Francesco Berni carmina, 5

Reference basis text: M. Scorsone, 1995

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


5. elegia de puero peste aegrotante

Ergo te, miserande puer, fata improba, fata

      Impia, fata meis invida deliciis,

Eripuere? meisque oculis tua tristia cernam

      Funera, et infelix ipse superstes ero?

5

Et potero infelix tantum spectare dolorem,

      Et non in lacrymas ire et in exitium?

Ergo me miserum illa eadem fata improba, fata

      Impia, fata meis invida deliciis,

Servavere, tuis superessem ingratus ut annis,

10

      Et desiderio conficerer misero?

Vt te crudeli consumptum peste viderem,

      Et ferrem tristes munera ad exsequias?

Te ne rogo positum sine me, mea vita, videbo,

      Nec me eadem absumptum flamma inimica feret?

15

Haud ita mi suadebit amor pietasque dolorque;

      Namque simul tecum me illa perire iubent.

Scilicet hoc scelus admissum purgabimus in te,

      Quod tibi supremo in tempore defuimus;

Quod, nimium vitae memores stultique timoris,

20

      Debita amicitiae clausimus officia.

Et puto, care puer, sensisti; et saepe timentem

      Incusasti: o mi quae satis hiscat humus?

O mihi quae veniant pro tali praemia culpa

      Digna? meum veniant in mala cuncta caput.

25

Non ego suppliciis exponi perfidus ultra

      Deprecor; aut vitae deprecor exitium,

Quae mihi te vivo ut fuerat gratissima quondam,

      Nunc eadem exstincto tristis et aspera erit.

Pestis iniqua, proterva, incommoda, pessima pestis,

30

      Pestis avara, bonorum omnium acerba cinis,

Tu ne mei pueri vultus inimica nitentes

      Ausa es pallidulis commaculare notis?

Agnovi certe vitiati signa coloris,

      Obscuras gemini luminis esse faces,

35

Et tamen ignarus causas meditabar inanes:

      Non erat ad tantum mens bene docta malum.

Tu ne etiam scelus hoc, morienti ingratus abessem,

      Tu potuisti, essem ut immemor, efficere?

O Di, quale malum terris in peste dedistis!

40

      An ne aliud fors crudelius aut gravius?

Qua natos patres, nati fugere parentes,

      Coniugiique manet non bene firma fides;

Ipsa sibi est odio natura et se fugit ipsam,

      Cessat et humanae foedus amicitiae.

45

Quin etiam in sacros pestis mala saevit amantes,

      Et quoque nescio quid pessima iuris habet.

Illa modo nimium vitae me fecit avarum,

      Et memorem pueri non satis esse mei.

Tu potuisti, inimica, incommoda, pessima pestis,

50

      In tam coniunctas ferre manus animas?

Ergo qui omnia vincis Amor, cui caetera parent,

      Vnum non potes hoc perdomuisse malum?

At poteram domuisse ego perditus: una voluntas

      Defuit; una, puer, culpa putanda mea est.

55

Debueram tecum stratis iacuisse sub isdem,

      Et conferre tuis oribus ora mea;

His etiam saevo de vulnere dira venena

      Exhaurire, et tecum inde perire simul.

Non ego nunc furiis agitari nempe viderer,

60

      Attonitusque umbras effugere ante tuas.

O quibus iratos placem pro crimine manes

      Suppliciis, proque impietate mea?

Non mea multiplices veniant si in crimina mortes,

      Crimina multiplici morte queam luere.

65

Parce puer, quaeso, atque ulcisci desine amantem:

      Non decet a cinere et funere saevitia.

Sic tua non onerosa cubet super ossa sepulti,

      Et tibi perpetuo florida vernet humus.