38. ad Blosium Palladium
Plurimam BLOSIO suo salutem
Dicit Flaminius malus poeta
Omnium lepidissimo poetae.
Quae tu carmina per iocum, atque lusum
5
Scripsisti ad Iovium bonum sodalem
Iucunde, lepide, facete, amanter,
Non sunt Flaminio malo poeta
Digna carmina, sed tuo Catullo,
Quo nil salsius, elegantiusve.
10
Nam nec tam similem suo gemello
Gemellum peperit venusta Leda,
Es tu quam similis tuo Catullo.