3.
Heu quid ago? moritur mi animus, mellita Nigella,
Ni tibi quamprimum basiolum rapio.
At si basiolum rapio, vereor, tibi mecum
Ne sint aeternae post inimicitiae,
5
Quae me non morti modo dent, sed post quoque mortem
Perpetuo poenis tristibus excrucient.
Sed rapiam; immo non. Vtrum, o anime, efficiam vis?
Nescio, sed tantum sentio, quod pereo.