Marco Antonio Flaminio carmina 5, 22

Reference basis text: M. Scorsone, 1993

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


22. ad Antonium Massam

Etsi Sulpiciis, Catonibusque

Non cedis gravitate, nec patroni

Vllius celebrat domum perinde

Ac tuam populus, tamen caveto

5

Ne supercilio nimis severo

Lusus molliculos meae Camoenae

Spernas, optime MASSA; nam Platonis,

Quo nemo gravior fuisse fertur,

Exstant carmina melle dulciora,

10

Quae summa faciebat is senecta,

Non semper studiis vacans severis.

Et noster quoque Tullius solebat

E foro rediens laborioso

Versus scribere delicatiores,

15

Vt curis animum gravem levaret.

His auctoribus, ut reor, licebit

Nugas Flaminii legas ad ignem,

Cum te garrula turba liberorum

Dicendi nimio labore fessum

20

Ad iocos vocat, et leves cachinnos.