Teofilo Folengo epigrammata, 22

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


22. ad Baldum

Cornacchias partimque speto partimque guazetto

      Suscepi coctas, Balde facete, tuas,

Quas bene copertas satis ampla scudella tenebat,

      Cum tua portavit vecchia beghina mihi.

5

Sed postquam totas netto remanente cadino

      Edimus, heu, qualis tanta per ossa stupor!

Rursus in exhaustum tornavimus illa piattum,

      Verum tantorum non fuit ille capax.

Quarum gustigolum cogor narrare saporem:

10

      Est caro calcagnis plus tenerina meis;

Tolle viam gambas, testas alasque striatas,

      In vaso brognis conca piena manet.

Turo tibi, videor tantum rosegasse corammum,

      Post illas mansit stracca ganassa dapes.

15

Dens habuit partem maiorem, panza minorem,

      Gratia quapropter nulla redenda tibi est.