Lorenzo Gambara de navigatione Christophori Columbi 1, ded.

Testo base di riferimento: Cristina Gagliardi, 1993

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


In Mariam Virginem

Padre Deo Deus atque immortalis Iesus,

Matre homo, mortalisque simul, plurissima partu,

Quem dedit in lucem hanc nostram Galilaeia Virgo.

Non illi grave pondus erat, quod ventre gerebat,

5

Cum lumen, verbumque Dei, non pondus haberet.

Felix ante alias, caeli quae facta fenestra es,

Per quam perspicuum lumen diffudit in orbem

Terrarum aeterni proles illa inclyta Patris.

Scalaque facta poli es, per quam conscenderet altum

10

In caelum mortale genus, mandata secutum,

Quae iussit Pater omnipotens, rerumque Creator.

Tu nitidum iubar es, summi tu ianua caeli,

Atque Dei templum est venter tuus, aurea Virgo.

Tempora nec mirum est, tua si bissena coronant

15

Sidera, nam tuus ipse suo cum lumine Christus

Iustitiae sol caelesti te vestit amictu,

Tuque pudicitiae speculum admirabile: namque

Nulla in te macula est, tu praestantissima virgo

Es longe formosa, licet sis fusca colore.

20

Tu generis nostri longe praelata puellis

Omnibus es Patre ab aeterno, et quem non capit orbis

Maximum, ille tua clausit se Christus in alvo.

Filia tu, tu sponsa Dei, tu mater Iesu,

Mortales fuso maculas qui sanguine tersit.

25

Exora Maria alma tuum natumque Patremque,

Vt nunc susceptum valeam percurrere munus,

Pandere et huic nostro tot regna incognita saeclo,

Et fer opem (ut solita es) nostris Virgo inclyta coeptis.