit ut, cum se

Stare credunt, ruant. Tunc neglectos amplectuntur,

Exosculantur, contingunt dextras, at illi eos nec magis amant

Quam paupertatem. Eccum me miseram! Habui

790

Ancillas, servos, domos, rura, pecunias, vehicula

Et alia huiusmodi quae beatos homines efficere

Dicuntur. At nunc vide, obsecro, ut

Illis, quas tunc negligebam rebus, indigeo egregie!

At hoc astu illius scelerosi factum est

795

Qui nil est aliud quam vitiorum mera cloaca

Et adolescentium baratrum, quam

Crux quandoque geret volatilibus pabulum.

At tu Merophila, quoniam id quod probae facere

Consueverunt mulieres, consuesti, te mei miseret.

800

O sortem adversam! Hoc equidem

Haud magis putabam quam moriri.

Merophila

                                                                    Ne fleas,

Ne corrumpas oculos, amabo, mea Rhodostoma!

Vide, qui crastinum non curat, crastinam

Floccifacit vitam.

Rhodostoma

                                  Nulla est hoc

805

Veritas verior.

Merophila

                              Sed nolim te ob istuc

Affligas.

Rhodostoma

                   Quid vis faciam, tibi obtemperabo

Haud secus ac matri, sed est quod meum nunc

Cor vellicet.

Merophila

                         Quid illud est, loquere

Audacter. Ne fle, malum! Fletus huiusmodi

810

Rebus sic prostratis nec magis prodest quam mortui

Bello. Si enim auxilium lacrimis refectum

In adversis aliquid praestaret commodi, lacrimae

Omnes essent venales, vilius igitur esset aurum

Quam fletus. At quoniam hoc aliud nihil est quam nugae,

815

Alia est inveniunda via, qua tibi dolorem

Huiusmodi eximam ac te totam gaudio

Expleam. Sed age, mea puella, dice, obsecro,

Quid illud est quod te adeo stimulat.

Nihil est quod nunc verearis, tibimet ipsi

820

Dixisse putato. Postmodum tibi consulam

Et fortasse aegritudini huiusmodi medelam

Inveniam, quae conferat. Ecce ploras, vah!

Tace, amabo, enarra iam quid illud siet.

Rhodostoma

Fortuna etsi me ex divitiarum culmine

825

Foedissime deiecerit, mea Merophila, tamen diis

Gratias habeo quoniam me apud te divertere voluerint,

Quae haud secus me diligas quam si tuo in ventre

Gestaveris lacteque alueris teque ob istuc

Nec minus vereor aut diligo quam matrem meam.

Merophila

830

Vide, Rhodostoma, fateor maritum meum

Et me artem exercere lenoniam, verum

Ego et bonum et malum animum

Habeo cum volo. Illic te emit ut scilicet

Te venalem dietim faciens, magnum lucrum

835

Sibi compararet. Istuc ego vetui, at quoniam illic

Mihi numquam advorsatur, te integram vendere studet.

Quod ut fiat itidem nolo, sed gestio quo tibi

Maritum inveniam, qui dives siet,

Vt bona bonam et faustam ducas vitam.

Rhodostoma

840

Dii ita faxint, sed quam tibi pro beneficio huiusmodi

Postmodum gratiam conferam, nescio, misera.

Merophila

Maximum tunc mihi donum datum censeto

Vbi id fecero. Sed age, dice quid illud

Est quod sic animum lancinat tuum.

Rhodostoma

845

Audi.

Merophila

              Audio. Quid est?

Rhodostoma

                                                Si quis fortasse

Qui te fortiores essent superaret, nonne illic

Te quoque facilius prosterneret?

Merophila

                                                              Hui! Quis hoc sanae

Mentis negaret? Sed quid istuc dicas? Nunc si sic

Scirem me vivere (ac scio), an viverem profecto

850

Nescirem?

Rhodostoma

                       At faxo ut id tibi luce clarius

Siet.

Merophila

            Sequere.

Rhodostoma

                                Audi.

Merophila

                                              Audio.

Rhodostoma

Phoebum, Iovem, Neptunum, Martem sive alios deos

Cupidinem puerulum domitasse audisti numquam?

Merophila

Immo crebro, sed quid hoc ad rem nostram?

Rhodostoma

855

Dicam. Si deos, quid mortales nonne potuit interficere?

Merophila

Hui!

Rhodostoma

             Illic igitur me miseram suis sagittis

Obsecro ut valide percussit! Cor totum meum candet.

Merophila

Quid ego ex te audio?

Rhodostoma

                                           Ne succenseas, obsecro, mea mater!

Deus est et praevalidus admodum.

Merophila

                                                                  Succenseam

860

Ego tibi ob istuc? Immo omne quod tibi praestare

Auxilii potero, dedam lubens. Sed unum est quod velim,

Vt illic scilicet quem amas, te in uxorem

Duceret. Nam fateor, quid meretrice impudentius?

Quid foedius? Quid spurcius? Quid caenosius?

865

Quid odiosius? Quid detestabilius?

Contra uxore quae bona siet, quid pulchrius?

Quid mundius? Quid splendidius? Quid amabilius?

Quid excellentius? Quas qui odiunt, aut

Meretricias cloacas sequuntur aut foetenti

870

Luxuriae inserviunt. Vide, obsecro: ubi

Vestes, aurum, argentum, servas, servos, pedisequas,

Lautas epulas et alia huiusmodi meretrici donaveris,

Illaec omnia abeunt in maximam malam crucem,

Et litigium et malevolentiam et odium pariunt,

875

Ac domos et familias radicitus convellunt et eradicant.

At illae semper petunt, datur at semper indigent,

Quasi illis donaveris nihil. Numquam enim satis datum

Aut donatum illis est, semper etiam aliquid harpagare

Student. At quae uxori facias, amorem, gratiam

880

Ac pacem generant et concordiam, hinc dulcis

Prolis propagatio, hinc filiae et filii, hinc nuptiae

Postmodum quibus parentum animi oblectantur

Et multae aliae bonae res, quas ut nunc tibi enarrem

Non est occasio. Haec mea, inquam, est sententia. Sed quis illic est

885

Cuius gratia te sic Cupido excruciat?

Rhodostoma

                                                                     Dicam.

Vbi tuus vir me emit, dum eum sequor,

E navi postquam educta sum, adolescentulum offendo

Ita pulchrum ut prae illius pulchritudine statim

Mei tunc oculi caligarent. Illic autem adeo

890

Meo impressus est cordi ut viva an mortua siem

Penitus nesciam. Vnum hoc habeas velim,

Tunc me quasi expirasse haud secus quam qui

Catoblepam intuetur aut calcibus anguem pressit,

Quo sane nulla est perniciosior quae siet belua.

895

Me autem illic perdite amat, nam oculis

Spectabat me emissiciis quasi illic statua esset fixa.

Merophila

O Iuppiter! Sed eum quot annos natum censes?

Rhodostoma

Sextum decimum, ut censeo, annum nondum vidit.

Merophila

Qua facie?

Rhodostoma

                       Statura procera, incessu puerili

900

Ac ut qui praecedentem semper retineat manu,

Vultu faceto, sed quem lentigo paululum honestet,

Ore rubicundo, oculis caesiis et qui semper

Nictant ut tibi cor vellicent, capillis argenteis.

Verum ubi illum intueris, ridet confestim.

905

Cuius, inquam, oculis pro solio Venerem, ore autem

Cupidinem pro arce uti censerem. Sic, inquam, sentio.

Merophila

Eum cum aspexisti, solum vidistine?

Rhodostoma

Non.

Merophila

             Quis cum eo igitur?

Rhodostoma

                                                    Nescio. Tres, inquam,

Vidi, quorum unum illic verebatur maxime

910

Illumque audivi dicere ...

Merophila

                                                 Quid?

Rhodostoma

"Sequere, Mononye! Miror quod nunc

Sic spectas meretrices, sequere".

Merophila

                                                              Quis istuc dixit?

Rhodostoma

Ille tertius quem tibi modo dixi.

Merophila

                                                             Quid ille

Igitur ad hoc tunc?

Rhodostoma

                                      Nihil nisi: "Vt lubet,

915

Mi ere".

Merophila

                   Vide, obsecro, quid mores et rectum

Vivere possint! Velim lubens eorum scire

Nomina.

Rhodostoma

                    Dicam, nam illic omnes tunc

Compellavit. Erat, inquam, quidam Hiereus

Et nescio quis alius quem illic Daphnium appellabat,

920

Veste oblonga ac simonaso.

Tertium verum illum, quem cum modo tibi dixi

Adeo vereri et venerari, ab eo Philaretum

Appellari audivi.

Merophila

                                  Heo dicito, ubi illic

Eum sic revocavit, quid adolescens?

Rhodostoma

925

"Tace - inquit - nam nunc mortuus sum".

Merophila

Verum illic adolescentem quonam

Vocavit nomine?

Rhodostoma

                                  Id quod audivi dicam.

Vbi eum vocavit, Mononyum nominare

Audivi. Sed audi.

Merophila

                                   Sequere.

Rhodostoma

                                                       Heri postmodum

930

Is tabellas ad me non misit, sed detulit

Furtive (nam stator consulum ei nimia erat

Molestus mora), quibus suum mihi amorem

Miseriamque depinxit.

Merophila

                                             Vbi illaec

Tabellae sunt?

Rhodostoma

                              Domi.

Merophila

                                             O summe

935

Iuppiter!

Rhodostoma

                     Quid tibi est?

Merophila

                                                  Mononyum

Amas?

Rhodostoma

                At illic me etiam contra amat.

Merophila

Ho benefactum!

Rhodostoma

                                 At unum est quod te oratam

Nunc velim, mea Merophila. Me. Quid est?

Rhodostoma

Quo illum alloqui possim opportunitatem mihi ut

940

Des scilicet.

Merophila

                         Istuc quidem faciam lubens.

Studebo etiam ut illic tuus maritus siet,

Nam dives admodum est, unicus est.

Huic ego negotio suum alligabo Sphalerum

Servum; volo enim illic seni det verba

945

Nec sinat ut uxorem filio det.

Rhodostoma

                                                        Heo! adolescentem

Illum nostin?

Merophila

                            Rogitas? Quippe quae eum

Meo aluerim lacte.

Rhodostoma

                                     Ho, summe Iuppiter!

Rei huiusmodi opportunitas opportunior minime

Te mihi esset, mea mater!

Merophila

                                                   Timorem nunc omnem te

950

Reiicere volo. Nam servus illic aliquam

Complicabit tricham, qua trecentas

Excudet minas quas illic adolescens meo

Pro te confestim enumerabit viro. Sic

Fient nuptiae, quas etiam illius comprobabit pater

955

Vbi te noverit. Sed i intro et timorem

Nunc omnem excute. Visam enim si

Mononyum queam invenire. Sed eccum

Bardodromum servum: sportulam habet,

Redit cum obsonio, ut censeo. Certum est hunc

960

Alloqui lapidem: sciscam etenim ubi erum

Reliquerit, postmodum Mononyum conveniam.

 

8. BARDODROMVS servus, MEROPHILA lena

 

Bardodromus

Si homines ut vivant edere et bibere sibi necessum esse

Scirent, multi profecto liberaliores nunc essent quam sunt.

Nam splendide et laute obsonarent, at quoniam id

965

Nonnulli ignorant planissime, dum pecuniis parcere student

Aliquid corrodunt tamquam mustelae et sic victitant.

Apage istos homines! Quid enim illac miseria impudentius?

Vide: etiam erus istic meus decies macellum circuivit

Vt obsonaret, eccum bellum obsonium:

970

Caudam emit bovinam! Iussit enim ut lautum

Sibi apparetur prandium, splendidum sua

Illud esset sententia. Si tota coqueretur, at iussit

Frustilatim secarier, nam mediam in crastinum sibi

Adservari vult. Panis igitur et alium mihi hodie

975

Erunt in prandio, si recte conspicor.

Sed quis illic est?

Merophila

                                   Quidnam garrit illaec

Belua?

Bardodromus

                Si mei non caligant oculi, eram intueor.

Merophila

Bardodrome!

Bardodromus

                            Hem, quid vis, era?

Merophila

                                                                   Quo

Te agis nunc cum istac sportula?

Bardodromus

                                                             Venio emporio

980

Et in malam rem, nam erus cum illac sua deambulatione

Talos meos paene confregit omnes, dum parce obsonare

Studet.

Merophila

                 Vnde venias nunc non te interrogo.

Bardodromus

Quid igitur?

Merophila

                          Quo te agas, id scire volo.

Bardodromus

Ecce sportulam, erus obsonavit, domum peto

985

Vt apparetur prandium.

Merophila

                                               Heo, ubi erus

Est?

Bardodromus

            Illic.

Merophila

                        Vbi?

Bardodromus

                                     In emporio,

Ibi enim eum reliqui.

Merophila

                                           Quid ibi rerum?

Bardodromus

Nescio. Nonnullos alloquebatur, ut credo,

Mercatores.

Merophila

                         Quid ita?

Bardodromus

                                              Nescio nisi quod

990

Eum audivi dicere.

Merophila

                                      Quid?

Bardodromus

                                                     Trecentas si mihi

Dabitis minas, illaec erit mulier vestra,

Sin secus mea erit.

Merophila

                                      Quid aliud?

Bardodromus

Nihil, nam iussit ut domum irem.

Merophila

                                                                Abi

Et festina ut apparetur prandium.

Bardodromus

                                                                 Abeo.

 

9. MONONYVS adolescens, MEROPHILA lena

 

Mononyus

995

Civitatem cum exercitus oppugnat aliquis, omnes

Tunc milites sunt in gymnasio: nam alii se in

Equos proiciunt, alii sibi aptant arma,

Alii tendunt arcus, alii machinas subvolvunt,

Alii invadunt urbem, alii portas petunt, alii scandunt

1000

Muros adeo ut illaec deditionem faciat necessum siet.

Ego, inquam, illaec sum civitas quam expugnare Cupido vult:

Exercitum enim instruxit validum, ductricem

Quoque adhibuit puellam scilicet Rhodostomam.

Illaec vero geminos ad me misit exploratores, oculos

1005

Scilicet suos quos ubi conspexi tunc coepi suspicarier,

At illaec postmodum ingentem duxit exercitum

Venereorum militum: delicias nempe risus,

Iocos, illecebras, voluptatem, lasciviam,

Complexus, oscula, suavia.

1010

Hi, inquam, omnes ipsius sunt armigeri Cupidinis,

Hi sunt catapultae, hi sunt balistae et arietes.

Obsecro quam valide civitatem arietaverunt meam!

At ubi complexus, oscula et suavia instauraverunt

Bellum, tunc disiecti muri, moenia ruunt,

1015

Implentur fossae, intrant civitatem hostes,

Arcem deiciunt et me miserum captum

Suaviisque vinctum ductrici Rhodostomae tribuunt.

Capta igitur est civitas quam puella retinet.

Vide, obsecro, si bellum fecit Cupido proelium!

1020

Ita me dii bene amabunt ut me male mulctavit!

At quomodo meam possim Rhodostomam harpagare, nunc

Cogito miser, quae die noctuque me excruciat

Misellum, quod illaec mihi morigera siet leno permittet

Numquam sine pecuniis. Novi ego lenonios mores!

1025

Nam ubi cum lenonibus de re agis pecuniaria,

Confestim illi sunt festivi, promittunt, iurant,

Periurant, pereierant, deos et daemones obtestantur omnes.

Postmodum promissa denegant, at ubi non adest

Aurum, te haud secus audiunt aut intuentur ac

1030

Si natus numquam sies. Haec sunt quae

Tibi lenones tribuunt obsonia. Sed certum est

Experiri: omnem impendam operam, audacem

Decet esse amatorem et citum admodum.

Sed quaenam illaec est mulier quae se huc tam cito

1035

Recipit gradu? Certum est videre quid sibi

Velit mulier.

Merophila

                           Mulieres quae ubi opus est

Malum et bonum animum habent, Thaletem sapientia

Superant. Sic mea est opinio, sic ego facere studeo.

Lena sum, fateor, su, ad lucrum admodum callida,

1040

Et quis illic est qui, ubi datur occasio, sibi non faciat

Bene? Hoc, inquam, facio ego, nam vetus adagium est:

Quid vesper vehat homines planissime ignorare.

Id caveo cautius ut prosperius mihi postmodum

Succedat senectus, at nostrum lucrum nil est,

1045

Inquam, aliud quam merum aucupium. Nam adolescentes

Aves sunt, esca est meretrix, rete autem

Lenonium, quo capiuntur aves, lectus est

Vbi se possint, ut lubet, amantes

Dispennere, non autem aucupes quae

1050

Omnes habemus artes ad decipiendas aves.

Sic stulti faciunt qui sese in mendicitatem foedam

Properant detrudere ut illic Mononyus nunc incoeptat,

Qui Rhodostomae puellae nostrae tabellas misit.

At in negotio huiusmodi adolescenti et verbis

1055

Et opere auxiliabor: illum, inquam, haud secus

Amo quam si filius esset meus, studebo igitur

Vt illic illam in uxorem ducat. Quod si fecero,

Et adolescentulo et puellae ac coniugi meo

Erit bene. Nam illam maritus meus se viginti

1060

Mihi dixit minis emisse, trecentas quaerit

Sicut ex Bardodromo intellexi. Dabuntur. Quidni?

Nos pecunia, illic puella et puella adolescente

Potiemur: hoc, inquam, instructius nequit negotium expedirier.

Sed iam visam si Mononyum invenire queam,

1065

Certum est enim Rhodostomae in rebus omnibus

Auxiliarier. Sed quis illic est?

Mononyus

                                                        Profecto

Illaec est Merophila lena, quae me felicem

Et infelicem uno potest facere nutu.

Merophila

                                                                   Quis nunc

Mihi Mononyum commostrabit adolescentem?

1070

Ita eo mihi convento est opus.

Mononyus

                                                         Illaec mulier me

Quaerit, quid hoc est negotii? Venus fortasse

Me servatum vult.

Merophila

                                    Ibo igitur hac, non est

Quod aut adolescentem aut eius servum non

Offendam Sphalerum.

Mononyus

                                            Quam rem nunc

1075

Illaec incoeptat mulier? Revocabo: heus, mulier!

Merophila

Quis me revocat?

Mononyus

                                   Quem tuo aluisti lacte

Vt esset quem excruciaret Venus.

Merophila

                                                               Hem,

Mononye! Sic me felicitet summus Iuppiter

Vt, posteaquam te conveni, bonam fortunam invenisse

1080

Nollem.

Mononyus

                  Qui istuc?

Merophila

                                        Quoniam tu mihi ea es carior.

Mononyus

Quid est, quod, quia me convenisti, gaudes?

Merophila

Dicam, sed sinas repirare.

Mononyus

                                                   Vt lubet.

Merophila

Ho, ho!

Mononyus

                 Fessa, inquam, es.

Merophila

                                                      Ita profecto.

Mononyus

Sedeas si lubet. Commode enim quid est

1085

Quod velis mihi poteris edisertare.

Merophila

Iam stando rem omnem huiusmodi faciam ut

Intelligas.

Mononyus

                      Quando hanc habes sententiam, age iam

Eloquere.

Merophila

                     Heo, pater tuus quomodo se habet?

Mononyus

Vt solent senes qui numquam valent,

1090

Nam semper aliqua est quae eos infestet aegritudo.

Merophila

Sic nempe est, sed te ei audire aequum censeo

Qui adolescens sies, illic autem te senior est.

Sed mater tua quid?

Mononyus

                                         Vah!

Merophila

                                                      Quid est?

Mononyus

Nihil est ea morosius.

Merophila

                                           Quid tu ais?

Mononyus

1095

Id quod est.

Merophila

                         Ha, ha, he!

Mononyus

                                                 Quid rides?

Merophila

Quia unde illaec sit aegritudo probe novi.

Mononyus

Age, enarra.

Merophila

                          Quia fundum suum

Silvescere non potest perpeti.

Pater tuus iam agros huiusmodi

1100

Haud magis arare potest quam boves

Abhinc triennio mortui. Sic anni volunt

Quorum iam plenus pater est tuus.

Mononyus

                                                                  Ita est, sed

Vide, quaeso, quid afferre solet senectus importuna!

Merophila

Mitte iam istaec, amabo, mi alumne, et ausculta id quod in re tua est

Mononyus

1105

Immo iam audire gestio, age, enarra quando

Occasionem tam bonam habes.

Merophila

                                                           Ausculta.

Mononyus

Dice, en audio libens.

Merophila

                                          Parentes habes,

Mononye, quos tibi dii adservassint cupio, verum

Illic pater tuus anxius, iracundus morosusque admodum

1110

Est, sicut senes solent, qui numquam sunt festivi.

Mononyus

Ita est.

Merophila

                Tace, ne interpella.

Mononyus

                                                      Sequere.

Merophila

At ne te aliquo meretricio flagitio cloaces,

Parentes tui illi rei student plurimum ut uxorem

Scilicet ducas.

Mononyus

                             Vxorem ego ducam qui

1115

In castris Cupidinis stipendium sumpserim? Hoc, inquam,

Mihi tam facile est quam retibus piscari in aere.

Haec, inquam, est illa patrum iniquitas, nam patres

Vbi se a Venere non contemni sed despici tamquam

Imbelles milites vident, nos adolescentes ulciscuntur

1120

Probe, volunt nos una secum poenas luere,

Vincla etenim confestim obiciunt uxoria

Quas nec magis amo quam infernas furias. Aiunt enim

Nos adolescentes sibi senibus obtemperare debere

Et audire "nam cum meretrices blandis verbis, osculis

1125

Dulcibus operibusque venereis vos adolescentes alliciunt,

Tunc paupertatem parant. Linguae postmodum

Meretriciae numquam sunt mutae, semper petunt, at

Aves melle captae a veneno haud metuentes

Pecunias profundunt centuriatim; fiunt

1130

Convivia, fiunt crapulae, ludi, adolescentium

Et familiarum pernicies et interitus et multae aliae

Malae res quae tandem foedam miseriam pariunt,

Quam vos puelli numquam nisi cum vos invadit

Praevidetis". Haec inquiunt senes deliri et nescio

1135

Quas alias nugas, at quae illi commiserint

Flagitia cum adolescenturirent, haud magis cogitant

Quam si ea perpetrati fuerint numquam. Pater,

Pater, meos oculos effodi malo quam uxorem

Ducere.

Merophila

                  Perversam habes sententiam.

Mononyus

                                                                           Immo si ducerem,

1140

Malus me exagitaret daemon.

Merophila

                                                         Qui istuc?

Mononyus

Quoniam non tu te scis quod pulchra uxor communis est

Turpis autem nauseam excitat viro confestim?

Merophila

Puer es!

Mononyus

                   Quid ita?

Merophila

                                        Quoniam non vides.

Mononyus

                                                                                Quid?

Merophila

Id quod est!

Mononyus

                          Quid? Dice, obsecro.

Merophila

                                                                   Age, dice:

1145

Si pulchram duces uxorem, nauseam habebisne?

Mononyus

Minime.

Merophila

                    Quid si turpem?

Mononyus

                                                      Quid?

Merophila

                                                                     Illaec

Turpis communis erit?

Mononyus

                                             Minime.

Merophila

Quid igitur garris, puer?

Mononyus

                                                Id quod scio,

Sed dicito de uxore quid scis.

Merophila

1150

Ho, ho, plus scio quam fortasse arbitraris, at quam de

Re huiusmodi sententiam habeam, si me interroges, dicam.

Mononyus

Immo te, ut dicas, rogo.

Merophila

                                              Mortem ut oppetas potius

Quam uxorem quae tibi displiceat ducas.

Mononyus

Et quis illic erit stultus qui aliam habeat

1155

Sententiam? Vide, mea nutrix, illius sum sententiae

Et si dissentiant ceteri ...

Merophila

                                                Ducere igitur uxorem

Vis.

Mononyus

           Illa, dico, lege scilicet quae

Mihi placeat et quam ego amem.

Merophila

At te meretrices amare aequum non

1160

Censeo, Mononye, nam amare meretricem

Nil est ferme aliud quam se ipsum odere.

Id scio, nulla enim est femina

Quae mores meretricios me doctius noscat.

Istas, inquam, suppilatrices ut osa sum obtuerier!

Mononyus

1165

Vide, mea nutrix, meretrices omnes unose

Haud secus amo quam daemonem.

Merophila

                                                                   Heo dic

Mihi, quam amans mulierem in uxorem duceres?

Mononyus

Heu!

Merophila

             Quid heu? Hoc heu non solent

Magna negotia expedirier. Siquidem obloquere

1170

Audenter, me nosti probe, in rebus iuvabo

Omnibus sicut nutricem bonae frugi facere par est.

Sed age iam, enarra quid est, at vide, obsecro, ne

Verborum hic facias congeriem.

Mononyus

                                                             Audi.

Merophila

Audio.

Mononyus

                Negotium huiusmodi quod tibi enarraturus

1175

Sum in te an tuto despuere

Possim scire volo.

Merophila

                                   Vah!

Mononyus

                                                Quid

Est?

Merophila

            Et quid est quod te deterreat?

Mononyus

Ne dicaculam offenderim feminam.

Merophila

Linguacem feminam futilem censeo, sed quae

1180

Compendiosos faciat logos rarenter invenias

Mulierem, multas autem quae ferocientem

Linguam gerant ac anserina cohors semper

Perstrepunt.

Mononyus

                          Sic faciunt mulieres

Vbi intempestiviter nugantur.

Merophila

                                                          Vera autumas

1185

At haec missa nunc facias velim, nam hic non est

Terrendum tempus. Res huiusmodi si mihi

Palam ut siet effeceris, verbis

Et opere iuvabo et tu te nulli dixisse

Poteris censere, nam haec invulganda non sunt.

Mononyus

1190

Ita censeo, sed ausculta.

Merophila

                                              Age dic, auscultabo.

Mononyus

Primitus scio te me tuo aluisse lacte ac

Tantillum tuis compluries gestitasse manibus.

Merophila

Ita est, sed quid tum?

Mononyus

                                           Tace et ausculta.

Merophila

Sequere.

Mononyus

                    Dic sodes, nutricis postquam officio functa es,

1195

Quot annos te pro ancilla habuimus?

Merophila

Tredecim si recte comminiscor.

Mononyus

                                                            Ita est,

Nam sic parentes asserunt mei.

Merophila

                                                            Esto

Quid inde?

Mononyus

                        Audies, at me te in rebus

Omnibus iuvisse scis, quas illa poterat aetas

1200

Facere, unde sane factum est ut te mater

Mea haud secus ac filiam amaret plurimum.

Merophila

Et id probe scio.

Mononyus

                                 Verum si quid fortasse

Iniuriae aut iurgii obtigit, id nempe fuit

Quod mater mea te in coniugem illum desamatissimum

1205

Duxisse lenonem non poterat perpeti.

Merophila

                                                                       Pervorsam

Habet sententiam, nam ad suum lucrum hominem

Esse admodum callidum oportet. Id lucri meo est

Viro, at ubi hoc non est cum deliquio domus,

Quid id ad me attinet? Sed vos divites,

1210

Heo, num lenonia peiorem artem sequimini,

Vbi tamquam hirundines pauperum fenore omnem obsorbetis

Sanguinem? Apage homines huiusmodi qui dum

Rimulam evitant, in foveam proruunt!

Sed iam sequere.

Mononyus

                                   Hoc me dixisse nolim

1215

Censeas quod aegre patiar. Immo postquam sic tibi lubet

Et res ita evenit, diis magnas habeo gratias.

Merophila

Qui istuc?

Mononyus

                      Quia Merophilam novi beneficii

Memorem.

Merophila

                        Immo si quid est quod mea

Possit perfici opera, tuum erit imperare.

1220

Sed quid hoc est?

Mononyus

                                   Dicam. Nonnulli sunt dies

Quod post operam gymnasii, animi relaxandi gratia

Vt fieri quandoque solet ut utendum remissionibus siet,

Portum petii, quo aliquam navem viderem

Mercatoriam. At dum deambulo, eccum forte

1225

Tuum virum quandam puellam e navi

Educentem conspicor et adeo quidem

Pulchram ut nullam praeter eam esse

Venerem existimem. Tunc accedo propius.

Illic transit ac me salutat, sequitur puella,

1230

Quae transiens ubi in me suos obliquos ocellos

Infixit, tunc cor meum fecit naufragium,

Nam illic aspectus animam concipilavit meam.

Merophila

O Iuppiter!

Mononyus

                         Quid clamas?

Merophila

                                                     Nihil, sequere.

Mononyus

At nunc Cupidinis spicula in me miserum

1235

Perpluunt, cor, inquam, meum totum ignescit,

At quid nunc aut faciam aut cogitem

Sive quid inceptem ignoro penitus, auxilii

Autem nihil conquirere scio, praesidii parum,

Subsidii minus, consilii vero nihilo magis:

1240

Istaec est quam amans in uxorem ducerem.

Verum in te omnis mea est sita salus,

Nam docte hoc potes expedire negotium

Vt illaec sit mea uxor. Quod si feceris,

Eccum me tibi perpetuo devinctum beneficio

1245

Huiusmodi, at si neglexeris, tunc conducendae

In funere meo erunt praeficae. Sed vide,

Mea nutrix, ne in insidias devenerim.

Merophila

Habe bonum animum, immo in praesidia ne time.

Mononyus

Rem tibi omnem elocutus sum, tu te modo

1250

Quid faciundum censeas dicito.

Merophila

Ausculta. Hoc scito et facillime siet negotium

Vt te puella et tu illa potiamini,

Sed sine modo ut Sphalerum conveniam

Servum tuum, eo enim mihi est opus.

Mononyus

1255

Nihil agimus.

Merophila

                            Quid ita?

Mononyus

                                                 Quoniam in eo tantum

Praesidii est quantum in nuce putrida.

Merophila

                                                                         Potin ut taceas?

Volo, inquam, ut in patrem tuum dolos et trichas

Fabricet.

Mononyus

                    Meum patrem ab illo decipi?!

Merophila

Et cur non? Et vulpes quoque capiuntur.

Mononyus

                                                                            Haec sunt verba.

Merophila

1260

At haec verba opera pariunt. Meus vir

Illam trecentis emit minis, illas

Vt a patre tuo subtrahat Sphalerus astute volo.

Quae ubi lenoni connumerabuntur, abduces

Puellam confestim, quae te adeo misella deperit

1265

Vt insomnes paene omnes faciat noctes:

Te amat, te vult, de te cogitat.

Mononyus

                                                        Ho

Venus!

Merophila

                 Immo ut tecum de re huiusmodi

Verba facerem, huc veni.

Mononyus

                                                Magnas habeo

Gratias, mea nutrix, sed vide interibi ne

1270

Leno eam alicui vendat.

Merophila

                                              Non faciet

Quia me nolle scit. Sed vin pauxillum puellam

Amplecti?

Mononyus

                      Immo nihil est quod mihi aeque possit

Esse voluptuosum.

Merophila

                                     Sequere igitur me hac. Sphalerum

Postea conveniemus ut hoc felici eventu

1275

Potiatur negotium et risu et ioco.

 

10. SPHALERVS servus

 

Sphalerus

Quibus dei sunt propitii aliquid semper obiciunt

Commodi, at quibus insensi, semper aliquam oggerunt

Calamitatem. Id expertus probe scio, nam ubi me

In foedam dei servitutem detruserunt, tunc

1280

Mihi eos fuisse insensos censeo; quod autem mihi

Propitii fuerint id illo argumento novi, nam apud

Erum meum Polychrysum adeo honeste, laute

Et delicate servitutem servivi ut non pro servo

Sed pro filio illic me apud se habuerit semper. At quandoque

1285

Nos mortales dii ludunt et deludunt in somnis ut lubet

Et miris, inquam, modis. Quod quidem mihi istac

Obtigit nocte. Videbar etenim asininam sumpsisse

Imaginem manumque cum simiis conservisse: illae autem

Delirae insultabant obludebantque. Vah! Quid est

1290

Opus verbis? Insigne facinus feci: factus enim sum

Asinus inter simias! Id mihi hac nocte somnii

Obtigit, quod ad quam nam rem pertineat

Haud magis scio quam id quod ignoro. Eccum nunc mihi

Conveniendus ariolus est, qui mihi id somnii faciat

1295

Vt palam siet. At prius erilem volo alloqui

Filium, nam certum est Bdelyriam vetulam hodie

Circumducere occasionemque tam bonam non floccipendere:

Et mihi namque et erili filio fortasse bene erit.

Postmodum id sciscam quid afferat somnii,

1300

Ac de nuptiis cum Mononyo non est quod verba non faciam.

Sed iam cesso, ibo ut Mononyum conveniam

Erilem filium si uspiam est. Sed festinabo.

 

11. MEROPHILA lena, RHODOSTOMA puella, MONONYVS adolescens

 

Merophila

Heus! Et quis hic est? Rhodostoma! Te appello, age,

Exi quoniam hic tuus adest genius, alumna Veneris! Sed vide

1305

Prius ut manus tuas et os illac rosacea perfundas

Aqua. Haec, inquam, amantum sunt deliciae. Sed festina, ita,

Inquam, negotium est.

Rhodostoma

                                             Ecce me, quid, obsecro, est,

Mea mater, quod tam properiter me exire volueris domo?

Merophila

Vt tuum iam Mononyum videas, amplectaris, dissuavies.

Rhodostoma

1310

Ecce me, dicto tuo, mea mater, obtemperantem ut

Filiam quae frugi esse vult, aequum est facere.

Merophila

At prius est quod audias.

Rhodostoma

                                                Enarra iam

Quod lubet et tibi audientem et obtemperantem

Filiam habes. Id, inquam, humanitas tua

1315

Pectore quam gestito meo tibi condonavit.

Obsecro quid negotii est deos habere propitios!

Merophila

At illic febre laborabat Pannoniae reginam intuens

Et meo studio, opera et diligentia convaluit.

Rhodostoma

Ita nempe est, sed amico bono nihil conducibilius

1320

Censeo.

Merophila

                  Sed iam audi.

Rhodostoma

                                               Audio.

Merophila

                                                               Heus tu,

Mononye!

Mononyus

                      Hem, quid est, mea nutrix?

Merophila

                                                                           Vt huc

Accedas volo, nam negotium huiusmodi

Non minus tua quam huius interest.

Mononyus

                                                                     Ecce me, age, obloquere,

Quid est?

Merophila

                     Mononye, te meo me aluisse lacte

1325

Te non ignorare exacte scio, verum istuc etiam

Vt intelligas volo: Rhodostomam scilecet me

Haud secus ac matrem et vereri et metuere posteaquam

Domum ingressa est nostram.

Mononyus

                                                         Mehercule!

Id facit quod puellam ingenuam par est facere.

Rhodostoma

1330

Immo id tu quod adolescentem probum facere

Addecet, qui me scilicet quae nec condigna

Tuae domui ancillari siem, tam clementi, tam

Suavi atque benigno sermone honestes.

Mononyus

Vide, mea Rhodostoma, sicut malos condecorare,

1335

Sic probos incomiciare cerebrosi esse hominis

Censeo. Sed tuae quibus refulges virtutes

Efficiunt ut id indubitatim dicere audeam.

Rhodostoma

At ob istuc tibi igitur maximas habeo gratias.

Merophila

Hoe! Iam satis, nolo iam his nugis meum

1340

Caput obtundier. Audite iam, sultis.

Mononyus

                                                                    Sequere.

Merophila

Nam verba huiusmodi nihil aliud sunt quam aritudo mera.

Mononyus

Ita est, sed iam sequere quod incepisti.

Merophila

Audite igitur. At quoniam te et illam non secus

Ac filios amo meos et quia te hanc amare,

1345

Hanc vero te efflictim deperire scio, vobis

Quod possum praestare auxilii dedendum puto.

Mononyus

Vide, mea nutrix, me tibi id destinabit

Perpetuo.

Merophila

                     Immo per Bromii ardens caput iuro

Me tibi tuaeque familiae plurimum debere.

1350

Censebo, ubi tibi ex sententia satifecero, sed audi.

Mononyus

Audio, sequere.

Merophila

                                Meum tu te scis, Mononye,

Coniugem et me pariter artem exercere lenoniam

Hincque nostram ducere vitam.

Mononyus

                                                             Scio, sed quid

Tum?

Merophila

               Ausculta sis et ne interrumpas.

Mononyus

1355

Sequere.

Merophila

                    Meus igitur vir uti qui grandem

Amat pecuniam facere solet. His diebus

Hanc trecentis emit puellam aureis

Minis, se hinc grande consequi posse lucrum sperans,

(Vt homines facere solent qui faciendum esse

1360

Sumptum censent ubi lucrum quaeritur)

Eamque dat incorruptam ad servandam mihi.

Hanc igitur recipiens interrogo et cuias sit, si

Parentes habeat. Illaec autem flens mihi suas

Miserias edisertavit omnes oratque atque obsecrat

1365

Vt pudicitiam suam corrumpi non permittam.

At ego ubi haec audivi avideque ut acta sunt

Intellexi, eam haud secus ac memet ipsam

Amare coepi et id oneris sumpsi: ut illam

Nostram amicitiam contraxisse haud umquam pigeat.

1370

Eam igitur nec vendi nec vitiari

Sum perpessa. Vnde iurgia, tumultus

Et lites inter me et meum virum plures

Sunt velitatae, integram tandem puellam

Adservavi, illi sane rei studens ut eam possem

1375

Scilicet alicui in matrimonium collocare.

Quod sane tam libens faxo quam aliquod

Assequi lautum prandium. Nam amantem

Amanti scio dicarem et tuo et huiusce

Amori satisfactum esset cumulate.

Mononyus

1380

Ita me summus ad felicitatem addaxit Iuppiter

Vt nulla est que te vivat femina probior.

Merophila

Tunc ero proba ubi te huic destinavero,

Sed tuo hic nobis est opus Sphalero, Mononye.

Mononyus

Conveniemus modo. Illic provinciam

1385

Huiusmodi sumat?

Merophila

                                       Quis prohibebit? Illic

Servus tuus est.

Mononyus

                                Vereor, hercle ...

Merophila

                                                                 Quid?

Mononyus

Ne verba huiusmodi fumum pariant.

Merophila

                                                                      At

Illic fumus flammam confestim emittet. Non tu scis

Fumum et flammam in eadem habitare vicinia?

1390

Sed iam experiri volo an haec verba aliquid

Operis conficere sciant. Heus, tu, Mononye!

Mononyus

                                                                                 Quid

Est mea nutrix?

Merophila

                                 Hanc puellam amplectere

Et exosculare iam si lubet, nam illam tibi

Hodie congermanescere omnino gestio.

Mononyus

                                                                          Immo

1395

Id lubens faxo. Amplectere me nunc, mea

Annaticula, meum passerculum, mea puellula.

Rhodostoma

Vt te lubens complector, mi ocelle, mea vita,

Mea salus. Vt tua sim ut discrucior animi misera!

Mononyus

Immo ut mea sis pariterque ego tuus, omnis sollicitudo

1400

Et cura me excruciat.

Mononyus

                                          Excrucieris

Nolo, mi anime.

Mononyus

                                 Age, compara labella labellis.

Rhodostoma

Eh, me miseram, ut tota liquefio!

Mononyus

                                                               Nullum

Aliud mel hyblaeum esse censo. Age, iterum

Me exosculare.

Rhodostoma

                              En.

Mononyus

                                        Ho! mea voluptas!

Rhodostoma

1405

O mea iucunditas! Vt sine te omnia vacuitatis

Sunt plena mihi!

Mononyus

                                  Annus hic profecto

Mihi erit calamitosus numquam.

Merophila

                                                               Quid ita?

Mononyus

Quoniam is mihi dies omni fuit beatior beatitudine,

Quo meam puellam columbatim exosculatus sum.

Rhodostoma

1410

Et ego quoque tuae astipulor sententiae.

Merophila

                                                                           Heo, Mononye,

Dic sodes!

Mononyus

                      Quid est?

Merophila

                                           Haec tibi videntur

Ne verba?

Mononyus

                      Immo divitiae et deliciae illae

Sunt regiae, quas habuisse dicitur Croesus.

Merophila

Sed iam id negotii censeo expediundum, ne dum

1415

Moramur aliquid hic resarcietur mali. Tu Rhodostoma,

Abi, tu, Mononye, in illoc volo ut sies angiporto

At ego hic Sphalerum quaeritabo. Non est quod

Hodie forum petens hac non

Transeat: quem ubi conspexero aggrediar,

1420

Tu postea, angiporto exiens, plorans eiulansque miseriasque

Tuas enarrans, nos quasi ex improviso offendas volo,

Sed festina, ne tu te tibi in mora sies.

Mononyus

Abeo, tu Sphalerum operirier cures.

Merophila

Istuc mihi curae erit, abi iam.

Rhodostoma

1425

Vale, vale, dulcis mi anime.

 

12. SPHALERVS servus, MEROPHILA lena, MONONYVS adolescens

 

Sphalerus

Dii immortales, ut defessus sum erilem quaeritando

Filium! Gymnasium petii, piraeum lustravi,

Palestram circuivi et per vicos cucurri omnes:

Nusquam invenio gentium. Obsecro, quid hoc est rei

1430

Nisi fortasse illum aliquis socienus circumduxit?

Formosus admodum est ... Mores qui sient nunc

Novi probe, hoc, inquam, est quod semper timeo,

Haec est illa quae me semper macerat anxitudo.

Merophila

Si oculi mei satis suum faciunt officium,

1435

Illic profecto est Sphalerus.

Sphalerus

                                                    Quid si

Aliquem petiit in ganeo aut in lupanari?

Nullus sum. Lustra igitur et prostibula certum est etiam

Circumspectare, sed quis illic est?

Merophila

                                                                Eccum

Scelerum caput.

Sphalerus

                                 Profecto nescio quid

1440

Hoc negotii siet, hodie namque nimis formido.

Merophila

Is hariolatur, nam negotium huiusmodi ei certe

Aliquam portendet malam rem scio.

Sphalerus

                                                                    Pergam

Igitur nunc facere scrutariam, nolo enim Mononyum

Nostrum foedis moribus inquinarier. Sed eccam

1445

Merophilam lenam, adibo atque alloquar.

Merophila

Heus, Sphalere!

Sphalerus

                                 Hem, Merophila!

Merophila

                                                                    Quo te agis?

Sphalerus

Immo tu quid hic rerum?

Merophila

                                                  Te observabam.

Sphalerus

Men?

Merophila

              Ita nempe.

Sphalerus

                                      Qui istuc?

Merophila

                                                            Vt

Esset cum quo loquerer.

Sphalerus

                                               De qua re?

Merophila

1450

De ea re nempe: scilicet ut scirem quid illud

Est quod tam properanti festinabas gradu.

Sphalerus

                                                                               Semper

Vos feminae estis lingulacae et cum etiam non

Oportet. Et quid, quaeso, est quod nunc id quaerens

Mille verborum facis, quasi aliquid pro re publica

1455

Dictura sies?

Merophila

                           Ha, ha, ha, he! Semper odiosae sumus.

Sphalerus

Heo dic sodes, filium vidisti nostrum Mononyum?

Merophila

Obsecro et ubi me filium vidisse vestrum

Nunc vis?

Sphalerus

                      Quia id nescio interrogo.

Merophila

Bellum hominem qui me de re quam ignoro

1460

Interrogat! Sed dic, eum quaerisne?

Sphalerus

                                                                    Immo

Quaeritavi ac me maxima invasit lassitudo.

Merophila

Dic sodes.

Sphalerus

                      Ita me amabit Iuppiter!

Merophila

                                                                     Quid

Ex eo vis?

Sphalerus

                      Scire quid ad te attinet?

Merophila

Nihil.

Sphalerus

              Cur igitur scire cupis?

Merophila

                                                          Quia scire volebam id quod nescio,

1465

Sed illud dixeram, si nescis, quia

Ei bene volo.

Sphalerus

                           Pecuniis potius, nam lenonium

Est non homines sed pecunias amare et homines

In pauperiem trudere. Is est amor lenonius!

Merophila

Perverse nunc sentis, nam quandoque et lenones

1470

Adolescentulis auxiliantur.

Sphalerus

                                                   Ita nempe ut

Scilicet sese properent suspendere.

Merophila

Mentiris!

Mononyus

                     Qui aerumnas herculeas

Amantium calamitatibus componunt, nec plus habent sapientiae

Quam simiae. Nam hydram, leonem nemeaeum,

1475

Aves stymphalicas, Antheum, Nexum, Cerberum

Et alia huiusmodi monstra viribus

Tantum Hercules domuit et id perfacile:

Iovis, inquam, erat filius. At illae vires

Haud secus amantibus prosunt quam fumus oculis.

1480

Id enim experior miser.

Sphalerus

                                               Quis illic loquitur?

Mononyus

Nam ubi me Cupidinis receperunt castra ...

Sphalerus

                                                                                 Quis,

Obsecro, illic est de Cupidine sic verba funditans?

Merophila

Nonne, quaeso, vides Mononyum?

Sphalerus

                                                                 Hem, illic

Noster Mononyus est? Sed quid illic cum Cupidine

1485

Habet commertii?

Merophila

                                     Tu te interrogandus es,

Qui ei datus pedisequus sies?

Sphalerus

                                                         Subauscultabo.

Mononyus

Confestim gladii, enses, equi, hastae, loricae,

Digladiationes, palestra, gymnasia et alia huiusmodi

Abierunt in malam rem, nam his instrumentis

1490

Cupido sibi non esse opus dixit, haec etenim

Martialia sunt arma. Noluit, inquam, milites suos

Arma gestare huiusmodi, nequeunt etenim puellarum

Animos expugnare. Dedit igitur mihi

Risus, iocos, lasciviam, libidinem, immodestiam,

1495

Incostantiam, sales, odium sui, cachinnos, intemperantiam,

Voluptates, facetias, impudentiam, largitatem,

Oscula suavia, suavia, basia, lites,

Amplexus, complexus, velitationes, iurgia, tumultus,

Negligentiam, odium, timorem, spem.

1500

Haec, inquam, omnia ipsius Cupidinis sunt

Arietes, tragulae et catapultae,

Quibus Cupido adolescentium animos oppugnat.

Vide, obsecro: posteaquam mea Rhodostoma me exosculata est,

Tunc Cupidinis catapultas sensi.

Sphalerus

                                                             Hem!

Merophila

                                                                            Tace.

Mononyus

1505

Postmodum hinc spes invitat, hinc timor

Retrahit, hinc dolor excruciat,

Hinc metus ne leno eam vendat,

Hinc patris obiurgatio me miserum exagitant.

Verum quantum spei aut auxilii in negotio huiusmodi

1510

Habeam, in Sphalero situm est nostro

Vt meam habeam Rhodostomam.

Sed eccum ut amantes prorsus omnes delirant!

Magnam in Sphalero habeo confidentiam

At eum de re huiusmodi certiorem nondum feci,

1515

At illud dixi quasi illic id sciscat examussim.

In qua re si suum illic mihi negabit auxilium,

Mortem confestim oppetam est necessum.

Sed estne illic quem conspicor Sphalerus noster?

Merophila

Audis tu illum?

Sphalerus

                                Audio.

Merophila

                                                Timeo.

Sphalerus

1520

Quid?

Merophila

               Ne illic se in aliquod trudat flagitium,

At tu te id caveto cautius.

Sphalerus

                                                 At ego vereor

Magis.

Merophila

                Quid?

Sphalerus

                               Dicam. In somnis hac nocte

Asinus fui inter simias, at ne vigilans inter

Fustes asinus siem, id me stimulat.

1525

Nam, obsecro, quid hoc est negotii?

Merophila

                                                                   Tace.

Mononyus

Profecto ipsus est Sphalere!

Sphalerus

                                                     Ere!

Hem, non praevideram.

Mononyus

                                               Salvus sies.

Sphalerus

                                                                       Et tu itidem,

Mi ere.

Mononyus

                 Tu id facere potes, nam tres sunt

Menses quod salus me haud secus intuetur quam si gnatus

1530

Non siem.

Sphalerus

                      Qui istuc?

Mononyus

                                            Quia dolor,

Fletus, lacrimae, singultus, suspiria, ploratus

In me miserum perpluunt.

Sphalerus

                                                    Vnde hoc

Tibi nunc est, obsecro? Deest profecto tibi nunc nihil:

Adolescens es formosus, dives et recte valens;

1535

Quis illud igitur est quod te nunc sic excruciat?

Mononyus

Dic sodes, quid tibi divitiae aut pulchritas, ubi

Laetum non habeas animum tuum, prodesse possunt?

Sphalerus

Nihilo magis quam mortuis longae exequiarum pompae.

Sed hoc quid siet face ut sciam.

Merophila

1540

Age, enarra: si quid est quod

Cor tuum vellicet, istic aut verbis aut opere

Iuvabit.

Mononyus

                  Iuvare verbis itidem est

Quod amicum egentem expellere. Vt miser nunc

Exenteror.

Sphalerus

                       Eccum cuculum! Fles? Quasi

1545

Fletus huiusmodi tibi auxilii praestare aliquid

Possit!

Mononyus

                Durare nequeo, mi Sphalere.

Sphalerus

                                                                        Age, enarra,

Malum, quid illud est?

Mononyus

                                            Nostin Chry...

Sphalerus

Quid "Chry"?

Mononyus

                            ... so ...

Sphalerus

                                            Quid, malum? Deliras!

Quis ille "Chry" aut "So" siet nescio.

Mononyus

                                                                    Ha!

1550

Istuc ne dicas, mi Sphalere! Prae dolore enim

Vix possum loqui.

Sphalerus

                                    Tace, puer, sequere,

Bonum habeto animum ubi me vides.

Mononyus

Nostin Chrysophagum lenonem?

Sphalerus

Quidni noverim! Tuumne maritum?

Merophila

1555

Nae.

Sphalerus

             Quid tum?

Mononyus

                                     Is habet puellam.

Sphalerus

Age, eloquere, revocato animum.

Eccum me medicum egregium:

In hoc sinu enim omnia gestito pharmaca!

Mononyus

At cupidineis vulneribus nequeunt

1560

Pharmaca medicarier.

Sphalerus

                                            Tace et

Sequere.

Mononyus

                    Quae me nimio amore excruciat

Miserum, vellem si possim

Illam in uxorem ducere. Illaec meretrix non est,

Sed summis in divitiis nata, incorrupta et venusta

1565

Admodum.

Sphalerus

                        Audio, quid inde?

Mononyus

                                                            Audi.

Illic autem leno, ubi trecentas habebit minas,

Confestim mulierem tradet. Pecuniam

Huiusmodi me non habere tu te scis probe.

Sphalerus

Scio, quid demum?

Mononyus

                                       Vt illam mihi confestim

1570

Pecuniam invenires, si posses, vellem.

Sphalerus

                                                                        Et unde eam

Summam utendam tibi?

Mononyus

                                                Meum defraudato patrem.

Sphalerus

Quomodo?

Merophila

                        Vt fallax homo fallaciam aliquam

Fabricet docendus non est, nam ipsemet fallaciarum

Arcam possidet.

Mononyus

                                 Vide, mi Sphalere, aut hodie

1575

Mihi pecuniam huiusmodi te praebere est necessum

Aut me confestim videre mortuum.

Sphalerus

                                                                   Tace, non

Tu scis quod servi qui eris suis, cum

Possunt, non opitulantur, haud secus sunt existimandi

Quam apluda? Sic censeo. Eccum tu,

1580

Mononye, trecentas vis ut tibi hodie inveniam

Aureas minas. Id lubens faxo, inveniam

Et tibi hodie connumerabo. Ne time, id hodie

Tibi docte expediam negotium, nam et pecuniam

Habebis et mulierem abduces etsi meae

1585

Id postmodum sentient scapulae negotium.

At prius leno mihi conveniendus est.

Mononyus

Qui istuc?

Sphalerus

                      Tace si potes, sed heus, tu, Merophila,

Iam quibus mihi nunc est opus apparato.

Merophila

Quid vis?

Sphalerus

                     Stilum, ceram et linum ac tabellas,

1590

Volo, inquam, ut is tabellas conscribat quamprimum.

Merophila

Immo commodius scribere poterit hic intro

Apud me.

Sphalerus

                      Sequere igitur me, Mononye,

Nam te tutum, salvum et servatum hodie volo.

 

13. CHRYSOPHAGVS leno, PHILEVOCHIVS parasitus

 

Chrysophagus

Homines qui in occipito oculos gestitant

1595

Aliis sapientiores sunt mea quidem sententia, nam

Vbi quid apparatum est insidiarum praevident

Confestim ac cispellunt, ut ego facio.

Nam sedulo curo ne me inopem senectus invadat,

Omni enim lucro animum despondi meum.

1600

Quod qui negligunt, profecto ditescunt numquam.

Sed vide nunc, ut de me dicam: Rhodostomam

Viginti emi minis, quam ut prostituam

Vxor mea non potest perpeti.

Certum est igitur eam vendere,

1605

At illam a me non nisi trecentae aureae minae

Abducere possunt. Quod si hodie expedio

Negotii, huic diei vini sacrificabo fideliam.

Philevochius

Medicum quo mihi erat opus conveni, qui, ubi

Corpus contrectavit meum, et consilium

1610

Et pharmacum tribuit aegritudini.

Edixit enim ne cepas, alia, betas aut olera

Huiusmodi gustarem, nam obsonia huiusmodi

Parasitis exitium praestant. Laletanum vinum

Etiam non secus odere me vult quam daemonem.

1615

"Gallinas vero, perdices, turdos, agninam, suillam,

Vitulinam ut devores volo, inquit,

Et phalernum bibas. Sed pharmacum

Huiusmodi tibi conducibilius erit si alieno

Facias sumptu, parasitorum enim aegritudines

1620

Alieno sumptu semper expelli solent".

Curabo igitur convenire qui medicamentum eiusmodi mihi praestet.

Chrysophagus

Sed huic negotio operam omnem volo meam accommodare,

Vt aliunde trecentae aureae mihi extrudantur minae.

Philevochius

At ut mea fert opinio, nullus est qui aegritudinem

1625

Hanc possit commodius expellere

Quam Chrysophagus leno. Is enim modo

Aurum devoret, cetera floccifacit obsonia, at ego

Vbi lautum est prandium, ibi me sepultum

Malim quam Croesi aurum possidere.

1630

Ita censeo faciundum iis qui corpus

Suum saginare student. Sed ibo hac, visam

Etenim si hominem queam invenire.

Chrysophagus

Obsecro, quis illic est qui me tam

Properiter videtur petere?

1635

Philevochius profecto illic est parasitus.

Philevochius

Salve, mea salus.

Chrysophagus

                                  Et tu quoque salvus itidem sies.

Philevochius

Immo tu ille es qui me salvum potes efficere.

Chrysophagus

Qui istuc?

Philevochius

                      Quoniam tu te mihi ipse es Apollo,

Qui me hodie servabis belle.

Chrysophagus

                                                       Istuc

1640

Quid siet nescio, age, enarra! Me enim

Optime novi, fateor me lenonem esse, quomodo autem

Ex lenone Apollo factus siem, id scire volo.

Philevochius

Ausculta igitur.

Chrysophagus

                               Age, obloquere.

Philevochius

                                                               Heo dic

Sodes, Apollinem num scis medicinam invenisse?

Chrysophagus

1645

Scio, ita ferunt etiam, sed quid hoc ad me?

Philevochius

Tace et ausculta.

Chrysophagus

                                 Sequere.

Philevochius

                                                     Si aegritudines

Expellis, nonne alius es Apollo?

Chrysophagus

                                                           Quid

Hoc est negotii? Nullos hucusque, quod sciam, homines

Curavi, nisi fortasse aliquos divites, quos

1650

Divite curavi aegritudine, feci etenim

Vt in paupertatem deicerentur foedam.

Philevochius

Nec tu etiam mortuus es.

Chrysophagus

                                                 Qui hoc dicis?

Philevochius

Quoniam et te quoque pauperem fortuna efficere poterit

Vbi volet. Sic nobiscum lusitat illaec, interdum nos

1655

Dites efficit at postmodum pauperes.

Chrysophagus

                                                                      Ita est, at

Istuc futurum in me est.

Philevochius

                                               At id futurum

Vbi adventarit, maxime te excruciat

Vbi tibi divitiarum illaec succurrit memoria.

Chrysophagus

Mitte iam istaec, quoniam nondum

1660

Quomodo Apollo factus siem edisertasti.

Philevochius

                                                                           Audi,

Si vis. Vide, obsecro, ut malus tumor corpus

Exagitet meum.

Chrysophagus

                                 Video, sed quid tum?

Philevochius

                                                                           Audi.

Tu hac me potes aegritudine liberare.

Chrysophagus

                                                                       Egon?

Philevochius

Tu.

Chrysophagus

          Quomodo?

Philevochius

                                  Ausculta. Vbi me agnina,

1665

Suilla, vitulina, perdicibus, turdis et gallis expleveris

Gallinaceis, istaec enim confestim abibit tumefactio

Et tu mihi ille eris servator Apollo.

Chrysophagus

                                                                 Nunc te intelligo!

Quasi dicas ut tibi id praestem medicaminis.

Philevochius

                                                                                    Ita

Nempe.

Chrysophagus

                  Lubens faxo, sed cedo ...

Philevochius

                                                                 Quid

1670

Cedo?

Chrysophagus

               Nummos, inquam, quibus id possim conficere

Pharmaci!

Philevochius

                       Nunc nugas agis.

Chrysophagus

                                                         Immo tu,

Qui velis sumptu meo corpus tuum explerier

Et sic me non Apollinem sed arietem fieri.

Philevochius

Si sumptu meo id, inquam, facere voluissem,

1675

Te petiissem minime, sed mihi illud sane

Conducibilius erit si alieno fiet sumptu.

At si id nunc fecero sumpti, dic sodes,

Non tu te scis meam crumenam postmodum

Aegritudinem invadere posse maximam?

Chrysophagus

1680

Istuc quoque ego scio, at mea mihi

Tua est carior, proin abi hinc in malum

Cruciatum cum toto istoc Apolline tuo!

Nam gloriam sine pecuniis nec magis existimo

Quam tipulam. Sic vivitur hodie. Sed mihi negotium

1685

Est, nisi quid vis, abeo.

Philevochius

                                             Immo abi in malum

Cruciatum.

Chrysophagus

                        Ito prae tu, qui me

Nunc tuis nugis vis Apollinem facere!

Philevochius

Illic hinc abiit. Nequiter istaec successit

Parasitatio. Alia nunc invenienda est via,

1690

Si tumori huiusmodi medelam invenire volo.

 

14. SPHALERVS servus, CHRYSOPHAGVS leno

 

Sphalerus

Homines qui, ubi opus est, aliquam nesciunt complicare

Tricham aut fallaciam, omni prorsus sunt ignaviores

Ignavia. Nam ubi alicui amico dolo aut fraudibus

Est opitulandum, tunc nec plus habent auxilii

1695

Quam muscae mortuae. Quorum e numero si ego quoque essem,

Erilis filius in crastinum trecentas haberet minas

Quibus mulierem a lenone abduceret! Apage igitur

Homines huiusmodi torpidos, qui nec plus habent

Ingenii quam pumex! Homines etenim qui, cum est necessum,

1700

Dolos texere, sutellas et technas resarcire,

Verba supplantare ac trichas consuere ignorant,

Mihi displicent. Fateor vafrum hominem amandum esse.

Eccum modo Mononyus me convenit aitque sibi trecentis

Opus esse minis, imperavit etiam ut illas nunc inveniam.

1705

Quod negotii quomodo possem ego docte expedire,

Si fallaciarum gymnasio operam non impendissem meam?

Trecentas autem minas si huius civitatis cives sic

Haberent ut ego, istaec civitas tribus nummis

Posset emi plumbeis cum totis civibus

1710

Et minori etiam pretio. Verum illas hodie

Me tam scio habiturum quam nunc me vivere.

Oppidum hodie expugnabo aliquod: hae litterae, inquam,

Milites sunt armati, Bdelyria vero illud est oppidum

Quod expugnare gestio. Agglomerabo, inquam, eam facete

1715

Trecentisque minis emungam pulchre. Certum est,

Inquam, erili opitulari filio in amore huiusmodi quamquam scio

Senex me exdorsuare omnino volet. Sed id quid ad me?

Modo id expediam scite negotium. Sed eccum lenonem,

Adibo atque alloquar.

Chrysophagus

                                          Nimis miror quod mercatores,

1720

Qui dudum apud macellum sese Rhodostomam empturos

Dixerunt mihi, nondum venerint. At fortasse

Quod domum petierunt meam et illaec me illic

Belua deblacterando tenuit. Revisam igitur

Si fortasse convenire homines possim ne occasionem

1725

Eiusmodi mea videar negligentia contempsisse.

Nam cerebrosi esse hominis censeo gallinas

Pascere quae ova non pariant. Ibo igitur.

Sphalerus

Heus, Chrysophage! Quo tendis?

Chrysophagus

                                                              Quis illic est?

Quis me revocat?

Sphalerus

                                   Summus familiaris tuus

1730

Sphalerus.

Chrysophagus

                       Nescio quam mihi familiaris sies!

Si quas habeo meretrices sic mihi essent familiares,

Iam tribus annis mala essem peremptus fame.

Sed quid vis?

Sphalerus

                            Quo tendebas, scilicet id scire

Volebam.

Chrysophagus

                     Id quid ad te attinet?

Sphalerus

                                                               Rogitas.

Chrysophagus

1735

Et cur non?

Sphalerus

                         Quia id ad te potius quam ad me

Attinet.

Chrysophagus

                  Quid illud est face sciam,

Sed quo te agis?

Sphalerus

                                 Dicam, sutorem petebam.

Chrysophagus

Sutorem? Quoi rei?

Sphalerus

Vt revisam scilicet an senis

1740

Nostri reconcinnaverit subligaculum.

Chrysophagus

                                                                      Quas, malum,

Mihi nunc narras insanias?

Sphalerus

                                                     Scire cupis, id dico

Quod est, sed est etiam de quo tecum verba

Facere velim.

Chrysophagus

                            Si mea interest auscultabo,

Si vero tua tibi non ero morigerus.

Sphalerus

                                                                 Qui vos lenones

1745

Appellant, maximum faciunt flagitium.

Chrysophagus

                                                                          Qui

Istuc?

Sphalerus

               Quoniam non lenones sed leones estis

Maximi, quoniam amicum numquam auditis ubi

Interest sua.

Chrysophagus

Illud dixeram quoniam mihi

1750

Negotium est. Quid est quod velis, age, enarra.

Sphalerus

Heo dic sodes, si tuam hodie crumenam auro opplebo,

Quid mihi erit portorii?

Chrysophagus

                                               Quid? Ego et tu

Hodie combibiones erimus egregii.

Sphalerus

                                                                   Hunc magistratum

Nolo, nam et apud erum meum id habeo cum volo.

Chrysophagus

1755

Et quomodo tu te id operis facere poteris qui paupertate paupior

Sies? Libertatem etenim nummo non posses tibi plumbeo

Comparare.

Sphalerus

                         Id faxo egregie si tuam mihi operam

Accommodas.

Chrysophagus

                             Omnia quibus tibi erit opus praeter

Pecuniam praebebo lubens.

Sphalerus

1760

Audi. Tu puellam

Habes Rhodostomam venalem.

Chrysophagus

                                                           Qui tu hoc scis?

Sphalerus

Non tu scis flagitia tam scite abscondi non posse quin

Detegantur?

Chrysophagus

Ita est, at nullum existimo

1765

Flagitium si lucrari gestio.

Sphalerus

                                                   Homini nec omne

Lucrum conducibile censeo.

Chrysophagus

                                                     Age, perge si vis,

Quid vis fac confestim ut sciam, nam lenonium

Est non philosophari, sed pecuniam harpagare.

Sphalerus

Audi.

Chrysophagus

              Sequere.

Sphalerus

                                  Quantum igitur tibi pro illac

1770

Possum pecuniarum praebere?

Chrysophagus

                                                            Quantum igitur tibi pro illac

Possam pecuniarum praebere?

Chrysophagus

                                                           Si mihi hodie

Trecentas aureas connumerabis minas,

Illaec erit mulier tua, alioqui a me illam

Abducere potis est nemo.

Sphalerus

                                                 Intellexi, at

1775

Mihi illam comparare nolim credas.

Chrysophagus

                                                                    Cui ergo?

Sphalerus

Mononyo nostro.

Chrysophagus

                                  Quod facinus ex te

Audio?

Sphalerus

                 Pulchras amare mulieres nec maius

Est facinus quam magnum lucrum sequi.

Chrysophagus

                                                                             Ita est,

Sed miror quod illic qui nondum pilat amet

1780

Mulieres.

Sphalerus

                     Qui id curo, Studeo, inquam, ut

Ei trecentas dem minas, at tu puellam ne alicui

Vsque ad vesperum vendas fac sis cave.

Chrysophagus

                                                                          Immo

Facito ut ad vesperum nummos habeam connumeratos.

Sphalerus

Fiet istud.

Chrysophagus

                      Vide ne me inconcilies.

Sphalerus

                                                                   Vide,

1785

Chrysophage, non est quod post hunc diem quicquam mihi

Accreduas si a me te deceptum perspicies.

Nam me semper te amasse tu te scis, sed audi.

Chrysophagus

Quid est?

Sphalerus

                     Minas connumerabo Mononyo,

Tibi illic eas tradet.

Chrysophagus

                                      Qui minas connumerabit

1790

Mulierem abducet, sed fac commentus sies. Abire

Volo, nam est quod domi revisere velim, nisi quid vis.

Sphalerus

Abi, interea exculcabo nummos. Dii immortales,

Quantas nunc complico trichas, quantas moveo

Machinas! At scio quod haec omnia me ulmeum

1795

Efficient praetorem. Nam ubi senex sibi esse

Data verba comperiet filiumque suum talia me

Ministro fecisse flagitia, meos oculos effodiet.

Sed ad me id quid? Si omnes timerent, qui bellum

Vbi esset opus conficerent, invenirentur minime.

1800

Sed quid hoc est negotii quod, ubi aliquod perpetrandum

Est scelus, nequit illud ex sententia expedirier, si nos

Servi nostram non adhibemus solertiam et consilium?

Ecce nunc trecentae sunt inveniendae minae,

Huic rei omnem meam volo operam accommodare.

1805

Sed visam si possim nunc Bdelyriam insulsam

Convenire vetulam: alirei certum est meam

Operam minime impartire. At cesso, ibo.

 

15. BDELYRIA vetula, SPHALERVS servus

 

Bdelyria

Qui homines negotiis suis pagendis suam adhibent solertiam,

Ceteris saniores sunt, mea quidem sententia, nam

1810

Id quod quaerunt facilius assequuntur. Qui vero

Tristi laborant torpore, ubi se laute cenaturos

Sperant, fumum habent quem edant et profecto

Ignavo homine nihil est foedius.

Nam ubi ex improviso aliqua sese accommodat

1815

Opportunitas, dum isti bardi dormiunt,

Illaec opportunitas effluit, at illi postmodum plorant,

Vbi omnis in fundo spes est devoluta. Quod

Ne mihi quoque eveniat cavebo cautius. Posteaquam

Me Mononyi apprehendit amor, omni studio,

1820

Solertia et vigilantia insudare volo, modo illum

Mihi possim in coniugem comparare. Sed visam

Si Sphalerum queam eius invenire servum:

Scibo etenim quid illic de re huiusmodi

Habeat in transtro. Sed heus, tu!

1825

Heus, Thessala! Obclude nunc sis fores ambas.

Tu vero acolutha, sequere me hac.

Sphalerus

Magno exercitu priscos oppida et civitates expugnasse

Aut nugas fuisse maximas aut eos homines fuisse

Nihil censeo, nam nunc solus ego oppidum ut subvertam

1830

Meme accingo, milites etenim in pectore omnes habeo.

Sed eccam vetulam! Opportune exit foras.

Bdelyria

                                                                              Profecto

Vbi aliquid prospere sese habiturum est cuiquam,

Omnis tunc sese opportunitas praestat adiutricem.

Eccum enim Sphalerum, quo mihi convento erat

1835

Opus.

Sphalerus

               Salva sies, Bdelyria.

Bdelyria

                                                      Et tu quoque,

Mi Sphalere.

Sphalerus

                           Matrem tuam opportunitatem fuisse

Censerem.

Bdelyria

                       Quid ita?

Sphalerus

                                            Quoniam, ubi te volo,

Confestim invenio.

Bdelyria

                                      Immo opportunitas apud

Me hospitatur.

Sphalerus

                              Capta tua, inquam, est pulchritate.

Bdelyria

1840

Ita nempe est, sed quid habes novi?

Sphalerus

                                                                    Heo

Dic, quid si faxo ut nullum dicas te hucusque

Hoc diem habuisse laetiorem?

Bdelyria

                                                          Eccam me,

Quam lubet, mulctam indicto.

Sphalerus

                                                         Decem ut

Mihi confestim minas enumeres volo

1845

Aureas.

Bdelyria

                  Qui istuc?

Sphalerus

                                        Quoniam nunc ille

Tibi sum alipes Mercurius, venio etenim

Vt tibi nunciem id quod in re tua est.

Bdelyria

Quid illud est, obsecro, mi Sphalere? Eia cane!

Sphalerus

Immo si id scire cupis, ut nunc in manu mea

1850

Decem aureae laureae minae cantent facito.

Bdelyria

Nec tam lubens pranderem, mi Sphalere,

Vt has tibi nunc condono.

Sphalerus

                                                 Hos homines

In castris Cupidinis addecet militare, qui aurum

Et argentum haud secus existimant

1855

Quam argillam qua pueri lusitant.

Bdelyria

                                                                 Venerem

Non tu scis philargyriam semper odio habuisse?

Sphalerus

Ita est.

Bdelyria

                Age, iam expedi quidnam habeas novi.

Sphalerus

Vt me felicem hodie facias.

Bdelyria

                                                    Immo beatum efficiam.

Sphalerus

Quem hominum?

Bdelyria

                                    Te.

Sphalerus

                                              Id facere poteris

1860

Facile.

Bdelyria

                Quid ita?

Sphalerus

                                     Quoniam hodie ...

Bdelyria

Quid hodie?

Sphalerus

                          Sinas respirare, malum!

Tu, ubi incedis, ancillam quae caudam sublevet habes,

At ego, ubi amicis deferendum auxilium est,

Palium humeris gestitans meis curro, nam

1865

Aliter amicis ex sententia inservire nescio.

Sed audi.

Bdelyria

                     Sequere.

Sphalerus

                                         Cypria Venus

Geminas ad te hodie missura est oratrices.

Bdelyria

Quae illaec, obsecro, sunt oratrices, aut quid

Sibi volunt?

Sphalerus

                          Audi. Vna Beatitudo,

1870

Altera vero Felicitas vocitatur.

Bdelyria

                                                         Quid quaerunt?

Sphalerus

Ancillae sunt Veneris.

Bdelyria

                                           Quid huc adventant?

Sphalerus

Audies. Vt me scilicet beatitudine bees,

Te vero felicites felicitate, ubi in Mononyi

Eris amplexu.

Bdelyria

                             Vtinam id mihi benigna

1875

Praestet Venus! Sed credon hoc tibi?

Sphalerus

                                                                     Tu te has

Legito tabellas.

Bdelyria

                               Quid hoc est?

Sphalerus

                                                           Ipsus

Tenellus et dulcis puellus ut ad te scriberet

Feci.

Bdelyria

             Ostende.

Sphalerus

                                 En, sed velim audisses.

Bdelyria

Quid?

Sphalerus

               Inspice tabellas, dicam postea.

Bdelyria

1880

Sigilli signum quid est?

Sphalerus

                                              Venus in Martis

Complexu.

Bdelyria

                       Id optimum est omen,

Sed inspice, sodes, ecquid meus puellus ad me

Scribit.

Sphalerus

                 Immo tu te eas legito, ne me curiosiorem

Esse quam par est censeas.

Bdelyria

                                                    Ha, istuc ne dicas, mi

1885

Sphalere! Sed face modo quod ego impero, lege!

Sphalerus

Id faciam lubens, nam tibi adeo lubens in re huiusmodi

Opitulor ac si interesset mea.

Bdelyria

                                                        Id ita me

Dii bene amabunt, Sphalere, ut credo tibi, unde fit

Vt tibi immortales gratias referam.

Sphalerus

                                                                   Ausculta.

Bdelyria

1890

Age, lege.

Sphalerus

                     "Infelix Mononyus suae

Bdelyriae amasiae et nymphae venereae salutem"!

Bdelyria

Hem! Estne hoc?

Sphalerus

                                   Inspice.

Bdelyria

                                                     Sequere,

Sed quorsum illud infelix dixerit nescio.

Sphalerus

Omnia scies, nam amantem aequum est scire omnia,

1895

Sed ausculta.

Bdelyria

Sequere.

Sphalerus

                    "Duplex me excruciat

Anxitudo: nam et tuus me amor ambedit,

Tum alia tristitudo me macerat quam noster

Sphalerus tibi efficiet ut palam siet. In qua

1900

Re si mihi tuum, ut fidelem amantem par est

Facere, auxilium praestabis, eccum me semper tuum.

Vale mea dulcis alumna Veneris"! Sed ecce

Lituras.

Bdelyria

                  Quas lituras?

Sphalerus

                                              Quas effecerunt

Lacrimae, lacrimabat enim hasce scribens

1905

Prae amore, inquam.

Bdelyria

                                          Quid id est? Haec tabellae

Dulce et amarum vinum commiscent nunc

Mihi.

Sphalerus

              Eccum putum! Debuerat et istuc

Etiam tibi expromere. Vide, obsecro, quid puellaris

Aetas siet!

Bdelyria

                       Quid est?

Sphalerus

                                            Veretur.

Bdelyria

                                                               Quid?

Sphalerus

1910

Prodere peccatum suum.

Bdelyria

                                                Age, face

Sciam quicquid est.

Sphalerus

                                       Dicam. Posteaquam

Discedo a te, Mononyum offendo subtristem,

Flentem, aegrum animo. Rogito

Quid siet, quasi me nescire effingens,

1915

At ille confestim plorabundus mihi amorem

Quem in te habet edisertat rogitatque

Vt illi auxilio siem.

Bdelyria

                                      Tu quid tum?

Sphalerus

                                                                   Vah!

Spondeo, nam me ditiorem promissis haud

Facile invenias nunc. Tum etiam illud accedit

1920

Quod "eris servos opitularier in rebus omnibus

Aequum censeo".

Bdelyria

                                   Ita est.

Sphalerus

                                                   "Sed est, inquit,

Quod cor meum exedit". Aio ego: "Quid

Enarra". At illic tacet, tum ego iterum interrogo,

Perterebro ut medicos qui frugi sunt par est facere.

1925

At illic me si quendam noverim technopium

Interrogat. Aio ego: "Quis istic technopius siet

Nescio, sed quid hoc est"? Ait ille: "Heri is e Corintho

Veniens, filiam ducens secum formosam admodum,

Dum it ad emporium, hic apud lenam virginem

1930

Reliquit quam, ubi conspicio, tunc lenae

Meme insinuo, alloquor virginem. Quid verbis est

Opus? Post iocos, lusus, sermones et suavia,

Virginem comprimo. Illa vero nolebat,

At ego florem rapui. Interim pater revertitur

1935

Ac filiam plorantem comperit. Vtque factum

Rescivit, me aggreditur clamitans et convicians

At ego confestim diffugio et salutem pedibus quaero.

At nunc lena me convenit aitque illum dicere

Se nisi trecentas confestim habuerit aureas minas,

1940

In ius iturum. Nam filiam corruptam non quit sine

Pecunia alicui despondere. Id timeo miser

Ne pater resciscat meus". Rem omnem iam

Intellexisti, haec illa est tristitudo quae illum

Sic lancinat tuum amatorculum. Quid facturum

1945

Censes si centum illic posceret talenta,

Si trecentae minae eum adeo excruciant?

Quod sane te dare idem est

Quod caudae vulpinae pilum extorquere.

Bdelyria

                                                                             Ha, ha, he!

Adolescentes qui, quid nummi sient nesciunt,

1950

Id faciunt!

Sphalerus

                       Vide, obsecro, sed tota salus

Sua nunc in te sita est.

Bdelyria

                                            Meo amori?

Immo quingentas etiam dabo minas, si opus fuerit!

Sequere igitur me hac. Nolo, inquam, calamitatem

Huiusmodi meum puellum sic vellicare.

 

16. MONONYVS adolescens

 

Mononyus

1955

Bonum habere animum in aerumna dimidium

Mali esse dicunt, at quomodo in re huiusmodi bonum

Habeam animum nescio. Nam leno trecentas

Omnino aureas hodie vult minas, at

Illas neque habeo quomodoque habiturus siem,

1960

Ita me summus felicitet Iuppiter, nescio.

Totius igitur negotii huius sarcina in uno

Sita est Sphalero. Illic bonum habet animum,

At ego quid sentiam nescio, hoc unum me

Scire fateor: si hodie lenoni trecentae non connumerantur

1965

Aureae minae, mulier abducetur, at ego miser

Male peribo. Sed visam si fortasse uspiam

Sphalerum redeuntem videam. Sed eccum

Crepuerunt fores stultitiae, utinam me illaec

Stultae trecentis hodie minis donent!

 

17. SPHALERVS servus, MONONYVS adolescens

 

Sphalerus

1970

Enses, pugiones, catapultas, tragulas et scuta nunc volo

Omnia reicere, nam eis nunc mihi non est opus,

Expugnavi enim oppidum et praedam abstuli maximam.

Visam nunc si erilem possim convenire filium,

Eum namque laetitia laetiorem hac crumena hodie

1975

Facere gestio, postmodum divertam in ganeum ac

Esu et potu has volo absumere minas.

Sed eccum, Mononyum opportune video. Heus!

Mononyus

Quis me revocat?

Sphalerus

                                   Felicitas!

Mononyus

                                                       Quid mihi

Cum illa est commertii?

Sphalerus

                                               Age, respice, ad me nunc

1980

Sis, cucule!

Mononyus

                        Hem, Sphalere, mea salus, mea

Vita! Quid affers? Vitam an mortem?

Sphalerus

                                                                       Obsecro,

Quid te mortuo mihi est opus? Eccum affero pecuniam,

Felicitatem et vitam, quamvis ...

Mononyus

                                                             Quid quamvis?

Sphalerus

Tuus pater postmodum egregiam faciet virgidemiam.

Mononyus

1985

Vbi?

Sphalerus

             In tergore meo.

Mononyus

                                             Tace, belua!

Sphalerus

Immo tace tu, nam nunc est quod tu rideas,

At ego in illo gymnasio miser male peribo.

Mononyus

Sed pecuniae ubi?

Sphalerus

                                     Eccam crumenam, hic

Enim trecentae insunt aureae minae. Tu te

1990

Nunc lenonem facito offendas ut mulierem

Abducas.

Mononyus

                    Festinabo, tu vale. Ibo hac.

 

18. CHRYSOPHAGVS leno, POLYCHRYSVS senex

 

Chrysophagus

Servis fidem praestare ubi agitur de pecunia,

Idem est mea quidem sententia quod mortuis

Pecuniam asservandam tradere. Nam cum

1995

Cogito, num ego hodie fui omnium insanissimus

Qui credidi Sphalerum trecentas mihi pro Rhodostoma

Aureas daturum minas, quippe qui nec trecentas

Posset mihi muscas commode praebere. Aiebat

Enim se in vesperum trecentas mihi daturum minas,

2000

At dies iam ad genua est. Ibo igitur ut mulierem

Mecum ducam ad emporium. Certum est, inquam,

Hodie illam vendere.

Polychrysus

                                          Profecto malus et nihilist

Servus qui erile imperium non studet exequi.

Edixeram enim Sphalero nostro ut filium conveniret

2005

Meum ac loqueretur secum de nuptiis, postmodum

Que mihi consuleret an tuto possem adolescenti

Vxorem dare. At is bonus vir nondum redit, obsequitur

Enim filio meo. Peiorem, inquam, eo hominem aut

Vorsutiorem numquam, edepol, me vidisse censeo.

Chrysophagus

                                                                                               Vide etiam

2010

Vt illic parasitus me suis nugis illic detinuit!

Superest etiam ut aliqua huic rei accedat clitella

Quae negotium meum recrastinet. Sed quis

Illic est? Hem, opportune eccum Mononyi patrem,

Profecto scibo an de re huiusmodi Polychrysus

2015

Quidpiam intellexerit.

Polychrysus

                                            Verum hucusque

Numquam, quod sciam, verba dedit mihi, impiger

Semper fuit. Sed quem dicam eum esse qui

Huc festinat?

Chrysophagus

                            Salvus sies, Polychryse!

Polychrysus

Dii te servassint, leno! Quid hic rerum?

Chrysophagus

2020

Quid hic reist, rogitas? Quasi nescias!

Polychrysus

                                                                       Quid est?

Chrysophagus

Quid est, ultro a me!

Polychrysus

                                         Quae nunc te intemperiae

Stimulant, ignavissime?

Chrysophagus

                                               Immo quae te larvae

Exagitant, qui hodie tuis sutellis et dolis, ut me

Circumducas, apparas?

Polychrysus

                                              Me hominem id aetatis

2025

Te sutellis circumducere? Vix contineo digitos

Ad oculos eruendos tuos!

Chrysophagus

                                                Nunc negas?

Polychrysus

Ita summus me felicitet Iuppiter ut quid nunc

Dicas, leno, nescio. Sed nimis miror quod me

Sic incomities, qui dicas me, ut te circumducam, gestire!

Chrysophagus

2030

Ita est.

Polychrysus

                Face nunc quicquid est ut

Sciam, si me amas, leno.

Chrysophagus

                                                Interroga

Servum tuum Sphalerum.

Polychrysus

                                                   Quid eum interrogem?

Chrysophagus

At te, qui iam cano capite sies, fidem

Gerere fluxam non pudet?

Polychrysus

                                                   Me fidem fluxam?

2035

Quid hoc est, age, ediserta, fortasse

Id me scire tibi persuades quod ignoro planissime.

Chrysophagus

Ignoras? At faxo scias!

Polychrysus

                                            Perge, profecto

Servus meus aliquam contexuit tricham.

Chrysophagus

Audi.

Polychrysus

              Sequere.

Chrysophagus

                                  Nonnulli sunt dies quod quandam emi

2040

Puellam virginem et formosam admodum.

Polychrysus

Hei! metuo, illaec "virgo" non placet.

Chrysophagus

                                                                     Quid ais?

Polychrysus

Nihil, sequere.

Chrysophagus

                              Vt lenones facere solent.

Polychrysus

                                                                             Scio,

Quid tum?

Chrysophagus

                        Audi. Quam quoniam uxor mea ut prostituam

Non potest perpeti, vendere gestiebam.

Polychrysus

                                                                          Intelligo.

Chrysophagus

2045

At modo ubi obsonavi, dum redeo quo

Me huic expediundo negotio accingam,

Tuum servum offendo Sphalerum. Is quamprimum

Me retinet infitque: "Quam habes puellam

Ne alicui in vesperum vendas fac sis cave".

Polychrysus

2050

Sphalerus istuc tibi dixit?

Chrysophagus

                                                  Ita nempe.

Polychrysus

Quando hoc fuit?

Chrysophagus

                                   Nunc modo.

Polychrysus

                                                             Quid tu?

Chrysophagus

Vt lenones facere solent. Aio: "Si mihi trecentas

Aureas praebebis minas, illaec tua erit".

Polychrysus

Quis ille?

Chrysophagus

                     Vah! laureas confestim

2055

Illic mihi spondet minas. Hoc, inquam, fuit in

Vndecimo quarto et octavo elementis,

Quo huic civitati lucidus effulsit dies

Cum rosae chrysuraniae aureo et caelesti

In campo natae sunt, iustitiam et pacem adducentes.

Polychrysus

2060

Aenigmata huiusmodi fateor me non intelligere

At hoc unum habeto: sicut ille tibi laureas

Daturus est minas, sic ei hodie ulmeas praebebo

Virgas. Munus enim praetorium ut fungatur volo.

At nunc mihi prae timore genua labant

2065

Ne scrinium domi meum confregerit. Sed

Cui illic eam emere vult mulierem? Fecit

Ne tibi palam?

Chrysophagus

                               Ita.

Polychrysus

                                         Cui igitur?

Chrysophagus

                                                                 Audi.

Aiebat enim se illam tuo emere filio.

Polychrysus

                                                                     Filio

Emere meretrices meo? Perii, interii,

2070

Nunc omnes qui sunt, qui fuerunt

Quique futuri sunt, miseria antideo! Sed quando

Istuc tibi dixit?

Chrysophagus

                                Modo.

Polychrysus

                                               Deditne

Tibi etiam aurum?

Chrysophagus

                                      Si dedisset,

Huc non venissem cum clitellis conviciorum.

2075

Hoc est quod conqueror: servum mihi dedisse verba.

Polychrysus

Immo mihi data esse verba sentio et fateor,

Sed ulciscar probe, si vivo, hodie. Tu vale.

Octo hodie volo virgis secandis servos

Adscribere, quae omnes ut in tergore Sphaleri

2080

Moriantur volo. Certum est enim hodie

Carnificinam exercere, postmodum hominem

Pistrino alligabo. Faciam ut sciscat quid negotii

Siet eros fallere. Sed visam si uspiam apparet scelerosus.

 

19. SPHALERVS servus, POLYCHRYSVS senex, LORARII

 

Sphalerus

Si alas nunc mihi sumerem daedaleas, infortunium

2085

Me posse effugere haud sperarem, nam hodie flagitium

Nimis maximum feci: erile imperium neglexi

Et erilem filium mea opera in meretriciam

Cloacam detrusi. Quod ubi noster resciscet senex,

Me, non dubium est, exossare volet. Sed eccum,

2090

Comprimam vocem.

Polychrysus

                                         Ten meum imperium

Neglexisse tuisque trichis meum implicasse filium

Atque mihi sic verba dedisse? Minime perpetiar!

Sine conveniam, profecto scies quid siet erilem

Sententiam aliovorsum ducere! At ego non credebam

2095

Cum uxor mihi obstinate insusurrabat ne tibi quicquam

Crederem. Sine, sine.

Sphalerus

                                           Certum est

Adire hominem atque confidenter alloqui. Dissimulabo

Quasi eum non videam atque hic deambulabo, magnificos

Sermones faciam.

Polychrysus

                                    Obsecro ut prius mecum

2100

Verba feci ad continentiam et quae illaec est

Vulpes quam is lupus non fefellisset?

Sphalerus

                                                                      Senex

Iratus est, profecto rem rescivit. Quid ad me?

Polychrysus

Vt illum lubens invenirem nunc! Nam primitus

Oculos eruerem, postmodum ulmeis depingerem

2105

Virgis usque ad necem.

Sphalerus

                                              Immo tui sunt eruendi

Quippe qui officium suum minime faciant!

Polychrysus

Vbi, malum, illic impurus sese hodie demersit?

Sphalerus

Profecto nimis mihi quae audivi videntur mira.

In foro etenim dicebatur Persarum regem magno

2110

Cum exercitu periisse scilicet, unde magna

Praeda, multum auri et argenti a militibus

Nostris sublatum est.

Polychrysus

                                          Quis illic est qui

Nescio quid de Persarum imperatore deblacterat?

Sphalerus

Mitylenas, Euboeam etiam aiunt deditionem

2115

Fecisse.

Polychrysus

                  Profecto illic est quem quaero

Sphalerus. Heus, bone vir!

Sphalerus

                                                   Nescio quid

Etiam insusurrabant at quasi per nebulam videor

Intellexisse Persarum classem a nostra disiectam

Et male mulctatam. Quod utinam magnus

2120

Faxit Iuppiter! Sed festinabo ut haec faciam

Ero meo palam sient. Hem, ere,

Ita me amabit Libertas ut te non praevideram.

Polychrysus

Non praevideras? Furcifer!

Sphalerus

                                                    Fateor me in occipitio

Oculos non habere, Ianus non sum.

Polychrysus

                                                                  Irrides

2125

Etiam, scelerum caput, quem hodie, si vivo, adeo

Dedolabo ut te me vidisse aut cognovisse paeniteat!?

Sphalerus

Aut nunc deliras aut nescio quid tibi mala est

Obiectum manu, qui me nunc incomities.

Quid illud est rei?

Polychrysus

                                    Carnifex! Posteaquam

2130

Meum corrupisti filium et domum sic nostram

Cloacasti, nunc etiam venis irrisum dominum?

Vt lubet in oculos involare his digitis!

Sphalerus

Ere, si sapias, ab huiusmodi flagitio cavebis cautius.

Polychrysus

Etiam minitaris, scelerose, quem virgis contritum

2135

Cruci dabo discipulum?!

Sphalerus

                                                Innocentem

Superbum decet esse et proterviter, ubi opus siet,

Verba facere. Sed dic sodes, et quomodo ego tuum corrupi

Filium?

Polychrysus

                  Rogitas? Qui lenoni Chrysophago

Pro puella, quam meus amat filius, minas

2140

Aureas trecentas pollicitus fueris! Hoc non est

Filium corrumpere? Praebitere occasionem

Quae se in flagitia trudat ut domum male

Mulctet nostram ac se et me insigni nota

Dedecoret, hoc est meum natum ad parsimoniam

2145

Instituere? Intellexistin?

Sphalerus

                                                Et ob id sic

Clamitas? Insanis!

Polychrysus

                                     Heo, dice, tu, si tuus

Istaec filius faceret flagitia, rideres? At ego

Stultior, qui, cum scibam te una

Cum gnato esse meo, ut defecato

2150

Eram animo, nihil verebar, nihil timebam, miser!

Profecto ex multis pauci sunt qui tibi amici

Sient homines, at quos tibi amicos censes, illi tibi

Exitiales sunt inimici et obvertunt

Cornua.

Sphalerus

                  Ere, ob id te irasci

2155

Nolim. Nam et si comminisci velis quid

Illac aetate feceris, crimen filii tibi admodum

Videbitur levius. Quid mirum fecit? Quid inauditum?

Et pater tuus istuc quoque fecit: homo est,

Puellam amat, more hominum facit.

2160

Quid, obsecro, flagitii est, dic sodes,

Virginem liberare? Fateor: illic me modo convenit

Aitque aut sibi in exilium esse eundum aut

Illam habendam. At ego, ut servum frugi facere par est,

Filium adservavi tibi, nolui enim adolescentem

2165

Id aetatis exulare. Non tu scis, malum, quibus

Flagitiis se, qui formosi sunt ut tuus est

Filius, coinquinent?

Polychrysus

                                        Scio, at istuc

Facere minime debueras me inscio.

Sphalerus

                                                                    Necessum

Erat, illic enim exilium parabat.

Polychrysus

2170

Pol, hodie mihi amplius verba non dabis,

Nam pro illo exulabis! In pistrino ibi enim volo ut

Crucieris ad molarum scilicet legionem. Tunc

Enim scies quid pericli siet

Eris os sublinire.

Sphalerus

                                  Istaec gratitudo?

2175

Filium tibi servavi, at tu exilium mihi apparas?

Memento!

Polychrysus

                       Heus, lorarii!

Sphalerus

                                                   Quid lorarii?

Polychrysus

Scies nunc. Lorarii!

Sphalerus

                                       Quid est?

Audi.

Polychrysus

              Surdus sum, nihil audio. Lorarii!

Sphalerus

Id utinam magnus faciat Iuppiter!

Polychrysus

                                                                 Quid?

Sphalerus

2180

Nihil, audi.

Polychrysus

                        Lorarii! Malum!

Sphalerus

                                                         Serio an ioco?

Polychrysus

Irrides etiam? Heus, lorarii, in malam rem!

Lorarii

                                                                                  Quid est?

Polychrysus

Hunc confestim vincite arcte ac protinam

In pistrinum rapite.

Sphalerus

                                        Quid feci?

Polychrysus

                                                               Scies

Vbi molas suspensas collo habebis. Rapite

2185

Confestim hunc furem! Quid hoc, malum, est negotii?

Semper isti servi adeo male sunt inconciliati

Vt numquam exitium timeant, nisi

Cum adventarit. Eccum, dum

Is filio obsequi studet meo, in phylacam truditur.

2190

At nunc filium volo convenire meum,

Vt sciscam me mortuum an vivum velit

Hodie. Sed est quod visam domi

Ne fortasse illic, dum aurum quaerit,

Aliquid mihi benigne suppilaverit,

2195

Postmodum cum filio alterum conficiam bellum.

 

20. CHRYSOPHAGVS leno, PHILEVOCHIVS parasitus

 

Chrysophagus

Sphalerus, quem hominem fallacem et subdolum

Censebam, profecto hodie mihi egregiam

Praestitit operam. Nam trecentas pro Rhodostoma

Mononyus mihi aureas connumeravit minas

2200

Et puellam abduxit. Certe hic mihi dies

Bona et fausta illuxit alite. Sed videon

Philevochium? Ipsus est, adibo hominem.

Philevochius

Aut per somnium aut per nebulam sive per

Fumum audivisse videor Mononyum, scilicet

2205

Polychrysi filium, virginem a lenone

Emisse et hoc sycophantiis Sphaleri;

Iratumque senem admodum Sphalerum

Protinam in pistrinum dedisse. Id, inquam,

Ex lenone scibo, sed eccum hominem

2210

Opportune.

Chrysophagus

                         Philevochie!

Philevochius

                                                   Salve

Mea festivitas! Te multum hodie auri

Lucratum gaudeo et mihi est volupe.

Chrysophagus

Heo, intellextin?

Philevochius

                                  Omnia! Quin potamus

Igitur?

Chrysophagus

                 Immo ut hic nobis dies hilaris

2215

Siet volo. Nunc tibi ero servator Apollo.

Philevochius

Ita me amabunt dii, ut bene dicis. Sed

Quid moramur?

Chrysophagus

                                 Sequere.

Philevochius

                                                     Ito prae.

 

21. MONONYVS adolescens, RHODOSTOMA puella, ALITHOLOGVS
et POLYCHRYSVS senes

 

Mononyus

Vt te lubens nunc amplector, mea Rhodostoma,

Tibique plurimum gratulor quod ex antro exieris

2220

Leonino. Obsecro, quam valide timui ne illic te

Alicui venderet.

Rhodostoma

                                O mea salus! Nunc

Tua sum.

Mononyus

                     At quomodo, hoc meus pater

Vbi resciscet, perferre poterit nescio, sed

Id, quid ad me? Meum relinquam patrem, modo

2225

Tecum una siem, mea puella.

Rhodostoma

                                                        Vbi

Tu eris, me tuam semper esse scito.

Polychrysus

                                                                   Vbi, ubi

Illum dicam esse filium meum scelestum,

Qui nostram studet domum pervertere?

Mononyus

Pater est, eccum, hei mihi.

Rhodostoma

                                                   Quid dixerit

2230

Auscultato nec ei respondeas proterviter.

Nam superbiter patri respondere filium frugi

Non decet. Hoc unum scito quod Venus

Nobis opitulabitur. Quid scis?

Polychrysus

                                                         Gestiebam ut nuptias

Concelebrarem at illic, me inscio, meretricem

2235

Trecentis a lenone minis emit. Haec, inquam, ea est

Quam in me pietatem habet.

Rhodostoma

                                                        Audis tu

Illum?

Mononyus

                Res huiusmodi subolet ei,

Id autem quid mea refert? Certum est hominem

Adire, quid enim commisi ab homine alienum?

Rhodostoma

2240

Ita est.

Mononyus

                Patrem suum, ut aequum est

Probum facere filium, Mononyus salutat.

Polychrysus

Hem, flagitiose, tu te qui id ausus es

Flagitii perpetrarier, me etiam alloqui audes?

Mononyus

Quid feci?

Polychrysus

                       Etiam interrogas? Qui

2245

Vbi te flagitiis cloacasti et meam

Funditus evertisti domum, me quoque minutatim

Deartuasti, fronte rupta, etiam audes

Dicere: "Quid feci?"!

Mononyus

                                         Id nec feci nec ut facerem

Animatus fui.

Polychrysus

                             Heo dic sodes, quae

2250

Istaec est mulier?

Mononyus

                                    Haec civis est

Attica et virgo et summis nata in divitiis,

Quam in uxorem mihi sumpsi et sine

Deliquio tuo. Estne hoc domos subvertere?

Estne hoc flagitiis inquinarier et te assulatim

2255

Dedolare? Feci id quod homines id aetatis

Facere consueverunt, at te ecquam in adolescentia

Liberis lustris operam impenderis, aequum est

Comminisci, pater.

Polychrysus

                                      Vera autumas,

At prius me consulere aequum fuit.

Mononyus

2260

Id factum non est. Quid, malum, vis igitur te excruciare?

Polychrysus

At Sphalerus luet poenas.

Mononyus

                                                 Vbi illic est?

Polychrysus

In pistrino.

Mononyus

                        Male fecisti.

Polychrysus

                                                  Immo tu,

Qui nostram quaeris pessundare familiam!

Rhodostoma

Nostrum nostris non est malam rem portendere.

Polychrysus

2265

Et tu etiam propudiosa pellex mutire audes?

Rhodostoma

Pellex ego? Mentiris!

Polychrysus

                                         At si me

Irritassis, hoc scipione ut verum dicere discas

Faxo!

Mononyus

              Quiesce, pater, nec te ob istuc

Excandescere volo hodie.

Polychrysus

                                                Immo tibi

2270

Ob istuc quoad vixero insensus ero.

Polychrysus

Sed quis, obsecro, illic est qui sic suffarcinatus

Incedit properiter?

Polychrysus

                                      Illic nos

Petit.

Alithologus

              Omnes quos et superum et inferum

Aluit mare populos circuivi, filiam quaeritando

2275

Mean nec eam hucusque inveni. Inquiram

Etiam et apud hosce, nam hic antiquum

Habeo amicum Polychrysum. Sciscam etenim et si

Quid de filia audiverit mea.

Polychrysus

                                                      Quo nunc

Se agere dicam hunc filonem?

Alithologus

                                                          Sed

2280

Eccum opportune sese mihi offert Polychrysus.

Polychrysus

Profecto is alienigena est.

Rhodostoma

                                                 Nescio.

Quid hoc siet negotii, cor mihi in pectore

Subsultat.

Alithologus

                      Salvus et fortunatus plurimum

Sies, Polychryse.

Polychrysus

                                 Dii te ament, sed quis

2285

Tu es?

Alithologus

                Obsecro, noscin tu me?

Polychrysus

                                                             Non,

Quod sciam.

Alithologus

                          Num amicum tuum

Noscis Alithologum?

Polychrysus

                                        Ho, Alithologe

Amicissime! Itidem salvus sies! Vt te amplector

Et deosculor lubens! Sed quid hic rerum?

2290

Rectene vales?

Alithologus

                              Recte, inquam, valeo,

At animum habeo aegrum.

Polychrysus

                                                    Qui istuc?

Alithologus

Quoniam Cilices, Paphlagoniam, Capadociam, Persas,

Epyrum, Aetholiam et Graeciam omnem

Inquirendo circuivi.

Polychrysus

                                        Quid, malum, scrutariam

2295

Huiusmodi fecisti?

Alithologus

                                      Scies, amice.

Si filiam quae mihi parvula admodum surrupta

Est possem invenire. Quoniam mihi nescio quis

Insusurravit hic esse lenonem quendam,

Qui puellas emit surruptas, huc veni.

2300

Sed quid tu ais?

Polychrysus

                                 Ita est, sed audi.

Nunc filius istic meus, me inscio,

Ita illum lenonem summus male perdat Iuppiter,

Puellam illam emit trecentis minis et ob id

Discrucior animi miser. Sed filiae tuae

2305

Quid erat nominis? Fortasse illam inveniemus,

Si uspiam hic divertitur.

Alithologus

                                                Ei, inquam, erat nomen ...

Polychrysus

Ne fle!

Alithologus

                Ha! Nimis exenteror! Sed ei erat

Nomen Rhodostomae.

Rhodostoma

                                           Mi pater salve!

Vt te complector et amplector lubens! Vide,

2310

Obsecro, ut, quamprimum te vidi, cor in pectore

Subsultabat meo.

Alithologus

                                   Ho mea nata! Vt prae

Laetitia fleo.

Mononyus

                          O mi socer, dii te fortunent!

Alithologus

Quid socer! Quid hoc est rei?

Mononyus

                                                        Vt

Illaec mea sit uxor discupio, si vis.

Alithologus

                                                                 Immo id

2315

Gestio ut fiat, si tuus annuit pater.

Polychrysus

Immo ita dii faxint, nam illam centies

Tantillam manibus gestavi meis. Volo igitur

Vt mea illaec nurus siet. Dii has felicitent

Nuptias.

Mononyus

                   Ita faxint.

Polychrysus

                                         Vt prae

2320

Gaudio et laetitia salio, mi fili, quod hanc

Puellam in uxorem duxeris.

Mononyus

                                                     At

Velim, pater, ut nostro Sphalero parcas ob istuc.

Polychrysus

Id faciam lubens. Heus, vos, famuli! Evocate

Huc ad nos confestim sultis foras Sphalerum.

Alithologus

2325

Heo, Polychryse.

Polychrysus

                                 Hem?

Alithologus

                                                Filiam

Meam quae, ut scis, civis est attica et libera,

Illic leno quomodo aut emere aut vendere

Potuit?

Polychrysus

                 Non tu scis mores lenonios,

Qui modo lucrentur, respiciunt numquam?

Alithologus

2330

At ut illas trecentas confestim despuat

Minas aequum censeo. Tunc enim filio

Licebit tuo et vestes et torques et alia

Ornamenta muliebria coemere.

Polychrysus

                                                            Pro sano

Nunc loqueris, sed festinemus ut lenonem

2335

Conveniamus. Tu, Rhodostoma,

Ito intus ad uxorem meam et facito

Vt vasa intus omnia apparata sient.

Nam ubi negotium cum lenone

Expediero, obsonari laute volo ut is nobis

2340

Iucundus et hilaris siet dies.

Rhodostoma

Vbi adveneris, faxo omnia intus

Apparata sient. Dii immortales

Quantis me hodie donatis gaudiis!

Fecistis enim ut patrem convenirem

2345

Meum, nunc animo defecato Angeroniae

Sacrificare volo. Sed ibo ut apparentur

Quae iussit Polychrysus. Sed memet moror?

 

22. CHRYSOPHAGVS leno, PHILEVOCHIVS parasitus,
MONONYVS adolescens, POLYCHRYSVS et ALITHOLOGVS senes

 

Chrysophagus

Sicut hodie mihi magnum obtigit lucrum,

Sic etiam par fuit ut laute pranderem. Sed

2350

Aurum iam huiusmodi in foenus dare gestio

Vt duplam mihi postmodum rationem reddat.

Sed sequere tu, Philevochie.

Philevochius

                                                      Audientem

Tuo dicto servum invenisti hodie, mi patrone.

Chrysophagus

Id meae, inquam, fecerunt mensae. Sed eccum Polychrysum.

Mononyus

2355

Nos hodie vult summus felicitare Iuppiter!

Polychrysus

Quo argumento istuc dicis?

Mononyus

                                                     Quia leno

Nunc ultro nobis sese offert opportune.

Polychrysus

Hem, eccum civitatis huius contagionem!

Alithologus

Obsecro, illic est?

Polychrysus

                                   Ne.

Chrysophagus

                                              Quam

2360

Expeditionem facturus nunc senatus

Properat?

Polychrysus

                      Quam te audivisse paeniteat.

Chrysophagus

Quid paeniteat?

Polychrysus

                                 Heo, tu pro Rhodostoma

A filio meo trecentas nonne recepisti

Minas?

Chrysophagus

                 Factum, quid tum?

Polychrysus

2365

Testibus nunc opus non est nobis, quod sciam.

Chrysophagus

Quid est?

Polychrysus

                     Aut illas filio hic

Meo confestim restituere aut i in ius, leno!

Chrysophagus

Quid restituam? Vendidi puellam, praetium

Accepi, haec sunt nugae!

Alithologus

                                                Et unde

2370

Hoc tibi ut meam filiam, quae civis est attica

Et libera, vendas alicui?

Chrysophagus

                                               Quia eam

Emi.

Alithologus

             Male emptam vendere non

Poteras.

Polychrysus

                  Non te pudet puellum

Sic circumducere? Periurum caput, festina,

2375

I in ius! Meus etenim filius puellam

Illam ut liberam in uxorem duxit,

Illam igitur liberam asserere volumus

Ante iudices, nisi confestim aurum mihi

Exculcas.

Chrysophagus

                    Male et nequiter hoc operis

2380

Successit hodie mihi! In ius non eo, nam et

Consultoribus et foris dum datur opera, tempus

Teritur et pecuniae abeunt. Minus igitur

Damnum est minas restituere quam illas

Postmodum cum magno damno invitum

2385

Praebere. Eccas hic trecentas minas:

Quae vos infelicitent et in malum trudant

Cruciatum!

Polychrysus

                         Immo te potius adeo affligant

Vt resti te pensilem facias!

Mononyus

                                                    Vide,

Leno, ne aliquid inclementer in patrem tu te

2390

Dicas meum, nisi hinc caput vis auferre

Fissile tuum.

Philevochius

                           Vos qui et mulierem

Et pecuniam habetis ac nuptias concelebrare

Vultis, quid moramini ut grande et lautum

Obsonium devehatur domum?

Polychrysus

                                                           Immo recte dicis,

2395

Sequere me hac ad macellum. Tu, Mononye,

Socerum ducito domum, nam ubi advenero,

Vt confestim nuptiae celebrentur, volo.

Mononyus

Fiet, mi pater. Socer, sequere tu me hac.

Recitator

Spectatores, illi abierunt domum at hic

2400

Obsonatum, omnia fient intus postmodum,

At haec acta comoedia est.

Sed sunt quos risus et quos dolor

Exagitet plurimum. Nam vetula

Bdelyria, dum sibi adolescentis amorem

2405

Quaerit reconciliascere, amissis nummis,

Cogitur mendicare: sic heae plectuntur stultae.

At leno, dum se vulpem implicasse

Censet laqueo dumque abire vult,

Vulpem aufugisse conspicit ac semet

2410

Laqueo detinerier: nam et mulierem

Et nummos et prandium amisit

Planissime. At Polychrysus interibi

Vt auspicatiores filii faciat nuptias.

Si haec placuit fabula, plausum

2415

Date manibus. Surgite et armis potentibus

Sic Persas contundite ut extremum vobis

Linquant Venetis belligeris Tanaim.