Federico Veterano epigrammata, 3

Reference basis text: A. Cinquini, 1905

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


3.

Hunc ego iamdudum fateor Veteranus adisse

      Et meruisse manum stringere saepe suam

Atque omni ex parte vidi hoc flexibile corpus

      Nec nimius toto corpore pallor erat.

5

Hunc igitur superi si servant, denique fas est

      Hunc et inaurato marmore herere ducem

Quem noviter pinxi sociatum carmine. Si quis

      Queritat hunc cur nam subtus tentoria? credat

Hunc quoque sub divo requiem sumpsisse, pruinas

10

      Inter: et ardenti patiens sub sole. Labori

Intentum. Pulvinar erat sibi targa: ciboque

      Parcus: aqua et pomis nimium contentus: et istae

Delitie domini victoris saepe fuere.