Marco Antonio Flaminio carmina 5, 33

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


33. ad Octavium cognomento patrem

OCTAVI PATER, ad Viterbiensem

Secessum venias, rogamus omnes;

Polus, Parpalias, Priulus, ipse

Tuus Flaminius. Nec esse Romae

5

Tutum est, cum rapidus caniculari

Aestu Sol furit, et Viterbi in urbe

Iucundo fruimur tepore veris

Aestate in media. Nec ulla certe

Est salubrior ora, nec sodales

10

Tui habes, mihi crede, amantiores

Vsquam; te licet elegantiorum

Nemo non amet unice, colatque.

Cur ergo, PATER, huc venire cessas?

Num te illa innumerabilis librorum

15

Tenet copia curiosum? habebis

Et hic Graeca volumina et Latina,

Quae lassare valent decem otiosos

Plinios. Licet usque, et usque, et usque

Noctes, atque dies legas, ut hercle

20

Facis, (ne dubita) tamen novorum

Haud te deficiet librorum acervus.

Ergo rumpe moras, PATER venuste,

Mellite, optime, nec tuos sodales

Contemtos habe. Amore vinci ab ullo

25

In primis tibi turpe, quem fatentur

Exemplum memorandum amoris omnes.