Marco Antonio Flaminio carmina 5, 36

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


36. ad Raymundum Turrianum
de Francisco fratris eius filio

Venimus, bone TVRRIANE, ad Vrbem

Salvi, et incolumes, nec ulla passi

Viae incommoda; verum in Vrbe posthac

Salvi, et incolumes utrum futuri

5

Simus, nescio; nam tremit tumultu

Tellus Romula maximo: propinquat

Miles barbarus, et ferox minatur

Caedem, incendia; nec satis videmus

Tantorum effugium periculorum.

10

Sed cum multa animo meo recursent

Molestissima, nil ita ad dolorem

Accidit grave, ut hic videre fratris

Tui filium. Acerba sicne fata

Tulisse, ut puer hic ad Vrbem adiret

15

Isto tempore tam periculoso?

Mene, quod nimis ingravat dolorem,

Exstitisse profectionis huius

Auctorem? bone Iuppiter, malorum

Quidquid huic puero imminet, redundet

20

In meum caput, obsecro. Quid iste

Puer commeruit? puer bonarum

Cura Pieridum; puer Catullo

Suo municipi futurus olim

Par, aut maior. Et hunc, Apollo sancte,

25

Sines ludibrium esse barbarorum?

Huc ades, bone dive, seu fluenta

Xanthi, seu retinent amoena Cynthi

Te iuga; huc ades, o pharetra et arcu

Insignis. Fera fata si Quirini

30

Vrbem evertere destinant, misellum

Ah saltem puerum tuum, tuumque,

Oro, Flaminium tuere. Vterque

Est tuus famulus: uterque sese

A primis tibi dedicavit annis.