Alessandro Paolini carmina, 92

92. de patriae Fori Iulii laudibus panegiricus

Quis dabit optatas memoranti exordia vires?

Et Patriae meritas incompto carmine laudes?

Aonidumne vocem fontes, et Apolinis undas?

Ante magne pater? Coelo decus addite sacri

5

Cui vates passim bacculi solennia templis

Sacra ferunt, regio qua se se Iulia tendit

Eloquii nomen merito sortite triumpho.

Vos quoque praesentes, animisque faventibus optem,

Magnanimi proceres patriae et qui nomine dicti

10

Quique urbis septem, vel tu iustissime Praeses

(Non abolenda etenim Patriae monumenta dedisti),

Purpureo meritis fulgent insignia amictu,

Cuique decus sceptri faciles, tu dirige gressus

Nec paulum gravibus mentem non subtrahe curis,

15

Dum canimus nostris merito referenda Camoenis,

Quandoquidem nostros, atavumque haec protulit ortus,

Susceptura etiam seros post rata nepotes.

Sed quis erit nostri limes vel carminis orsus?

Num veteres Patriae memorabo stemmata ritus?

20

Insignes meritisque viros famaque perenni?

Bellave, praeclarasque urbes atque oppida quorum

Nomina vix etiam, se dum vestigia parent,

Antiquam ex illo repetens ab origine formam,

Cum tellus primum tumidis emersit ab undis

25

Et deserta coli (scriptum est ut marmore) coepit

An cum Tecta furens Colchis Medea secuta,

Infidum, ut meruit, fratris de caede cruenta,

Alsonidem huc propria posita de nomine sede

Intulit aeternum patriae memorabile nomen?

30

Vel quae dein species fuerit pulcherrima dicam?

Romulidae ut primum deductis civibus hanc et

Legibus et socio donarunt iure colendi,

Romanum nomen magnique a nomine Iuli,

Dicta Forum est, sedes fuerit quod gratior olim

35

Nulla tibi hac, Caesar, defuncto munere belli:

Exin perpetuo narrabo carmine demum

Inclita Romana Venetum ut de stirpe Propago

(Nam clarum inde genus Venetis ab origine prima

Arcuit imprimis pietas, clementia, nec non

40

Iustitiae partes, animi constantia, virtus

Consiliumque, fides, dubiis prudentia rebus),

Attilicis olim rapientibus omnia Flammis

Acceptos Patriae tum primum retulit ortus,

Cum patriam merito voluerunt nomine dici

45

Omnibus unde etiam praeponunt gentibus atque

Auctorem hanc generis summo venerantur honore.

Stemmate macte tuo et claris natalibus aucta,

Macte tua sobole, Patria o clarissima, quae te

Inclita per cunctas generoso nomine terras

50

Illustrat, meritisque suis defendit ab hoste,

Hoste tuos olim populato saepius agros,

Cum procul abductis iam desolata colonis

Turcarum informes querere sub hoste triumphos,

Squalore incultos, capitis minor, obsita vultus

55

Et miseris foedata modis. Heu siquis acerba

Tempora adhuc recolit, vidit crudelius unquam?

Nam qua praecipiti se volvit in aequora fluctu

Sontius et liquidis dictum qua flumen ab undis,

Omnia barbaricis ardebant undique flammis.

60

Horruit undantes tellus cum sanguine viros

Terror ubique necis cumulataque funera, caedes,

Atque minae et strepitus immixtaque furta rapinis,

Vis, clamor, gemitus, luctus, sacra mixta profanis,

Tunc consternatus hominum formidine mentes,

65

Deseruere suae confectaque corpora vires.

Non secus atque olim quando custode remoto

Saeva lupos egit rabies; armenta gregesque

Sternuntur passim et rabido feriuntur ab hoste,

Ille capi hicque trahi, huic innecti vincula collo,

70

Hic caedi ille rapi externas captivus in oras,

Ille animam infixus fatum execrabile Palo

Egit et indigno Genitor sub funere nati

Concidit; hic tenerae complexu avulsus amato

Coniugis abreptos suspirans flevit amores.

75

Quo feror et laxis quo me rapit ardor habenis,

Propositum repetamus iter, patriaeque canamus

Commoda, summa igitur rerum fastigia tangam,

Nec referam memores illustria munera dotes,

Decreta indulta et leges rescriptaque; sacri,

80

Plurima Pontifices quae concessere, bonique

Hinc orti plures, clarissima nomina quondam

Induperatores Patriae, monimenta vetustis

Exarata fereque exesa volumina chartis;

Quaeque Sacro Patriae custodes numine quondam

85

Nomine de Patriae series longissima Regum

Largiri populis privata et pubblica mittam;

Nec non Praetores quae plurima dona senatus

Consultis decreta suis sanxere sigillis,

Implorata aliis nequicquam gentibus usque.

90

Gratum adeo nullo Patriae non tempore nomen:

Nam Gemino haec dignata fori ac ditione honore,

Omnibus Italiae praestat regionibus una,

Externas nedum superet. Quid barbara regna

Laudibus et Patriae meritis et nomine certent?

95

Audeat extremi contendere potor Iberi?

Aut Rodani, aut nostro divisus ab orbe Britannus

Dives Arabs sileat, nec flavas Lydia arenas,

India non Ebenum, nec iactent Mhura Sabaei,

Nec Medi Aethiopesve, aut Seres grandia dona,

100

Etsi deliciis pulchris, pretiosaque gazis

Regna, tamen Patriae splendore, et stemmate, nec

Moribus, et cultu Doctrina, legibus, arte,

Non modo quae superat frugum omnia copia, cedant.

Hoc fuit extremis olim quod partibus orti

105

Avares et Turcae, Germani, Pannones, atque huc

Confluxere Gothique, Scithaeque, et Vandali, et Hunni,

Scilicet ut pulchra nostris fruerentur in ora

Deliciis, regionis opes, et commoda ferrent,

Qui assueti hoc, positoque ferro sub sidere vultu

110

Optarunt condi, nostraque senescere Terra,

Nec voluere locis nisi vindice cedere ferro.

Non tulit haec saevos tellus ingrata Nerones,

Nec genuit quisquam tauro hic inclusus aheno,

Navita non Scyllam, hic non orrida monstra viator,

115

Baccarumve nemus formidat inhospita rura,

Qualia multa vident peregrantes barbara regna.

Haec facilis tellus et amica colentibus, atque

Ingeniorum apprime ferax, studiosa bonarum

Artium et indignae fraudis vindexque malorum,

120

Hospitiisque patens mitem clementia coeli

Reddit, et exculti studio, curaque politi

Ingenui mores, deductaque stemmate virtus.

Hinc plures orti, clarissima lumina, coelo

Effulsere viri, verbo contagia sueti

125

Pellere et extinctos revocare ad lumina vitae,

Qui verum effuso testati sanguine numen,

Auctoremque Deum coeli meruere coronas,

Immortale decus cunctis memorabile seclis

Templa quibus, sacrique aris redduntur honores.

130

Hinc Pius et factis, et claro nomine primus,

A Decimo qui templa diu Romana tuendo

Occumbens tantum Patriae decus attulit illo,

Non secus ac magno se ut iactet Caesare Roma.

Hinc sacer ignipotens praeclaram Antenoris Vrbem

135

Qui colit extremis celebratum numen in oris;

Quid memorem sancto matronas corpore templis?

Virgineosque choros? Superae incrementa cohortis

Hinc exorta, Atavis et claro sanguine quondam

Tyndaridis nomen quae gessit, dogmate sacro

140

Se confessa Deam votis et numine pollens.

Hic senis ossa vigent, qui sacro complet odore

Oppida, nec Patriae non latos undique fines,

Hic Patriae custos, hic cui fortuna beato

Indidit aeternum mansurum nomen in aevum;

145

Hic venerande senex, inopum pater et miserorum,

Numen adorandum, tellus aspersa cruore

Cuius adhuc patria servaris conditus arva

Et quos praetereo clarissima numina mille,

Mille suae qui olim dederunt documenta salutis?

150

Iam vero regionis opes, iam dicere formam

Atque situm aggrediar, cursum vos pandite, musae,

Principio Patriae sedes, atque ambitus omnis

Moenibus et tuto circumdatus undique vallo

Apparet vicis densissimus urbis ad instar,

155

Haud regionis et innumero populique frequenti

Concursu celebris, propria mirabile tanquam

Naturae nitentis opus suffultus opum vi,

Qualem nulla unquam viderunt secula terrae

Orbe, nec undissonae complexibus Amphitrites,

160

Muniit ingenio alma suo cum protulit orbem,

Hanc rerum natura parens praesaga futuri,

Ne decus, et regionis opes et commoda pessum

Barbaricus daret assiduis furor hostibus olim.

Nam qua Vindelicum porrecta est finibus et qua

165

Norico et illyricis celebrique adiecta Timavo,

Perpetui cingunt Montes, tum redditur inde

Fluminibus nec non tuta inde, meatibus ora

Pluribus aequoreas cumulant qua maxima fluctus,

Quin etiam Adriacis tutissima portubus austri

170

Flatibus accessus praedorum libera temnit.

Planities patet hac medio satissima campo,

Irriguis fecundus aquis ager omnia complet,

Hic Vtnaea iacet medio regionis et orae,

Vrbs opibus pollens cultu celeberrima et armis,

175

Consiliisque vigens et avito stemmate clara,

Innumero celebris, sapientumque ordine fulta,

Sat munita sua forti sine milite pube,

Nobilis hanc olim propriis Aquileia ruinis

Extulit et rerum facta pulcherrima, mox et

180

Pulchra futura magis Venetae, cum proxima laude

Spectabit toto quaesitos orbe triumphos.

Qua peditum lustris, ludoque insignis equestri

Florida subiecto diffusa est area campo,

Praetoris tumulo sedes superminet urbi,

185

Aggesto Attilicis (ut fama) umbone ruinis,

Magnificis effulta tofis atque alta columnis,

Regalique situ et latis speciosa theatris,

Quam virides late, campique excultaque rura

Perspicuam longo reddunt per inania tractu,

190

Vtque minora polo circum stant lumina Phoebum,

Oppida perpetuis cingunt pulcherrima vicis,

Editaque in tumulis depressaque vallibus imis,

Quales effulgens viridis diadema smaragdi

Aut variae solet regum nova purpura pompas.

195

Irritus haec numerare labor, satis omnia solo

Nomine sub patriae comprehendere singula, namque

Hic referunt summis de rebus tempore certo,

Convocat et Patriae Primatesque accipit una

Regia Praetoris simul hinc decreta senatus.

200

Haec loca saturnium quondam coluisse putarim

Coelo detrusum terris, latisque perosum

Ocia cum latebris, nostros errasse per agros,

Edocuisse homines telluris munia, vites

Insereret et longa scrobibus propagine fossis

205

Sufficeret ac segetum, diversaque semina frugum

In varias verti species, cultumque priorem,

Inde novo rursus mutato corpore formam

Temperiemque solo coelumque dedisse salubre,

Diversa in venis Terrae ostendisse metalla

210

Artes et facilem qui nunc est usus aratri,

Quin voluisse suo de nomine secula dici,

Posse hic perpetuo frugum nisi noverit hospes,

Muneris et Bacchi quam pleno copia cornu,

Nec te, sancta Ceres, natam dum quaeris in omnes,

215

Non tenuit Regio haec, terras remorataque cursus

Crederis usque tuos paulumque levata dolore,

Dum pingues laetis campos et collibus aptos

Seminibus variis, mirataque flumina aquarum et

Ductus atque lacus, saltusque et laeta iuvencis

220

Pascua et assiduis manantia fontibus antra,

Nec non irriguis hortos pomaria rivis,

Quales Hesperidum quondam, Alcinoique feruntur,

Et demum aere virum genus hoc patiensque laborum,

Vnde sibi choreas et grandia munera liba

225

Sacraque Ruricolae cerealia nunc quoque servant,

Nec tua Triptolemo tantum monumenta supersint.

Quid maiora feram? Genitrix fas dicere virgo,

Vnica virgo parens authorem enixa salutis,

Naturae supra vires hominemque Deumque

230

Haud dubitanda sui Patriae monimenta reliquit

Splendoris tutelae; et quae sibi maxima curae,

Candida cum solida fixit vestigia petra,

Qua viset antiquum montis de nomine Templum

Religione sacrum, votis et numine Divae.