Teofilo Folengo epigrammata, 19

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


19. in Briossum

Quisquis Olympiacas poterit numerare fasellas,

      Vel maris in fundo sabbia quanta latet,

Aut quisquis foias quantas fert sylva Bacani,

      Aut quantas muscas Puia boienta parit,

5

Nempe tuas poterit numerare, Briosse, bosias:

      Mentiris subito, cum tua labra moves.

Miraclum reputo quando parlare quiescis,

      Qui neque de tacita nocte tacere potes.

Tyrhenum potius biberet formica profundum

10

      Et ferret Zenovae piccola musca ratem,

Quam tua veridicam ferat umquam lingua parolam:

      Nil nisi, cum parlas, bocca bosia tua est.

Dens tibi si caderet quoties mendacia profers,

      Iam tua non posset pane ganassa frui.

15

In solo flatu dicis sex mille bosias,

      Post quas sex alias mille spudare paras.