Marco Antonio Flaminio carmina 5, 12

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


12. ad Matthaeum Dandulum

O brumae mihi Vere amoeniores,

Quibus, DANDVLE care, te fruebar,

Antequam Latium petissem, et Vrbem!

Cum subit mihi candidarum imago

5

Illa noctium, et ille propter ignem

Sermo dulcis, et Attico lepore

Conditus, lacrimae effluunt ocellis,

Vt rivus pluvia frequenti abundans;

Nec quidquam mihi suave iam videtur,

10

Aut videbitur, usque dum redire

Ad carum hospitium tuum licebit,

Quod Phoebus pater, et novem sorores,

Et virtus celebrant, fidesque, honorque.

At donec procul a tuis ocellis

15

Me tenent superi parum faventes,

Ne, quaeso, pigeat meum dolorem

Te iocis relevare literarum.

Quamquam te patriae, imperique magni

Cura distinet, est tamen laborum

20

Quies, ingenuoque sunt (opinor)

Isthaec seria temperanda lusu.