Marco Antonio Flaminio carmina 5, 25

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


25. ad Franciscum Turrianum

Per tui Ciceronis, et Terenti

Scripta te rogo, TVRRIANE docte,

Vt postridie adhuc rubente mane,

Cum foecundat humum decorus almo

5

Rore Lucifer, exiens Giberti

Domo ad me venias equo citato,

Ne tibi igneus antevertat aestus.

Hic fontem prope vitreum sub umbra

Formosi nemoris tibi parabo

10

Prandium Iove dignum. Habebis et lac

Dulce, et caseolum recentem, et ova,

Et suaves pepones, novaque cera

Magis lutea pruna. Delicatos

Addam pisciculos, nitens salubri

15

Quos alit mihi rivulus sub unda.

Ad mensam vetulus canet colonus

Iocosissima carmina, et coloni

Quinque filiolae simul choreas

Plaudent virgineo pede. Inde ocellos

20

Vt primum sopor incubans gravabit,

Iucundissime amice, te sub antrum

Ducam, quod croceis tegunt corymbis

Serpentes hederae, imminensque laurus

Suaviter foliis susurrat. At tu

25

Ne febrim metuas, gravedinemve;

Est enim locus innocens. Vbi ergo

Hic satis requieveris, legentur

Lusus Vergilii, et Syracusani

Vatis, quo nihil est magis venustum,

30

Nihil dulcius, ut mihi videtur.

Cum se fregerit aestus, in virenti

Convalle spatiabimur; sequetur

Brevis coena; redibis inde ad urbem.