5.
Ad Augustinum Barbadico patricium Venetum, Bassanensis agri Expostulatio.
Ergo nunc Veneti decus senatus,
Nostrum praesidiumque Barbadico,
Meme postposuit suos recessus?
Meme delicias suas reliquit?
5
Ergo raniferum solum, palustrem
Syringam generans ubique, mecum
Confertur? gelidis meus locellus
An non fontibus est prior? salubri
An non temperie aetheris benigni
10
Praecellit? simul omnibusque rebus?
Plena hic floribus ipsa prata rident.
Hic colleis humileis amat Lyaeus.
Gaudet Copia fructibus repleta
Cornu suavibus. Hic aves sonoris
15
Oblectant modulis, docentque sylvas
Diversas resonare cantiones.
Muta olim Philomela, dulciori
Voce hic prosequitur suas querelas.
Hic turtur gemit altiore ab ulmo.
20
Hic saltus varios iuvat ferarum
Lustrare, et canibus sequi expeditis
Auritos lepores, plagisve raris.
Hic ducunt manibus datis choreas,
Coniunctis sibi Gratiae decentes
25
Musis. Hic teneras oveis avena
Pan mulcet gracili, gregesque amicos.
Nostra haec denique rura sunt amoenis
Baiis aemula Thessalaeque Tempe.
At Montis silicis quid ipse agellus
30
Producit, nisi plurimum loquaceis
Ranas, ac culices maligniores?
Atque hic nunc placido mihi antefertur?
Sed te iam rogo magne Barbadico,
Vt praepostero ab hoc favore cesses:
35
Ne Rhamnusia non iniqua, tandem
Iustas sumere tentet inde poenas.