Marco Antonio Flaminio carmina 5, 13

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


13. ad Aloysium Priulum

Dum Canicula fervidis fatigat

Vos caloribus, ipse valle opaca

Sedens propter aquam nitentem amoeni

Mesuli, placido fruor tepore

5

Veris: attamen hoc, Priule, dicam,

Et dicam sine fraude, malim aduri

Ardenti Libyae, Indiaeve ab aestu,

Quam magni alloquiis carere Poli,

Qui virtute sua, suoque miro

10

Cepit sic animum meum lepore,

Vt illo sine mella amara, soles

Obscuri, nivea atra, ver amoenum

Horridum mihi sit, diesque longo

Anno longior. Ergo sic habeto,

15

Vt primum potero explicare quae nunc

Me negotia distinent redibo

Ad vos Pegaseo ocyor volatu.

Quod negotia si mihi facessent

Haec negotium, et expedire nodos

20

Istos non dabitur brevi, relictis

Nodis, atque negotiis revertar;

Nam tanti nihil est, velim ut carere,

Frater optime, te, meoque Polo.