Federico Veterano epigrammata, 2

Reference basis text: A. Cinquini, 1905

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


2.

Dux Federicus eram Montefeltrius. Extat ymago

      Haec mea vera quidem. Sum modo cum superis.

Integer ipse fui vivens animoque fideque

      Integer et membris sum modo: qualis eram

5

Si cupis integrum totum me visere: quaeso

      Ad Bernardini templa viator eas.

Nam qui post septem lustros me vidit, in archa

      Credidit ille uno me iacuisse die.

Incorrupta fides membra incorrupta meretur

10

      Servasse. Hoc pietas relligioque facit.

Vos igitur summo qui me coluistis amore

      Dicite cum lachrimis Dux Federice vale.