10. angelo divitio
Si qua fides usquam mortalibus, Angele, habenda est
Pro pietate animi et moribus ingenuis,
Dum sibi conscia mens nihil aut fecisse maligne
Aut dixisse ullo in tempore se meminit,
5
Sed sanctam coluisse fidem, sed foedera sancta
Servasse, et sanctas semper amicitias;
Debetur certe nobis haec plurima apud te
Pro pietate animi et moribus ingenuis.
Nam quod perditus ante malo flagraverim amore,
10
Et fuerim toto infamia nota foro,
Pro quo te caruisse, diuque ingratus abesse
Debueram, et tristes extimuisse minas,
Crede mihi, fuit id fortunae crimen iniquae,
Non morum aut animi non satis ingenui;
15
Fortunae omnipotentis, apertum in corpora nostra
Inque animos late quae gerit imperium,
Mergens fortia colla profundo vortice amoris,
Et torquens caecis corda cupidinibus.
Quae licet oblitumque hominum oblitumque Deorum
20
Extremam prorsus me ingerit in rabiem,
Nulla tamen rabies fuit aut vis effera tanti,
Quae tete nostro avelleret ex animo;
Te quem longus amor media in praecordia fixum
Iussit in aeternos usque manere dies;
25
Cuius amorem nulla iniuria temporis unquam
Aut hominum nostro e pectore dissoluet,
Quidquid erit posthac, quaecumque hominumque Deumque
Fortunaeve in me dictaque factaque sint.
Quare si hactenus insano labefactus amore
30
Admisisse in te noxam aliquam potui,
Pro qua te caruisse, diuque ingratus abesse
Debuerim, et tristes extimuisse minas,
Ignosces; etenim post longa incommoda, longa
Supplicia et longi dedecus exsilii,
35
Denique post demptam per saeva piacula labem,
Si qua erat, irarum desinere usque decet;
Et mihi reddere te, et vivacem exstinguere curam,
Quae pectus tristi torquet amaritie;
Ne forte Adriacas si unquam vesanus in undas
40
Deferar, heu vestris naufragus ex oculis,
Aut terra ignota iaceam neglectus, et exsul,
Et matutinis praeda data alitibus,
Dicaris miserae mortis tu causa fuisse,
Et tua sit nostri funeris invidia.