Teofilo Folengo epigrammata, 15

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


15. de Benaco

Quam bene disposuit cunctis natura facendis,

      Quam bene procedunt ordine cuncta suo!

Est lagus Italiae, qui nunc de Garda vocatur

      Quique procellosis ut mare balzat aquis.

5

Non nisi bon pisces mangiantur semper ab illo:

      Sardenae, anguillae, carpio, tenca, trotae.

Sed nil Palladio piscis valet absque liquore:

      Nonne oleo pisces nigra padella coquit?

Ergo per intornum ripae carigantur olyvis

10

      Datque vasos ferri Bressa propinqua sui.

Nascitur hic oleum, piscis, piscator et ipsa

      Piscibus assandis apta padella simul.