Marco Antonio Flaminio carmina 5, 2

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


2. ad Vbaldinum Bandinellum de liberalitate
Guidi Ascanii Sfortiae cardinalis

VBALDINE, tuo sodali amate,

Potest quantum ab amico amari amicus,

Munus hoc mihi da, tui ut patroni

Divini iuvenis manum osculeris

5

Meo nomine, maximasque grates

Agas, quod decumas mihi quotannis

Pro sua eximia benignitate

Remittit, licet ipse nec salutem

Eum more clientium bonorum,

10

Nec quidquam faciam, queat quod ipsum

Admonere, meam ut velit benigna

Mente pauperiem iuvare. Nempe hoc

Magnus SFORTIADES movetur uno,

Quod me nec putat improbum, nec esse

15

A Musis alienum, amore quarum

Ardet maximo, ut omnium est amator

Ardentissimus elegantiarum.

Quare cum nequeam invenire verba

Infantissimus omnium poeta,

20

Quae tantis meritis rependam; amice

Disertissime, quod supra rogavi,

Id quaeso facito, tuique vive

Semper Flaminii memor, valeque.