4. ad Hieronymum Turrianum
de morte Victoriae Columnae
Cur desiderio modum, et dolori
Me vis ponere, TVRRIANE? acerbo
Cui VICTORIA fato ademta, quae me
Non minus quam oculos suos amabat:
5
Qua nihil veniens ab ultimo Indo
Clarius, meliusve Sol videbat:
Cui mens candida, candidique mores,
Virtus vivida, comitasque sancta,
Caeleste ingenium, eruditioque
10
Rara, nectare dulciora verba,
Summa nobilitas, decora vultus
Maiestas, opulenta, sed bonorum
Et res, et domus usque aperta ad usus.
Illa carminibus suis poetas,
15
Quotquot saecula multa protulerunt,
Longe vicerat; illa vincit omnes,
Sive flebilibus modis maritum
Exstinctum decorans sepulcro ab imo
Summa ducit in astra, sive regi
20
Caelitum, Vnigenaeve Regis hymnos
Filio canit: illa vel canendo
Ventos sistere, fluminum morari
Impetus, poteratque leniores
Tigres reddere mitibus columbis.
25
At tu, surdior Hadriae procellis,
Immitissima Mors, manum rapacem
Illi es iniicere ausa: Mors acerba,
Tu Solem Italiae suum abstulisti.
Sed nil proficis; en meae COLVMNAE
30
Fama sidere clarior refulget;
En VICTORIA, caelitum beata
Vita nunc potitur, vagique Solis
Sub se lumina cernit, ipsa Sole
Multo splendidiorque, pulchriorque.
35
Ergo flebilibus modum querelis
Iam iam, candide TVRRIANE, pono,
Ne plorem mihi inique amicus illam
Quae laeto celebranda versu, et ipsi
Addenda est numero beata divum.