Francesco Negri Sylvula, 9

Testo base di riferimento: ed. Basileae 1547

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


9.

Ad Rodolphum Gualtherum Tigurinum.

Parnasi simul, et simul Zionis

Vates gloria, bis sacer Rodolphe,

Chiron Phillyrides biforme monstrum,

Natusque una Amithaonis Melampus,

5

Rhetorum medicas in his legentes

Herbas alpibus, alta quae astra tangunt,

Sunt hac Italiam mihi petenti

Facti tramitis obvii in supremo.

Ac mecum bene multa collocuti,

10

Tandem Semifer inquit, heus viator,

Quando iam Tiguro venis, quid illic

Gesnerus medicus, meusque alumnus

Quaeso nunc agit? aut novi quid edit?

Tunc sic ipse: Tuus, benigne Chiron,

15

Et linguae decus Atticae, et Latinae

Gesnerus (liceat quod est fateri)

Vna cum Frisio suo sodali,

Nunc rebus gravioribus relictis,

Hoc unum meditantur, ut periti

20

Evadunt simul Oedipi, sciantque

Nigrae solvere Sphingis involucra.