Marco Antonio Flaminio carmina 1, 48

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1993

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


48. ad vicinos

Vicini, moneo, procul fugate

Istum Pygmaliona, vinearum

Diram perniciem. Canum frequentes

Adsint excubiae: diem, atque noctem

5

Sagittae, et lapides minentur. Et cum

Isthaec omnia feceritis, ipse

Vias inveniet tamen vorandi.