Federico Veterano epigrammata, 1

Reference basis text: A. Cinquini, 1905

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


1.

Ne careat lacrymis liber hic, post fata Feretri,

      Hic me subscripsi, cumque dolore gravi,

Hunc ego iamdudum Federicus, stante Feretro,

      Transcripsi (gratus vel fuit ille mihi

5

Quem modo vel semper fas est lugere parentem

      Et dominum qui me nutriit); atque diu

Pagina testis erit, lachrymis interlita multis,

      Haec tibi, qui moesta haec carmina pauca legis.

Et si dissimilis conclusit littera librum

10

      Scriptorum ignarum me dolor ipse facit.